Table of Contents

Three Aesopish fables

The following three fables were taken from various places in Erasmus’ Adagia. They are fun reads and a good project for upper intermediate students to translate. The paragraphs are relatively short, and each story is interesting enough to keep attention from waning too far. 

 


De Vulpe et Fele

Cvm aliquando vulpes in colloquio, quod illi erat cum fele iactaret sibi varias esse technas, adeo ut vel persam haberet dolis refertam: Feles autem responderet sibi unicam dumtaxat artem esse, cui fideret, siquid esset discriminis. Inter confabulandum repente canum accurrentium tumultus auditur. Ibi feles in arborem altissimam subsiliit, cum vulpes interim a canum agmine cincta, capitur.


De Asino

Apud Cumanos asinus quispiam pertaesus servitutem, abrupto loro in silvam aufugerat, illic forte repertum leonis exuvium corpori applicabat suo, atque ita pro leone sese gerebat, homines pariter, ac feras voce, caudaque territans. Nam Cumani leonem ignorant. Sic regnabat aliquandiu personatus hic asinus, pro leone immani habitus ac formidatus, donec hospes quispiam Cumas profectus, qui saepenumero viderat et leonem et asinum, atque ob id non erat difficile dignoscere, aurium prominentium indicio, asinum esse deprehendit, ac probe fustigatum reduxit, dominoque agnoscenti reddidit. Interim autem risum non mediocrem concitabat omnibus Cunanis asinus iam agnitus, quos dudum creditus leo, metu propemodum exanimaverat.


De Satyro et Rustico Aniani fabula, Erasmo quoque interprete. (ad. 730)

Satyrus quidam cum vehementer algeret, hyberno gelu supra modum saeviente, a rustico quodam inductus est in hospitium. Admiratus autem cur homo inflaret in manus ori admotas, rogavit cur ita faceret, is respondit, ut frigidas manus halitus tepore calefaceret. Deinde ubi extructo foco, apposita mensa in pultem fervidam rursum inflaret, magis etiam admiratus sciscitatus est, quid hoc sibi vellet. Vti pultem, inquit ille, nimium ferventem, halitu refrigerem. Tum Satyrus surgens a mensa, Quid ego audio inquit? Tun’ eodem ex ore pariter et calidum et frigidum efflas? Valebis: neque enim mihi ratio est cum eiusmodi homine commune habere hospitium.

Photo Credit – By Bartolomeo Pinelli (Roma 1781 – Roma 1835) – http://www.us.archive.org/GnuBook/?id=virgilstories00virgrich#222, Public Domain, https://commons.wikimedia.org/w/index.php?curid=6457864

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!