Daily Gospel Meditation (9/15/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Iohannis 19:25-27

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to John

Chapter 19

Verses 25-27

Caeterum adstabant iuxta crucem Iesu, Maria mater eius, et huic adhaerens soror Maria Cleophae filia, una cum Maria Magdalene.

26 Iesus igitur de cruce conspiciens matrem suam, simulque discipulum, quem caeteris familiarius dilexerat, ne quid affectus humani relinqueret in terris, quemadmodum distributis vestibus, rerum nihil reliquerat, versus ad matrem, ait: Mulier ecce filius tuus, capitis et oculorum nutu discipulum designans.

27 Mox ad discipulum versus: Ecce, inquit, mater tua. Atque ex eo tempore discipulus ille suscepit erga Iesu matrem affectum filii, per omnia curam illius agens.

 

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!