Daily Gospel Meditation (9/16/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 6:43-49

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke

Chapter 6

Verses 43-45

43 Non enim ex foliis aestimatur arbor, sed ex fructibus. Fructus autem ex radice succum suum trahit: qui si amarus est, non potest arbor gignere fructum suavem: Sin bonus est, non potest arbor alium proferre fructum, quam suo succo respondentem. Folia cortexque videntur et fallunt, succus et radix non videntur. Si corruptus est animus, malum est quicquid hinc proficiscitur: si sincerus est, sincerum est quicquid hinc nascitur.

44 Habet unaquaeque arbor suos foetus, quos dissimulare non potest. Neque enim e spinis colligitur ficus, neque de rubo colligunt uvam.

45 Bonum est, quicquid bonus homo fecerit, quicquid ederit, quocunque vestiatur, aut quicquid agat earum rerum, quae per se neque bonae sunt, neque malae, sed speciem habent pietatis potius, quam veram pietatem. Vescitur bonus homo, bene facit: non vescitur, bene facit: utrunque enim ex affectu bono proficiscitur> Rursum malum est quicquid homo malus facit, propterea quod ex corrupto proficiscitur animo, quomodocunque vestiatur, sive ieiunet, sive comedat, sive oret, sive non oret. Vultis autem nosse fructus arboris Evangelicae, cuius radicem implevit suavissimus succus fidei et caritatis? Amat omnes, odit neminem, bene vult etiam inimicis, tantum abest ut quenquam afficiat iniuria. Bene precatur iis, a quibus devovetur. Orat pro salute eorum, a quibus falso accusatur. Studet servandis etiam his, a quibus occiditur: gratis omnibus benefacere studet, praemium exspectans a Deo. De nullo male suspicatur. Quicquid ambiguum est, interpretatur in meliorem partem. Nemoinem condemnat, sed ipse iudicium deferens Deo, tantum benemereri studet. Impios tolerat, ut resipiscant. Proximum errantem amanter admonet: peccanti in sese libenter condonat, nec offensae meminit. Hos fructus sicubi videris, agnosce arborem Evangelicam, quia fructus habet Evangelio dignos. Iam mihi agnosce fructus arboris, cuius radix amaro succo Pharisaicae superbiae, livoris et avaritiae infecta sit: Nulli bene vult, nisi uni sibi, nec amicos amat, nisi sua causa: suam gloriam praefert gloriae Dei: iniuriae vindex est, imo ultro iniuriam facit: sibi placet etiam in malefactis, aliorum benefacta calumniatur: suis privatis commodis proximorum malo consulit: dissidet ab animo oratio, nec Deo fidit, nec diligit proximum: se iactat, alios condemnat: sibi blanditur, in fratrem errantem severus censor. Hos autem fructus quum producat, tamen foliis et cortice simulat bonam arborem. Obambulat in latis phylacteriis, lavat subinde, quiescit in sabbato, fugitat volloquium publicanorum, sed observat viduas beatas: in miseros saevus, in divites palpo: ieiunat frequenter, sed palam, domi gulae servit: orat prolixe: Legem, Templum, Deum habet in ore. Verum ad occasionem erumpit quod latebat in corde, ubi reconditus est thesaurus bonorum ac malorum. Ergo quoties urget res, tum evanescit ill fucatae sanctimoniae species, et profert se, quod reconditum erat in fibris. Obiicitur iniuria, ingeritur immerenti convitium, pertrahitur in carcerem, spoliatur facultatibus: ibi bonus homo de bono thesauro cordis sui profert rem bonam. Non iniuriam atrociore retaliat iniuria, sed aut tolerat, aut iniuriam etiam beneficio pensat. Convitianti miti placidoque sermone respondet. Pertractus in carcerem, Deo gratias agit, bonorum iacturam cum gaudio suscipit. Contra autem haec omnia arbor illa Pharisaica ad occasionem oblatam longe diversos fructus profert. Deo non potest imponi, qui perspicit intimos cordis recessus. Nec movetur corporalibus ceremoniis, quae frequenter imponunt hominibus falsa sanctitatis imagine. Honorifice loquuntur, et moliuntur ignominiam.

Verse 46-49

46 Quorsum enim attinet, quod me honoris gratia compellatis, Domini nomen subinde ingerentes, quum negligatis ea quae praecipio? Si Dominum agnoscitis, obtemperate iussis meis. Si non agnoscitis, quid sibi vult in me Domini vocabulum? Ubi res exigit obsequium, factis proferendus est Domino debitus honos. Observatio praeceptorum arguit fidelem servum, non honorifica compellatio.

47 Post haec quod docuerat Dominus per similitudinem bonae ac malae arboris, cuius fructus ex ipsa radice sunt aestimandi, idem inculcat adhibita similitudine aedificii, cessuri aut non cessuri procellis imminentibus. Etenim quod radix est in arbore, id est in structura fundamentum. Quod folia sunt in arbore, hoc est aedificii species, quae foris contemplantibus adblanditur: Quisquis, inquit, animo sincero venit ad me, et sic audit sermones meos, ut quum res exigit, ex huius thesauro proferat argumenta perfectae virtutis, indicabo vobis cui similis sit).

48 Similis est provido structori, qui domum aedificat non ad inanem ostentationem, nec ad temporarium usum, sed ad firmitatem nulli tempestati cessuram. Eoque defodit in altum, et fundamentum solidum iacit super petram. Hoc facto, superstruit. Deinde ubi inciderit inundatio, aut valida ventorum tempestas, nec impetu fluminis irruentis, nec vi ventorum potest labefactari nixa solido fundamento.

49 Rursus autem qui sic venit ad me, ut audiat quidem quae doceo, caeterum non demittit mea praecepta penitus in animum suum, similis est improvido structori, qui sic aedificat, quasi nulla tempestas esset unquam exoritura. Huic cum nulla sit cura solidi fundamenti, sed ad ostentationem substruat in altum, simul atque ingruerit vel exundatio fluminum, vel ventorum procella, continuo corruit quod extruxit, quoque magnificentiuss aedificavit ad inanem ostentationem, hoc maiore ruina concidit aedificium. Quicquid autem nititur ceremoniis, constitutionibus Pharisaicis, observationibus rerum corporalium, aedificium est cessurum quoties incident iniuriae, damna, ignominiae, mortes, aut alioqui gravis adversae fortunae procella.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!