Daily Gospel Meditation (3/19/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 1:16, 18-21, 24

Table of Contents

Erasmus's Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 1

Verse 16

16 Atque hic Iacob pater fuit Ioseph, cui nupsit Maria mater promissi Servatoris omnium Iesu, quem Hebraei vocant Messiam, hoc est, Christum, sive unctum; quod hic omnium Rex, idemque summus sacerdos, solus Deum Patrem, vitiis humanae gentis offensum, sui corporis victima placarit, ac depulsa mortis tyrannide, coeleste regnum omnibus aperuerit. Nupsit autem pudica pudico, castissima casto, ex eadem Tribu familiaque, videlicet David iuxta divinae Legis praescriptum, ne quis hanc stirpis seriem nil habere momenti putet ad delcarandam originem Christi.

Verses 18-21

18 Sed quanquam homo natus ex homine, qui in hoc venerat, ut humanum genus sua morte redimeret, tamen haud quaquam natus est iuxta communem ac vulgatum nascentium morem: decebat enim, ut qui venerat e coelis, qui vocabat ad coelos, qui nihil nisi coelestia docebat ac pollicebatur, denique qui post tot Prophetas ac doctores in hoc legatus est, ut semel nova faceret omnia, vero quidem corpore, sed tamen novo modo prodiret in mundum, et ita doceretur vera hominis nativitas, ut tamen Deo digna videretur. Atque hoc futurum praedixerat Esaias, ut quoniam homines ad ista vulgata naturae miracula propter assuetudinem dormitabant, Deus novum miraculum ederet, idque in terris, quo magis esset omnium mortalium sensibus expositum. Natus est homo verus ac mortalis, sed idem Deus et immortalis. Natus est homo ex homine, sed ex virgine. Natus est ex progenie generis humani principis Adae, sed absque labe. Natus est ex matrimonio, sed ita, ut opificium conceptus non fuerit mariti, sed Spiritus Sancti, qui modo nequaquam enarrabili de substantia virginis illibatae, velut in templo coelesti Numini sacro, peregit foetus inauditi formationem; huiusque negotii dispensationem ita temperavit admirabili consilio, ut rem incredibilem celaret impios, et piis animis certissimis argumentis persuaderet, cuius nulla mortalis eloquentia fidem facere potuisset. Quum igitur e parentum arbitrio, sed horum animos moderante Numine, sanctissima virguncula, huic tanto mysterio ab aeterno destinata, futura mater Iesu, desponsa suae Tribus probato viro, nomine Ioseph, cum eo domesticam ageret consuetudinem, priusquam connubialis congressus inter eos intercesserat, sive quia non est ad libidinem praeceps vera probitas, sive quia sic Deus ordinem huius negotii temperabat, deprehensa est esse gravida. Id enim arguebat et amanti, et minime stupido sponso, puellae uterus in dies magis ac magis intumescens. Nec enim illa fugitabat sponsi sui conspectum, quasi sibi male conscia, nec aperiebat arcanum, quod ab Angelo didicerat, sive quia desperabat adhuc posse persuaderi, sive quia servabat hoc Deo, suo tempore patefaciendum. Certus igitur ac verus erat conceptus, manifestis ac solitis indiciis sese prodens, praesertim Ioseph, qui ob domesticum convictum facilius observabat in sponsa sua corporis habitum. Verum is foetus non erat profectus e complexu viri, quemadmodum reliquae foeminae solent iuxta communem naturae legem concipere, sed a Spiritu Sancto, qui per Gabrielem Angelum internuncium, coelitus illapsus in sacratissimum templum uteri virginei, paterni Numinis invisibili virtute, sanctissimae virginis totum corpus et animum ceu complexu quodam obumbrante, citra nullum pudoris detrimentum gravidam reddiderat. 19 Porro Ioseph, nondum gnarus tanti mysterii, cum indubitata cerneret argumenta conceptus in coniuge, sibique conscius esset, nihil sibi rei fuisse cum puella, unde gravida fieri posset, et tamen eos comperisset sponsae mores, ut in eam non caderet adulterii certa suspicio, et alioqui vera probitas, nec est prona ad suspicandum, nec praeceps ad vindicandum, suo cum animo rationem aliquam dispiciebat, qua simul et uxoris famae vitaeque consuleret, ac negotium, cuius ipse nullum exitum invenire poterat, Deo committeret. Ex arctissima familiaritate deprehenderat inculpatissimos puellae mores. Siquidem Spiritus ille divinus, qui totum eius animum occuparat, in ipsis oculis, ipsoque vultu relucebat: ipso incessu, gestu, sermone undique sese prodebat. Coeleste quiddam in ea deprehenderat, et homine maius. Et tamen videbat gravidam, et abfuerat illa domo menses aliquot, dum invisit cognatam Elizabeth: ad haec cogitabat, quanta esset eius aetatis ac sexus infirmitas in caeteris puellis. Quas turbas hic excitasset alius maritus, praesertim amore exasperante zelotypiam, quo non alius animi morbus impotentior? Sed ad huius rei fidem delectus erat testis Ioseph, ne quis causari posset Mariae partum, aut supposititium esse, aut adulterinum. Erat vir apud omnes notae spectataeque probitatis ac prudentiae; ne quisquam suspicari posset illum vel esse tam insigniter improbum, ut uxoris leno sustineret esse; vel tam stultae patientiae, ut domi aleret curaretque una cum puero, quam sciret esse adulteram. Nulli magis saviunt in lapsas uxores, quam qui ipsi multis adulteriis sunt obnoxii. Ioseph ipse innocentissimus, adeo non rapitur ad ultionem, ut nec cum coniuge verbis expostularit, ne qua moestitudine virginis animum obnubilaret. Tacitis animi curis secum aestuat, ac mite quoddam divortii genus comminiscitur, quo sic ipse liberaretur a gravidae contubernio, ne quid infamiae periculive puellae conflaret. Atque hactenus quidem passus est Deus innocentissimum virum distrahi perplexis consiliis: id enim expediebat ad fidei certitudinem. 20 Sed iam tempus erat ut his animi molestiis liberaretur, dignus videlicet, qui mysterii conscius fieret, ob insignem erga virginem, Deo dicatam, reverentiam, satisque ob spectatam gravitatem in premendis animi sui curis, visus idoneus, qui secretum, nondum ob Iudaeorum perversam suspicionem evulgandum, bona fide contineret. Ecce Gabriel Angelus, qui virgini conceptum admirabilem nunciarat, multa cum luce apparens vigilanti, nimirum ob plusquam angelicam puritatem huiusmodi visionum non insolenti, Ioseph in somnis semet exhibet, ac per soporem etiam tale quiddam agitantem, sic est affatus oraculi coelestis interpres: Ioseph fili David, quae torquet animum tuum humana suspicio? Quid aestuas, quid fluctuas? Aut quod meditare divortium, aut cur ab ea vis distrahi, quae tibi tanta charitate, simul et Tribus et familiae cognatione iuncta est? Non est alius sponsus ea virgine dignus, nec illa est alteri destinata Dei consilio, nisi tibi. Agnosce David auctorem tui generis, cui promissum est olim, quod nunc incipit exhiberi. Totum divinum est quod geritur. Non est quod metuas, ne quid labis tuo coniugio contrahat uxoris uterus, citra tuam operam intumescens. Suspicaris gravidam, et recte suspicaris: sed non ideo submovenda a domestico convictu, imo hoc magis tibi adiungenda est, quod gravidam vides, cui divino consilio in hoc ipsum datus es sponsus, ut in posterum testis esse possis foecundae virginitatis in uxore compertae: atque illa interim tuo coniugio tuta sit adversus Iudaeorum suspiciosam saevitiam, quibus hoc mysterium nondum est aperiendum, neque dignis adhuc, neque capacibus. Tibi communicabitur, ne quid interim uxoris innocentia sese indignum patiatur. Nam foetus iste, quo vides coniugis uterum quotidianis auctibus intumescere, ut non est ex te, ita nec ab alio quoquam mortali. Angelus nunciavit, conciliator huius divini complexus, Pater obumbravit, Spiritus Sanctus praeparavit uterum, Dei Filius implevit. 21 Nova sunt omnia, quia nova proles nascetur. Coelo debetur quod pariet tua sponsa, castior etiam futura, posteaquam pepererit. Pariet autem filium, non tibi, sed orbi. Huius tu pater interim diceris, et puellae custos eris potius quam maritus. Nato puero tu ceu pater nomen impones: non quod tibi tuus suggesserit animus, sed qoud ex re Deus illi destinavit ante mundum conditum. Vocabis autem Iesum, hoc est, servatorem. Nam hic est ille tot seculis exoptatus et exspectatus Messias, qui iuxta Prophetarum oracula liberaturus est populum suum universum a peccatis suis, non victimis pecudum, sed suo ipsius sanguine. Nec hoc tantum beneficium gratis dedisse contentus, purgatis a vitae prioris peccatis, conferet perfectam et aeternam salutem.

Verse 24

24 Haec ubi dixisset summi Dei nuncius, Ioseph expergefactus a somno, laetus et alacer paruit oraculo, ponit consilia diffidii, et arctius etiam adiungit sibi coniugem suam, ne qua diffidii suspicio posset oriri cuiquam, iamque sentiens eam totam dicatam coelesti Numini, veneratur in ea divinum mysterium, nec audet attingere, quam sibi divinitas unice vindicasset.

Subscribe to the mellarium

Recieve updates for new posts, courses, promotions, giveaways and more!