Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to John
Chapter 3
Verses 13-14
Quis autem hominum, aut Angelorum, tantus fuit, ut adscenderet in coelum, coelestia contemplaturus, et ipsam divinam naturam, ut est, coram adspecturus? Nemo prorsus adscendit in hoc coelum, nisi Filius hominis, qui e coelis descendit in terras, qui idem iam nunc versatur in coelis, nunquam a divinitatis contemplatione seclusus, licet interim humilis et obscrurus videatur in terris. Sed ita visum est divino consilio, Dei gloriam per summam ignominiam et humilitatem declarare mundo, ut homines relicta falsa gloria. Quod si quis roget: Quae necessitas compulit Dei Filium descendere de coelis, et in terris humilem et abiectum versari? nihil aliud in causa fuit, quam summa caritas Dei Patris erga genus hominum, cui servando Filium suum unigenitum tradidit in mortem, et mortem iuxta mundi existimationem probrosam.
14 Unum impendere voluit omnium saluti. Nec hoc subitum aut novum tibi, Nicodeme, videatur. Hoc ipsum est, quod futurum adumbravit Moses, quum pereunte populo serpentium incursu, serpentem aeneum suspendit in stipite, ut quicunque flexissent huc oculos suis, incolumes essent a morsu lethali. Quemadmodum igitur aeneus ille serpens speciem quidem habens venenatae bestiae, sed adeo veneno carens, ut alios etiam veneno tactos liberaret, suspensus est in deserto, quo conspicuus esset omnibus ad salutem: ita oportet exaltari Filium hominis:
Verses 15-17
15 Ut omnes, qui huc per fidem sustulerint oculos, a lethifero peccati veneno liberentur: ut non solum Israelitae, sed omnino quisquis hominum sincero pectore fiduciam in illo collocet, non pereat peccato obnoxius, quod mortem adfert aeternam: sed per mortem unius innocentis, vitam obtineat aeternam. Huiusmodi quibusdam aenigmatis Dominus Iesus assumti hominis et orbis per crucem redimendi mysterium aperuit, nondum licet earum rerum capaci: simul interim aperiens, quantum interesset inter eos, qui Legem carnaliter legerent, praeterhistoriam nihil animadvertentes: et eos qui Spiritus afflatu, de quo fuerat mentio, sensum arcanum sub Scripturae tectorio latentem perciperent. Sed tamen haec fidei semina, tum Dominus Iesus iniecit in animum Nicodemi, ut post intelligeret hoc non foruito, sed divino consilio gestum esse, atque ita bonum semen exceptum in terram bonam, fidei fructum produceret suo tempore, non solum in eius pectore, qui haec audivit, verum etiam in omnium animis, ad quos per Nicodemum referentem haec erant permanatura.
16 Quis enim crediturus erat, tantam fuisse Dei caritatem erga mundum Deo rebellem, et tot flagitiis obnoxium, ut non solum non ulcisceretur admissa scelera, sed Filium etiam unicum e coelis dimitteret in terras, atque hunc in mortem, et mortem crucis probrosissimam traderet, ut quisquis hominum, sive Iudaeus, sive Graecus, sive Barbarus in hunc crederet, non periret, sed per fidem Evangelicam vitam consequeretur aeternam?
17 Quanquam enim olim Pater per Filium iudicaturus est universum mundum in adventu postremo, tamen hoc tempore, quod clementiae datum est, non misit Deus Filium suum ut condemnet mundum pro suis sceleribus, sed ut sua morte mundo per fidem conferat salutem gratuitam: et ne quis sponte periens haberet quod praetexeret suae malitiae, facilis aditus datus est omnibus ad salutem.