Daily Gospel Meditation (9/28/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 9:7-9
His rebus adeo celebris facta est fama Iesu, ut rumor omnium quae gerebat, permanarit ad Herodem Tetrarcham
Home » Posts
His rebus adeo celebris facta est fama Iesu, ut rumor omnium quae gerebat, permanarit ad Herodem Tetrarcham
1 Atque hactenus quidem Iesus per se gessit Evangelii negotium, duodecim Apostolos interim variis modis formans atque instituens, velut post acceptum Spiritum Sanctum in praedicandi munus successuros. Eoque factorum ac sermonum suorum perpetuos testes esse voluit.
Ut autem declararet Dominus, quam pretiosa res sit Evangelica doctrina, quantaque cura et sollicitudine tradenda simul et accipienda, accidit die quodam, ut Iesu docente populum,
Siquidem intelligentia sacrae doctrinae lumen est, hoc qui impartit, non ideo impartit, ut servetur absconditum, sed ut multis praeluceat. Nemo , inquit, accendit lucernam, et accensam operit vase, aut sub lectum reponit,
Quoniam autem aenigma videbatur quod proposuerat de primis et novissimis, explanat parabola, quod dixerat; qua declarat diversis aetatibus homines fuisse vocatos ad cultum iustitiae, omnibus tamen iustitiae cultoribus idem esse praemium aeternuae salutis: modo vocati gnaviter
Quodam autem die quum affluente multitudine domo egresus sese contulisset ad Lacum, atque ibi sedens in littore doceret populum, tanta vis hominum ex vicinis undique civitatibus concurrebat ad audiendum eum, ut condensantibus se turbis coactus sit ingredi navim,
Tanta autem erat Iesu benignitas erga peccatores, quantumlibet humiles, ut non solum unam hanc admiserit ad contactum pedum, verum etiam aliquot
Iesus igitur ut cederet invidiae Scribarum, digressus illinc, repetiit lacum, ubi turbam undequaque confluentem docebat. Porro cum praeteriret telonium, conspexit illic Publicanum quendam sedentem, Matthaeum nomine, qui idem dictus est Levi, filium Alphei.
Hanc pertinacem malitiam illis exprobrans Iesus, adduxit huiusmodi similitudinem: Quid igitur dicam de huius generationis perversae hominibus, aut cui dicam eos esse similes?
32 Similes sunt pueris, quos videmus considentes in foro, qui per lusum sibi vicissim respondentes dicunt: Cecinimus vobis tibiis laetas cantiones, nec estis provocati ad saltandum: cecinimus vobis lugubria, nec plorastis.
Dominus autem, quo latius spargeretur semen Evangelicae doctrinae, frequenter aliunde alio commigrabat. Itaque relicta Capernaum, accidit ut praeteriret civitatem Naim. Ea duobus ferme passuum millibus abest a monte Thabor ad plagam australem, haud procul ab Endor.
Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book
Physical Editions of the book are also available for purchase below!