Ambulator has had something in the works that he will be presenting shortly. Until that time, take a moment to enjoy St. Francis’ Expositio in Pater Noster.

Expositio In Pater Noster


Pater Noster

Osanctissime Pater noster: creator, redemptor, consolator et salvator noster.


Qui es in coelis

in angelis et in sanctis; illuminans eos ad cognitionem, quia tu, Domine, lux es; inflammans eos ad amorem, quia tu, Domine, amor es; inhabitans et implens eos ad beatitudinem, quia tu, Domine, summum bonum es, aeternum, a quo omne bonum, sine quo nullum bonum.


Sanctificetur nomen Tuum

clarificetur in nobis notitia tua, ut cognoscamus, quae sit latitudo (cf Eph 3, 18) beneficiorum tuorum, longitudo promissionum tuorum, sublimitas maiestatis et profundum iudiciorum.


Adveniat regnum Tuum

ut tu regnes in nobis per gratiam et facias nos venire ad regnum tuum, ubi est tui visio manifesta, tui dilectio perfecta, tui societas beata, tui fruitio sempiterna.


Fiat voluntas Tua sicut in coelo et in terra

ut amemus te ex toto corde (cf Lc 10, 27) te semper cogitando, ex tota anima te semper desiderando, ex tota mente omnes intentiones nostras ad te dirigendo, honorem tuum in omnibus quaerendo et ex omnibus viribus nostris omnes vires nostras et sensus animae et corporis in obsequium tui amoris et non in alio expedendo; et proximos nostros amemus sicut et nosmetipsos omnes ad amorem tuum pro viribus trahendo, de bonis aliorum sicut de nostris gaudendo et in malis compatiendo et nemini ullam offensionem dando (cf 2Cor 6, 3).


Panem nostrum quotidianum

dilectum Filium tuum, Dominum nostrum Jesum Christum


Da nobis hodie

in memoriam et intelligentiam et reverentiam amoris, quem ad nos habuit et eorum, quae pro nobis dixit, fecit et sustulit.


Et dimitte nobis debita nostra

per tuam misericordiam ineffabilem, per passionis dilecti Filii tui virtutem et per beatissimae Virginis et omnium electorum tuorum merita et intercessionem.


Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris

et quod non plene dimittimus, tu, Domine, fac nos plene dimittere, ut inimicos propter te veraciter diligamus et pro eis apud te devote intercedamus, nulli malum pro malo reddentes (cf 1Thess 5, 15) et in omnibus in te prodesse studeamus.


Et ne nos inducas in tentationem

occultam vel manifestam, subitam vel importunam


Sed libera nos a malo

praeterito, praesenti et futuro. Gloria Patri etc.