Erasmus's Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 8
Verses 1-11
1 Iesus itaque iam imminente nocte, concessit in montem oliveti, in quo erat Bethania, gratum Domino hostpitium, quum Hierosolymis locus non esset quietus: illud interim nos docens, secessum convenire praeconibus Evangelicis, nec usquam minus esse locum veritati, quam in urbibus opulentis ac felicibus, et tamen huc quoque se nonnunquam conferet Evangelicae Philosophiae praedicator, non ut opes aut honores assequatur, sed ut prosit aliis, vel sui capitis periculo.
2 Huc igitur postridie diluculo reversus Iesus, non iam stans, quemadmodum pridie, sed sedens docebat in Templo, palam prae se ferens, se nihil metuere Pharisaeorum impias conspirationes. Confluxit autem universus populus ad illum, partim superioribus miraculis ac sermonibus in admirationem illius adductus partim insidians, et occasionem captans adversus illum.
3 Quoniam autem animadverterant in eo miram quandam erga plebeios, humiles, et afflictos clementiam ac mansuetudinem, hinc unde debuerant eum amare, venantur ansam criminandi. Mosi Lex severum exemplum statuerat adversus adulterium, nimirum ut si qua mulier depehensa esset cum altero viro consuetudinem illicitam habere, populi manibus lapidaretur. Atque interim viri sibiipsis indulgentes, saeviebant in mulieres, quasi ipsi innocentes essent apud Deum, aut aeternas poenas essent evasuri, si quum graviora peccarent, non darent poenas legibus. Lex non punit nisi publica crimina. Superbiam, fastum, invidiam, odium non punit: sed haec magis exsecratur Deus, quam illa quae punit Lex. Adducunt igitur ad Iesum, in Templo sedentem id temporis, mulierculam in adulterio deprehensam, ipsi scilicet iustitiae tenaces, ac Legis studio severi in criminosos, cum intus longe gravioribus vitiis maderent. Mulierculam in medio statuunt, ut si Christi sententia fuisset damnata, decederet nonnihil multitudinis erga illum studio, quod lenitate, mansuetudineque sua, potissimum populi favorem conciliasset: sin absolvisset, quod futurum exspectabant, haberent quod in ipsum intentarent crimen, qui non veritus fuisset, adversus Mosi constitutionem adulteram absolvere: sperantes fore, ut pro muliere, tumultu coorto, lapidibus obrueretur ipse.
4 Sic autem apud iudicem Iesum peccatricem accusant, ipsi scleratius peccatores: Haec, inquiunt, mulier modo deprehensa est in adulterio.
5 Moses autem statuit nobis legem, ut eiusmodi lapidarentur. Hanc igitur tradimus populo lapidandam, nisi tu dissentis. Tu igitur quid censes?
6 Iesus autem, qui noverat arcana cordium, et cuius conscientiam nihil omnino, quantumvis occultum, fugiebat, divina sua sapientia sic elusit illorum malitiam, ut peccatricem e manibus lapidantium eriperet, nec absolveret tamen, ne videretur abrogare Legem Mosaicam, necessario maleficiis coercendis adhibitam, qui venerat ut Legem consummaret, non abrogaret: nec rursus condemnaret, quod in mundum venisset, non ut perderet peccatores, sed ut servaret. Siquidem in his constitutionibus, quas mundus etiam pro conservanda tranquillitate publica necessario servat, Iesus sic ubique moderatur suam orationem, ut nec probet admodum, nec improbet, sed per occasionem admoneat, omne scelus esse fugiendum, non solum ea quae leges Principum puniunt. Esse siquidem apud Deum iudicem his atrociora crimina, quae leges non puiunt, quae tamen Dei vindicis poenam non possunt effugere. Iesus igitur, ne crecusavit iudicium delatum, quum sit iudex omnium, nec ream addixit lapidatoribus iam accinctis, nec a causa liberavit, quae poenam commeruerat, sed silentio patrocinatus est ei, quae rapiebatur ad poenam, ut servaretur ad poenitentiam, ac resipisceret ad salutem. Oratione nihil respondit, sed ipso facto plus loquebatur. Sciebat mulierculam ream esse peccatricem, sed noverat accusatores, qui se iustos videri volebant, multo sceleratiores esse, quam esset illa. Non abrogabat Mosaicam Legem, sed ostendit Evangelicae Legis, cuius ipse conditor esset, clementiam. Admonebat illos, qui ream ad poenam crudelem pertrahebant, ut in se descenderent, et iuxta divinam Legem suam excuterent conscientiam, ac talem se quisque exhiberet erga proximum lapsum, qualem experiri vellet Deum iudicem erga se: hac ipsa re nos docens Dominus Iesus, inclinavit se deorsum significans, ut demisso fastu ac supercilio, quo sibi quisque blandiebatur, et animo supino proximum despiciebat, descenderet in sese: et inclinatus scribebat in terra, videlicet admonens Legis Evangelicae, secundum quam Deus unumquenque iudicaturus esset. Lex in tabulis scripta reddidit illos falsa iustitia superbos et arrogantes: Lex in terra scripta facit unumquenque infirmitatis suae conscientia modestum ac misericordem erga proximum.
7 Quum vero instarent Iudaei, ut suam pronuntiaret sententiam, quanquam facto iam pronuntiaverat, erexit se Iesus. Erectus explicuit, non intelligentibus quid faceret: Si quis, inquit, inter vos est immunis a peccato, primus in hanc iaciat lapidem. Hoc dicto non absolvit ream, sed omnium percussit conscientiam. Metuebat autem quisque sibi male conscius, ne Iesus, cui videbant etiam occulta non esse incognita, proderet in publicum ipsorum facinora.
8 Hoc aculeo animis illorum iniecto, rursus inclinatus scribebat in terra, facto suo depingens, quid ab illis vellet fieri. Notabat illorum arrogantiam, qui sibi vindicarent sanctimoniam, quum essent longe sceleratiores iis, quos immani poena Lex puniret. Illa enim quam publicis manibus lapidandam produxerant, non occiderat maritum suum, sed alteri viro per carnis infirmitatem, corporis sui copiam fecerat. Illi pleni livore, odio, calumnia, avaritia, ambitione, fraude, totius Legis Dominum, qui solus omnium liber ac purus erat ab omni peccato, captabant ad mortem.
9 Ad hoc igitur Domini responsum, sibi quisque male conscius, ac sibi quisque metuens, ne proderetur, exibat e Templo, Senioribus, Pharisaeis, ac Scribis, Sacerdotibus, caeterisque primoribus praecedentibus, et post hos reliquis sequentibus. Nam qui inter eos videbantur religionis ac iustitiae columina, hi maximis vitiis intus madebant. His digressis, quorum nullus erat absque crimine, remansit solus Iesus, qui solus omni culpa vacabat. Iamque clementem iudicem experta est mulier peccatrix eum, qui nihil unquam peccaverat, quum saevos fuisset habitura carnifices, qui psi gravioribus flagitiis erant obnoxii. Horum igitur saevitiam metuens, misera peccatrix sola remansit, apud solum Iesum, peritura apud servaotrem, peccatrix apud omnis sanctimoniae fontem. Trepidabat ex conscientia, sed spem nonam praebebat Iesu clementia. quae sese ipso etiam vultu proferebat. Atque interim Dominus velut aliud agens, scribebat in terra, ut illi non Domini minis territi, sed ipsorum conscientia condemnati fugisse viderentur.
10 Tandem erectus Dominus Iesus, ubi videt solitudinem, et mulierem soalm ac trepidam, blande compellans illam, dicit: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? Num quisquam te condemnavit?
11 Illa respondit: Nemo Domine. Tum Iesus: Nec ego futurus sum illis inclementior, ut qui servandi somnibus venerim, condemnem, quam illi reliquerunt indemnatam. Legis severitas poenam infligit ad terrorem: Evangelii gratia non quaerit mortem peccatoris, sed magis ut resipiscat, et vivat: Abi igitur, et posthac noli peccare. Hoc exemplo Dominus Iesus docuit eos, qui se Pastores populi et Evangelicos Doctores profitentur, quanta lenitate, quantque mansuetudine debeant uti adversus eos, qui per infirmitatem prolabuntur in peccatum. Quum enim is, in quo nullum omnino fuit peccatum, tam clementem se praebuerit erga peccatricem publicam, quanta debet esse lenitas Episcoporum erga delinquentes, quum ipsi nonnunquam magis egeant Dei clementia, quam illi, in quorum errata saeviunt: aut si non tenentur paribus vitiis, certe non sunt omnino puri ab omni vitae macula: certe per humanam imbecillitatem, in omne vitium prolabi possunt.