Dedicatory Epistle
ERASMVS
R O T E R O D A M V S P E T R O
Viterio, liberalium disciplinarum
S. D.
NAE tu rem istam mi Petre suavissime, et perspicis acute, et graviter, vereque iudicas plurimum referre, qua ratione, quoque ordine quid instituas, idque maximum habere momentum, cum ceteris in rebus omnibus, tum vero praecipue in bonarum studiis litterarum. An non videmus ingentia pondera, si arte adhibeas, minimo tolli negotio, quae nullis alioqui viribus moveri poterant? Quemadmodum et in bello non perinde refert, quantis copiis, quantisque viribus hostem adoriaris, ut quam probe instructo exercitu, quo consilio, quoque ordine pugnam capessas. Ac multo celerius quo tendunt, perveniunt ii, qui semitas compendiarias norunt, quam qui amnem (ut ait Plautus) ducem sequuntur. Et vel contempto Pythagora, τῆς λεωφόρον ingrediuntur, vel variis etiam erroribus ambagibus circumaguntur. Proinde rogas, ut tibi studiorum ordinem, ac viam, formamque praescribam, quam tu, veluti Thesei filum secutus, et in auctorum labyrinthis citra errorem versari queas, et ad eruditionis summam celerius emergere, vel magis aliorum studiis consulere, quos bonis litteris instituis. Quandoquidem ipse iam propemodum ad eruditionis fastigium pervenisti. Equidem pro mea certe virili[1] non gravatim parebo homini tam amico, ut nefas sit quidvis etiam flagitanti negare, nedum rem tam honestam, tamque frugiferam. Quod si senseris nostrum hoc consilium tibi commodo fuisse, tui candoris erit et aliis ad bonas litteras enitentibus, digito viam indicare.
[1] ad. 2782 “pro mea virili”
Part I on the Attainment of Fluency
Principio duplex omnino videtur cognitio: rerum ac verborum. Verborum prior, rerum potior. Sed nonnulli dum ἀνίπτοις (ut aiunt) ποσὶν[1] ad res discendas festinant, sermonis curam negligunt, et male affectato compendio, in maxima incidunt dispendia. Etenim cum res non nisi per vocum notas cognoscatur, qui sermonis vim non calleat, is passim in rerum quoque iudicio caecutiat, hallucinetur, deliret, necesse est. Postremo videas nullos omnium magis ubique de voculis cavillari, quam eos qui iactitant sese verba negligere, rem ipsam spectare. Quapropter utroque in genere statim optima, et quidem ab optimis sunt discenda. Quid enim stultius quam magno labore dicere, quae postea maiori cogaris dediscere?
Nihil autem facilius dicitur, quam quod rectum, ac verum est. At prava si semel inhaeserint ingenio, dictu mirum quam non possint revelli. Primum igitur locum grammatica sibi vendicat, eaque protinus duplex tradenda pueris, Graeca videlicet, ac Latina. Non modo quod his duabus linguis omnia ferme sunt prodita, quae digna cognitu videantur, verum etiam quod utraque alteri sic affinis est, ut ambae citius percipi queant coniunctim, quam altera sine altera, certe quam Latina sine Graeca.
A Graecis auspicari nos mavult Quintilianus, sed ita, si his litteris praeceptis, non longo intervallo Latine succedant, sane utrasque pari cura tuendas esse monet atque ita futurum, ut neutrae alteris officiant. Ergo utriusque linguae rudimenta, et statim, et ab optimo praeceptore sunt haurienda: qui si forte non contingat tum (quod est proximum) optimis certe utendum auctoribus, quos equidem per paucos, sed delectos esse velim. Inter Graecos grammaticos nemo non primum locum tribuit Theodoro Gazae proximum, mea sententia, Constantinus Lascaris sibi iure suo vendicat. Inter Latinos vetustiores Diomedes. Inter recentiores haud multum video discriminis, nisi quod Nicolaus Perottus videtur omnium diligentissimus, citra superstitionem tamen.
Verum ut huiusmodi praecepta fateor necessaria, ita velim esse quoad fieri possit, quam paucissima, modo sint optima. Nec umquam probavi litteratorum vulgus qui pueros in his inculcandis complures annos remorantur. Nam vera emendate loquendi facultas optime paratur, cum ex castigate loquentium colloquio, convictuque, tum ex eloquentium auctorum assidua lectione, e quibus ii primum sunt imbibendi, quorum oratio praeterquam quod est castigatissima, argumenti quoque illecebra aliqua discentibus blandiatur. Quo quidem in genere primas tribuerim Luciano, alteras Demostheni, tertias Herodoto. Rursum ex poetis primas Aristophani, alteras Homero, tertias Euripidi. Nam Menandrum, cui vel primas daturus eram, desideramus. Rursum inter Latinos quis utilior loquendi auctor quam Terentius? Purus, tersus, et quotidiano sermoni proximus tum ipso quoque argumenti genere iucundus adolescentiae. Huic si quis aliquot selectas Plauti comoedias putet addendas, quae vacent obscoenitate, equidem nihil repugno. Proximus locus erit Vergilio, tertius Horatio, quartus Ciceroni, quintus C. Caesari. Salustium si quis adiungendum arbitrabitur, cum hoc non magnopere contenderim, atque hos quidem ad utriusque linguae cognitionem satis esse duco. Neque enim mihi placent, qui in evolvendis hunc in usum auctoribus, etiam quibuslibet, vitam omnem conterunt, prorsus infantem existimantes eum, quem ulla chartula suffugerit.
Ergo parata sermonis facultate, si non luxuriosa, certe casta, mox ad rerum intelligentiam conferendus est animus. Tametsi ex his quoque scriptoribus, quos expoliendae linguae gratia legimus, non mediocris obiter rerum quoque cognitio percipitur, verum ex instituto omnis fere rerum scientia a Graecis auctoribus petenda est. Nam undenam haurias vel purius, vel citius, vel iucundius, quam ab ipsis fontibus? Sed quo ordine disciplinae discendae sint, et ex quibus potissimum praeceptoribus, id alias fortasse rectius ostendemus. Interim ad primae aetatis studia revertamur.
Ut igitur ex his auctoribus, unde linguae copiam petendam esse diximus, fructum capias et maturius, et uberiorem, Laurentium Vallam tibi censeo diligenter evolvendum, qui de Latini sermonis elegantia scripsit elegantissime. Huius adiutus praeceptionibus, ipse per te non pauca annotabis. Neque enim te velim per omnia velut addictum, Laurentianis servire praeceptis. Adiuvabit hoc quoque, si figuras grammaticas a Donato ac Diomede traditas edidiceris, si carminis leges ac formas omnes tenueris, si rhetorices summam hoc est propositiones, locos probationum, exornationes, amplificationes, transitionum formulas in promptu habueris. Conducunt enim haec non solum ad iudicandum, verum etiam ad imitandum.
His itaque rebus instructus, inter legendum auctores non oscitanter observabis, si quod incidat insigne verbum, si quid antique aut nove dictum, si quod argumentum, aut inventum acute, aut tortum apte, si quod egregium orationis decus, si quod adagium, si quod exemplum, si qua sententia digna quae memoriae commendetur. Isque locus erit apta notula quapiam insigniendus. Notis autem non solum variis erit utendum, verum etiam accommodatis, quo protinus quid rei fit, admoneant.
Ad haec si quis dialecticen addendam statuet, non admodum refragabor, modo ab Aristotele eam discat, non ab isto loquacissimo sophistarum genere, neque rursum ibi desideat, et velut ad scopulos (ut inquit Gellius) sireneos consenescat.
Verum illud interim memineris optimum dicendi magistrum esse stilum. Erit hic igitur in carmine, in oratione libera, in omni argumenti genere diligenter exercendus. Neque negligenda memoria, lectionis thesaurus. Eam tametsi locis et imaginibus adiuvari non inficior, tamen tribus rebus potissimum constat optima memoria: intellectu, ordine, cura. Si quidem bonae memoriae pars est rem penitus intellexisse. Tum ordo facit, ut etiam quae semel exciderint, quasi postliminio in animum revocemus. Porro cura omnibus in rebus, non hic tantum, plurimum valet.
Itaque quae meminisse velis, ea sunt attentius, ac crebrius relegenda, deinde saepius a nobis ipsis exigenda, ut si quid forte suffugerit, id restituatur. Illud minutius, sed tamen haud indignum quod admoneatur. Adiuvabit non mediocriter, si quorum necessaria quidem, sed subdifficilis erit memoria veluti locorum, quod tradunt Cosmographi, pedum metricorum, figurarum grammaticarum, genealogiarum, aut si qua sunt similia, ea quam fieri potest brevissime simul, et luculentissime in tabulas depicta, in cubiculi parietibus suspendantur, quo passim et aliud agentibus, sint obvia. Item si quaedam breviter, sed insigniter dicta velut apothegmata, proverbia, sententias, in frontibus atque in calcibus singulorum codicum inscribes. Quaedam annulis aut poculis insculpes, nonnulla pro foribus, et in parietibus, aut vitreis etiam fenestris depinges, quo nusquam non occurrat oculis, quod eruditionem adiuvet.
Haec enim tametsi singula per se pusilla videantur, tamen in unum collata acervum, doctrinae thesaurum lucro augent, haudquaquam negligendo τῷ εἰς ἄφενον σπεύδοντι id est his opibus properanti ditescere. Postremo illud non ad unum aliquid, sed ad omnia simul plurimum conducet, si frequenter alios quosque doceas. Nusquam enim melius deprehenderis quid intelligas, quid non. Atque interim nova quaedam occurrunt commentanti, differentique nihil non altius infigitur animo.
[1] Adagium 854 “illotis pedibus ingredi”
De Ratione Instituendi Discipulos
Sed video te cupere, ut de docendi quoque ratione non nihil attingamus. Age mos geratur Viterio, quamquam video Fabium[1] hisce de rebus diligentissime praecepisse, adeo ut post hunc de iisdem scribere prorsus impudentissimum esse videatur. Ergo qui volet instituere quempiam, dabit operam, ut statim optima tradat, verum qui rectissime tradat optima, is omnia sciat necesse est, aut si id hominis ingenio negatum est, certe unius cuiusque disciplinae praecipua. In hoc non ero contentus decem illis, aut duodecim auctoribus, sed orbem illum doctrinae requiram, ut nihil ignoret, etiam qui minima paret docere.
Erit igitur huic per omne scriptorum genus vagandum, ut optimum quemque primum legat, sed ita ut neminem relinquat ingustatum, etiam si parum bonus sit auctor. Atque id quo cumulatiore fructu faciat, ante locos et ordines quosdam, ac formulas in hoc paratas habeat, ut quicquid usquam inciderit annotandum, id suo asscribat ordini. Sed hoc qua ratione fieri oporteat, in secundo de copia commentario demonstravimus.
Verum si cui vel otium, vel librorum copia defuerit, plurima Plinius suppeditabit, multa Macrobius, et Athenaeus, varia Gellius. Sed in primis ad fontes ipsos properandum, id est Graecos et antiquos. Philosophiam optime docebit Plato et Aristoteles. Atque huius discipulus Theophrastus, tum utrinque mixtus Plotinus. Ex theologis secundum divinas litteras, nemo melius Origene, nemo subtilius aut iucundius Chrysostomo, nemo sanctius Basilio. Inter Latinos duo duntaxat insignes in hoc genere: Ambrosius mirus in allusionibus, et Hieronymus in arcanis litteris exercitatissimus. Quod si minus vacabit immorari singulis, omnes tamen censeo degustandos, quorum in praesentia catalogum texere non est ratio.
Certe propter poetarum enarrationem, quibus mos est ex omni disciplinarum genere sua temperare, tenenda est fabularum vis, quam unde potius petas quam ab Homero, fabularum omnium parente? (Tametsi Metamorphoses, ac Fasti Nasonis non leve momentum adferent, etiamsi Latine scripti).
Tenenda Cosmographia, quae in historiis etiam est usui, nedum in poetis, hanc brevissime tradit Pomponius Mela, doctissime Ptolomeus, diligentissime Plinius. Nam Strabo non hoc tantum agit. Hic praecipua pars est observasse, quae montium, fluminum, regionum, urbium, vulgo recepta vocabula, quibus antiquis respondeant. Eadem debet esse cura in arborum, herbarum, animantium, instrumentorum, vestium, gemmarum nominibus in quibus incredibile dictu, quam nihil intelligat litteratorum vulgus.
Horum notitia partim e diversis auctoribus, quae de re rustica, de re militari, de architectura, de re culinaria, de gemmis, de plantis, de naturis animantium conscripserunt, colligitur. Quamquam Iulius Pollux ex professo de rerum vocabulis tradidit, quae utinam tam accurate distinxisset, quam congessit copiose, partim ex etymologiis, partim ex his linguis, quae prisci sermonis et incorrupti manifesta vestigia servant in hanc usque aetatem, cuiusmodi lingua Constantinopolitanorum, Italorum, et Hispanorum, nam Gallorum oratio longius degeneravit.
Tenenda antiquitas, quae non modo ex vetustis auctoribus, verum etiam e nomismatis priscis, e titulis saxisque colligitur. Ediscenda et deorum genealogia, quibus undique refertae sunt fabulae. Eam post Hesiodum felicius, quam pro suo seculo tradidit Bocatius. Non ignoranda astrologia, quod hanc passim suis figmentis aspergunt poetae, praesertim Higini.
Tenenda rerum omnium vis atque natura, propterea quod hinc similia, epitheta, comparationes, imagines, metaphoras, atque alia id genus schemata solent mutuo sumere.
In primis autem omnis tenenda est historia, cuius usus latissime patet, non tantum in poetis. Iam si quis Prudentium, unum inter Christianos vere facundum poetam, volet enarrare, litteras etiam arcanas calleat oportet. Postremo nulla disciplina est, nec militiae, nec rei rusticae, nec musices, nec architecturae, quae non usui sit iis qui poetas, aut oratores antiquos susceperint enarrandos.
Sed video, iamdudum frontem contrahis. Nae tu inquis, immensum onus imponis etiam litteratori. Onero sane, sed unum, ut quam plurimos exonerem. Volo ut unus evolvat omnia, ne singulis universa sint evolvenda.
Iam vero de formando puerorum ore, deque tradendis ceu per lusum, iocumque literarum figuris, satis praecepit Fabius. Equidem post tradita elementa prima, malim ad usum loquendi statim vocari puerum. Etenim cum intra pauculos menses, quamvis barbaram linguam aetas ea sonet, quid vetat quo minus idem fiat in lingua Graeca sive Latina? Verum id nec in magno puerorum grege locum habet, et domesticam praeceptoris consuetudinem requirit. Quamquam in ludo quoque dabit operam, ut sive pluribus loquatur, sive seorsim uni, quam potest emendatissime dicat. Quaedam obiter interpretetur, et ut imitentur, admoneat. Loquentes illos aliquoties collaudet, si quid dictum erit aptius, aut emendet, cum errabunt. Ea res efficiet, ut illi quoque consuescant circumspectius et accuratius loqui et praeceptorem loquentem attentius observent iuvabit et illud, si praepositis praemiolis, aut poenis, velut ex lege provocentur, ut ipsi quoque inter sese alius alium, emendent.
Porro praeceptor eruditiores aliquot deliget, qui controversiam finiant. Neque fuerit inutile, ceu formulas aliquot proponere pueris, quibus orationibus in lusu, quibus in congressu, quibus in conviviis uti debeant. Has sic oportet esse doctas, ut simul et faciles sint, et iucundae.
Porro doctor ille diligens et doctus, acrique iudicio, non gravabitur, collatis omnibus grammaticorum praeceptis, excerpere quaedam, et simplicissima, quoad fieri potest, et brevissima, tum ordine quam maxime comodo.
Posteaquam ea tradidit statim ad auctorem aliquem ad id accommodatissimum, ac loquendi scribendique consuetudinem vocentur. Hic praeceptiones ante traditas ut incident, exemplaque diligenter inculcabit, quibus etiam addet nonnihil, velut iam tum ad maiora praeparans.
Hinc iam thematibus exerceri debent. In quibus illud in primis cavendum, ne (quod fieri solet) aut sensu sint inepto, aut sermone insulso, sed argutam aliquam, aut venustam habeant sententiam quae tamen ab ingenio puerili non nimium abhorreat ut interim aliud agentes, simul et aliquid discant, in gravioribus studiis usui futurum. Habeat igitur thema, quod pueris proponas, aut historiam memorabilem, quod genus sunt illa: Marcelli praeceps calor rem Romanam, subvertit; Fabii prudens cunctatio restituit.
Quamquam hic subest etiam sententia: Nimirum praecipitata consilia parum feliciter evenire solere. Item difficile indicatu sit, uter altero fuerit stultior: Crates qui aurum abiecit in mare, an Midas, qui existimavit nihil auro melius esse. Item Demostheni ac Ciceroni immodica eloquentia exitio fuit. Rursum, nulla laus Codri regis meritis par esse potest, qui civium salutem propriae vitae dispendio redimendam putavit. Sed non magni negotii fuerit huiusmodi vim ex historiographis, praecipue Valerio Maximo, colligere.
Aut fabulam habeat, ut illud: Hercules expugnandis monstris immortalitatem sibi paravit. Musae fontibus ac nemoribus unice gaudent, a fumosis urbibus abhorrent.
Aut apologum, ut: recte docuit Cassita non esse committendum amicis negotium, quod per te possis conficere. Item, manticam pectore propendentem vident omnes, eam quae a tergo pendet, videt nemo. Item sapiebat vulpes, quae maluit muscas iam prope saturas retinere, quam his expunctis, vacuas ac sitientes, admittere, quae quicquid reliquum esset sanguinis epotarent.
Aut apophthegma, ut: longe dissentiebat a vulgo nostrae aetatis, qui maluit virum absque pecunia, quam pecuniam sine viro. Item, Iure Socrates contemnit eos, qui non edunt ut vivant, sed vivunt et edant. Merito non probavit Cato eos, qui plus sapiunt palato, quam animo.
Aut proverbium, ut: ne sutor ultra crepidam. Et non cuiuslibet hominis Corinthum navigare. Ac nos quidem editis tot Chiliadibus, efficimus, ne difficilis esset horum inventio.
Aut sententiam, ut nihil carius constat, quam quod precibus emitur. Et obsequium amicos, veritas odium parit. Et amici, qui procul absunt, amici non sunt.
Aut rei cuiuspiam insignem naturam: Ut Magnes ad sese ferrum attrahit, Naphtha ignem. Item palmae ea est natura, ut pondere imposito, non modo non deprimatur ad terram, verum etiam sursum nitatur, et altius erigat sese. Item, mirum Polypi ingenium, qui ad speciem subiecti soli mutat colorem, quo fallat insidias piscatoris.
Aut figuram eximiam, puta gradationem: Divitiae luxum pariunt, luxus saturitatem, saturitas ferocitatem, ferocitas odium multorum, odium perniciem.
Aut similitudinem: ut quemadmodum ferrum si exerceas, usu atteritur, si non exerceas, exeditur rubigine. Ita ingenium si exerceas, labore absumitur, si non exerceas, magis otio, situque laeditur.
Aut allegoriam: Ut non est addendus ignis igni, non est addendum oleum incendio.
Aut commutationem: Ut non ideo te talem iudicio, quod vehementer amem, sed ideo vehementer amo, qui talem iudicarim.
Aut distributionem: Stultior est, quam ut possit tacere, infantior, quam ut possit loqui. Simplicior est, quam qui possit mentiri, gravior quam ut velit.
Sed mihi sat est indicasse tantum. Aut exquisitam aliquam elegantiam, cuius rei non est necesse ponere exemplum. Nihil autem obstat, quo minus plures commoditates in eandem incidant orationem, veluti sententia, historia, proverbium, et figura. Ergo praeceptor, quem oportet assidue in bonis auctoribus obversari, huiusmodi ceu flosculos undiquaque colliget, eosque delectos proponet aut etiam in eam formam demutabit, ut puerorum ingeniis sint accommodati.
Postquam his rebus ad aliquantam sermonis peritiam provectus erit puer, tum si videbitur, ad maiora grammatices praecepta revocetur. Quae per locos et ordines quosdam ita tradenda sunt, ut primo loco simplicissima proponantur, eaque paucis. Deinde utcunque adolescunt discentium ingenia, ita maiora suis quaeque locis oportebit subiicere. Is ordo cuiusmodi sit, e Theodori Gazae Grammatica exemplum sumas licebit. Nec in his tamen velim eos detineri longius, sed illico ad auctores graviores revocari, praesertim si prius summam illam, de qua dixi, rhetorices, ac figuras, et carminum formas teneant.
Interim thematis quoque difficilioribus sunt exercendi, in quibus deligendis ac narrandis, diligentem ac doctum praeceptorem requiram. Qui si sit mediocris, modo sit idem modestus, non gravabitur hae ab alio doctiore petere.
Thematum autem formae huiusmodi fere possunt esse: nunc epistolae brevis argumentum, sed argutum, lingua vulgari proponat, Latine Graeceque aut utroque sermone tractandum; nunc apologum; nunc narratiunculam non insipidam; nunc sententiam ex quatuor constantem partibus, utrique simili aut ratione subiecta; nunc argumentationem quinque tractandam partibus; nunc dilemma duobus; nunc expolitionem quam vocant, septem partibus explicandam, aliquando tanquam ad rhetorica praeludentes, unum aliquod membrorum seorsum tractent. Cuiusmodi progymnasmata scripsit Aphthonius. Aliquando laudem, vituperationem, fabulam, similitudinem, comparationem. Aliquando figuram, vel descriptionem, distributione, sermocinationem, subiectionem, notationem. Aliquoties iubeantur carmen aliquod solvere. Aliquoties solutam orationem pedibus alligare. Interim Plinianam aut Ciceronis epistolam, verbis ac figuris imitentur. Nonnunquam eandem sententiam variatis verbis ac figuris, saepius efferant. Nonnumquam eandem Graece simul ac Latine metro et oratione prosa varient. Nonnumquam eandem quinque aut sex carminum generibus, quae doctor praescripserit, explicent. Nonnumquam sententiam eandem per locos quam plurimos ac schemata diffingant. Plurimum autem fructus est in Graecis vertendis. Quare conveniet eos, hoc in genere saepissime ac diligentissime exerceri. Nam simul et exercetur ingenium in deprehendis sententiis, et utriusque sermonis vis ac proprietas penitus inspicitur, et quid nobis cum Graecis commune sit, quid non, deprehenditur. Denique ad reddendam Graecanicam emphasim, omnes Latinae linguae opes excutias oportet. Haec si initio pueris difficilia videbuntur, tum usu fient faciliora, tum praeceptoris ingenium, ac studium bonam negotii partem pueris adimet, indicantis quae putet esse supra vires illorum.
Atque iis interim exercitamentis crebrae praelectiones auctorum misceantur, ut suppetat quod imitentur. Quamquam is, qui docet, proposito themate, simul verborum quoque et figurarum copiam debet indicare. Sub haec ad inveniendi quoque laborem provocentur, ita propositis nudis argumentis, ut suo quique Marte reperiat, quae pertinebunt ad rem tractandam, ornandam, locupletandam.
Et hic delectum ac varietatem requiram a praeceptoris eruditi diligentia, gustum interim exhibeo. Saepius argumentum epistolae proponat suasoriae, dissuasoriae, exhortatoriae, dehortatoriae, narratoriae, gratulatoriae, expostulatoriae, commendatoriae, consolatoriae. Et uniuscuiusque generis naturam, locos, ac formulas quasdam communes: deinde etiam argumento proposito, peculiares indicabit.
Aliquando ceu declamatorium thema dabit, in diversis generibus, puta si iubeat eos vituperare Iulium Caesarem, aut laudare Socratem, in genere demonstrativo. Item statim optima discenda. In opibus non esse felicitatem. Matrem proprio lacte nutrire debere, quod peperit. Literis Graecis non esse dandam, aut esse dandam operam. Uxorem esse ducendam, aut non esse ducendam. Peregrinandum esse, aut non esse peregrinandum, in genere suasorio. Item, M. Horatium indignum esse supplicio, in genere iudiciali.
Verum hanc palaestram primum ingredientibus, non gravabitur is, qui docendi provinciam suscepit, primum indicare, quot propositionibus id argumentum tractari possit. Praetera propositionum ordinem demonstrabit, et quo pacto alia ex alia pendeat. Deinde quot rationibus unaquaeque propositio fulciri debet, quot confirmationibus unaquaeque ratio. Tum circumstantias ac locos unde ista peti possint. Deinde quibus similibus, dissimilibus, exemplis, collationibus, sententiis, proverbiis, fabulis, apologis unaquaeque pars locupletari queat. Ostendat et schemata, si qua insigniter videbuntur incidere posse, quae vel acriorem, vel ampliorem, vel magis dilucidam, vel iucundiorem reddant orationem. Si quid erit amplificandum, rationem demonstret, sive per locos communes, sive per eas rationes, quas in quatuor formas distribuit Quintilianus. Quod si qui inciderint affectus, hi quoque quo pacto tractandi sint, admonebit. Quin et connectendi rationes praescribat, quis sit optimus futurus transitus, ab exordio ad narrationem, a narratione ad divisionem, a divisione ad argumentationem, a propositione ad propositionem, a ratione ad rationem, ab argumentatione ad epilogum, aut perorationem. Ostendat et formulas aliquot, quibus ibi commode possint exordiri, aut etiam perorare. Postremo si potest, locos aliquot in auctoribus indicet, unde valeant aliquid imitandum sumere, propter rerum affinitatem.
Id ubi septies, aut octies erit factum, iam incipient (quod ait Horatius) sine cortice nare[2]. Et satis erit nudum thema ministrasse, nec necesse fuerit, semper velut infantibus cibum praemansum in os inferere. Nec mihi displicet illud exercitationis genus, quod apud antiquos in usu video fuisse, ut ex Homero, Sophocle, Euripide, Vergilio, aut etiam ex historiis aliquando legantur themata. Puta, ut Menelaus apud Troianam contionem repetat Helenam. Aut Phoenix suadeat Achilli, ut redeat in proelium. Aut Vlysses suadeat Troianis, ut Helenam reddant, potius quam bellum experiantur. Quo in genere extant aliquot Libanii et Aristidis declamationes. Praeterea, uti suadeat aliquis amicus Ciceroni ne conditionem ab Antonio oblatam accipiat, quod argumentum est apud Senecam. Uti Phalaris suadeat Delphis, ut taurum aeneum duo suo consecrent. Ad hoc genus pertinent epistolae, quae Phalaridis ac Bruti nomine circumferuntur.
In emendando collaudabit, si quid felicius inventum, tractatum, aut imitatum videbitur, si quid praetermissum, aut non suo loco positum, si quid nimium, aut remissius, si quid obscurius, aut etiam si quid parum eleganter dictum erit, admonebit. Et quo pacto mutari possit ostendet, ac mutari, et saepius iubebit. Extimulabit autem praecipue discentium animos, conparatione profectus, velut aemulatione quadam, inter ipsos excitata.
Iam in praelegendis auctoribus nolim te facere, quod prava quadam ambitione vulgus professorum hodie facit, ut omni loco coneris omnia dicere, sed ea duntaxat, quae explicando praesenti loco sint idonea, nisi si quando delectandi causa digrediendum videbitur. Quod si huius quoque rei rationem a me requiris, haec mihi quidem videbitur optima:
Primo loco ad conciliandos auditores, laudes eius, quem praelegendum sumit, paucis explicet. Deinde argumenti iucunditatem, utilitatemque ostendat. Deinde vocem argumenti, si forte (ut faciunt pleraeque) varios habeat usus, explicet ac distinguat. Veluti comoediam (ut hoc exempli loco sumamus) Terentianam interpretaturus, in primis de auctoris fortuna, de ingenio, de sermonis elegantia paucis disserat. Deinde quantum habeat et voluptatis et utilitatis comoediarum lectio, deinde quid significet ea vox, et unde ducta, et quot sint comoediarum genera, et quae sint comoediae leges. Deinde quam potest et dilucide, et breviter summam explicet argumenti. Carminis genus diligenter indicet. Post ordinet simplicius, deinde singula fusius explicet. Deinde si qua insignis elegantia, si quid prisce dictum, si quid novatum, si quid Graecanicum, si quid obscurius aut longius redditum, si durior aut perturbatior ordo, si qua etymologia, si qua derivatio aut compositio scitu digna, si qua orthographia, si qua figura, si qui loci rhetorici, si qua exornatio, si quid depravatum, diligenter admoneat. Tum loca similia ex auctoribus conferat, si quid diversum, si quid affine, si quid imitatum, si quid allusum, si quid aliunde translatum, aut mutuo sumptum. Ut sunt pleraque Latinorum a Graecis profecta, ne id quidem taceat. Postremo ad philosophiam veniat, et poetarum fabulas apte trahat ad mores, vel tanquam exempla. Ut Pyladis et Orestis, ad amicitiae commendationem. Tantali fabulam, ad avaritiae detestationem. In his non mediocriter adiuvabit docentem Eustathius, Homeri interpres.
Atque ita fiet (si modo sit ingenii dextri praeceptor) ut etiam si quid inciderit, quod inficere possit aetatem illam, non solum, non officiat moribus, verum etiam utilitatem aliquam adferat. Videlicet animis partim ad annotationem intentis, partim ad altiores cogitationes avocatis. Veluti si quis praelecturus secundam Maronis eglogam, commoda praefatione praeparet, vel potius praemuniat auditorum animos ad hunc modum, ut dicat, Amicitiam non coire nisi inter similes, similitudinem enim esse benevolentiae mutuae conciliatricem, contra dissimilitudinem odii, dissidiique parentem. Quoque maior ac verior, stabiliorque similitudo fuerit, hoc firmior, atque arctior est amicitia. Id nimirum sibi velle tot apud auctores proverbia. Boni ad bonorum convivia, et invocati accedunt; et simile gaudet simili et aequalis aequalem delectat; et aequalem tibi uxorem quaere; et, ut semper similem ducit deus ad similem; et, semper graculus assidit graculo; et, similes habent labras lactucas; et, pares cum paribus facillime congregantur; et, Cascus Cascam ducit; et, balbus balbum rectius intelligit; et, cicada cicadae chara, formica formicae; et, Cretentsis cum Aeginita.
Contra tot dissimilitudinis adagia, nihil aliud sibi velle, quam inter eos, qui dissimili sunt fortuna, dissimili vitae instituto, dissimilibus studiis, aut omnino non coire amicitiam, aut si coierit, non cohaerere, citoque dirimi atque ob id fieri, ut idiota studiosum literarum oderit, profanus sacerdotem, rusticus aulicum, iuvenis senem. Atque in eodem genere, Epicureus Stoicum, Philosophus Iurisconsultum, Poeta Theologum, balbus eloquentem. Hinc geminorum gratiam fratrum, Amphionis et Zeti pene dissiliisse, quod alter lyrae studiosus esse, alter agris colendis gauderet: ac dissilierat, nisi Amphion abiecta lyra, fratris ingenio cessisset. Ob eandem causam insincera fuit Castoris et Pollucis amicitia, neque caruit infamia tentati parricidii, cum uterque eodem ex ovo essent prognati, ut iam magis esse gemelli non possent, quod alter pugil esset, alter equis delectaretur. Hinc male convenisse Remo cum Romulo, quod alter tristioribus, ac severis esset moribus, alter blandior, unde et Romulo pro Remo mutatum nomen. Pessime convenisse Cain cum Abel, quod diverso vitae genere caperentur. Summum autem amorem summae similitudinis esse comitem, atque ideo fictum a poetis quemadmodum Narcissus, ante ab omni abhorrens consortio, simul atque suam ipsius imaginem in limpidissimo fonte conspexisset, protinus amore flagrantissimo coepit ardere. Quid enim nostri similius, quam ipsa imago?
Ergo cum doctus doctum amat, sobrius sobrium, modestus modestum, probus probum, nihil aliud amat uterque, quam suam ipsius in altero imaginem, hoc est seipsum, sed alio modo. Verum ea similitudo, si quidem sita est in bonis animi, quae vere sunt bona, hoc est pietate, iustitia, temperantia, tum eiusmodi nascitur amicitia, cuiusmodi sunt eae res, quibus amicitia conciliatur, hoc est honesta, vera, sincera, stabilis, aeterna. Contra, si in rebus corporeis ac fluxis, aut etiam turpibus, eam nec vere esse amicitiam, nec iucundam, nec diuturnam, ostendet.
Proinde Platonem duas finxisse Veneres, alteram coelestem, alteram terrestrem. Duos item Cupidines, suae utrumque matri respondentes. Coelestem veras gignere formas, et huius filium veros et honestos immittere amores. Inter bonos semper amorem esse mutuum, inter vulgares plerumque alterum amare, alterum odisse, alterum prosequi, alterum fugitare. Id accidit fere propter ingeniorum vitaeque dissimilitudinem. Quod quidem eleganter significat apud poetas Cupido, qui nonnunquam hunc aurea cuspide figit, illum plumbea, illum ut amet, hunc ut abhorreat, atque hoc amicitiae genere nihil esse potest infelicius.
Eius igitur amicitiae male cohaerentis, quasi simulacrum quoddam in hac egloga proponit Vergilius. Corydon rusticus, Alexis urbanus, Corydon pastor, Alexis aulicus, Corydon indoctus (nam huius carmina vocat incondita) Alexis eruditus, Corydon aetate provectus, Alexis adolescens, Corydon deformis, hic formosus. Breviter, dissimilia omnia.
Quare prudentis est amicum suis moribus aptum deligere, si velit amari mutuum. Haec inquam si praefertur, tum autem locos demonstratorios perperam, et bucolice a rustico affectatos indicet, nihil opinor turpe veniet in mentem auditoribus, nisi si quis iam corruptus accesserit. Nam iste venenum non hinc hauserit, sed huc secum attulerit.
Hoc exemplum verbosius exposui, quo facilius in caeteris item sibi quisque similia reperiat. Iam in aggressu cuiusque operis conveniet in genere demonstrare, quae sit argumenti natura, et quid in eo potissimum sit spectandum. Velut in epigrammatis argutam brevitatem laudari. Tum iocandi rationes, quas Fabius et Cicero tradunt, indicabit. Hoc genus praecipue gaudere epiphonematis, commode in fine adiectis, quae cogitationem velut aculeatam in animo lectoris relinquant. In Tragoedia praecipue spectandos affectus, et quidem fere acriores illos, ii quibus rebus moveantur, paucis ostendet.
Tum argumenta veluti declamantium. Postremo descriptiones locorum, temporum, rerum, aliquoties et argutas altercationes incidere, quae nunc distichis, nunc singulis versibus, nunc hemistichiis absolvantur. In comoedia cum primis observandum esse decorum, et vitae communis imitationem, affectus esse mitiores, et iucundos magis quam acres. Decorum autem in primis spectari, non solum illud commune, ut adolescentes ament, leones peierent, blandiatur meretrix, obiurget senex, fallat servus, iactet se miles, atque id genus alia: verum peculiare quoddam, quod suo arbitratu aliis aliud affingit poeta. Velut in Andria duos inducit senes, longe diverso ingenio. Simonem vehementem, ac submorosum, haud stultum tamen, nec improbum. Contra Chremetem civilem, ac semper placidum, ubique sibi praesentem, omnia quantum potest pacantem, at ita tamen lenem, ut minime stupidum. Duos item adolescentes dissimili natura. Pamphilum cordatum pro ratione aetatis, et consultabundum, sed acriorem, ut Simonis filium possis agnoscere. E diverso Charinum puerilem, ineptum, consiliique inopem. Rursum servos duos diversis moribus. Davum vafrum et consiliis abundantem, ac sperandi pertinacissimum auctorem. E regione Birriam nullius consilii, tantum perpetuum desperationis auctorem hero.
Ad eundem modum in Adelphis, Mitionem etiam in obiurgando mitem, ac festivum. Demeam etiam in blandiendo amarulentum. Rursum Aeschinum propter urbanae vitae consuetudinem, et Mitionis fiduciam nihil non audentem, sed ita ut probum ingenium deprehendas, officiosum in fratrem, fidum in puellam. E diverso Ctesiphontem subrusticum ac timidum, propter earum rerum insolentiam. Syrum callidum et audacem, nihilque non simulantem, ac dissimulantem adeo, ut sola ebrietas detexerit illius fucos. Dromonem stupidum, atque hebetem.
Sed ista persequi non huius est instituti, in praesentia satis est viam indicasse. In eglogis admoneat esse aurei seculi, ac priscae illius vitae imaginem. Proinde quicquid illic est sententiarum, similium, aut comparationum, a vita pastorali sumi, affectus sunt simplices, cantionibus, sententiis, ac proverbiis delectantur, superstitione et auguriis capiuntur. Ad eundem modum, quid proprium habeat carmen heroicum, quid historia, quid dialogus, quid apologus, quid satyra, quid oda, quid reliqua scripti genera curabit admonere. Tum quae sint singulorum autorum in singulis argumentis dotes, aut etiam vitia, non gravabitur indicare: quo iam tum assuescant adolescentes, ei quod est in omni re praecipuum, iudicio. Atque in hac parte praeceptorem, praeter artem et ingenium, adiuvabit etiam libellus Ciceronis de claris oratoribus, et Quintiliani, Senecae, atque Antonii Campani de scriptoribus censurae, neque non veteres interpretes, praecipue Donatus hac in re peculiariter occupatus.
Huc pertinet et consilii ratio: veluti quare M. Tullius in defensione Milonis finxerit sese timere. Et quare Vergilius tantopere laudibus vehat Turnum hostem Aeneae. Et quare abdicatus medicus apud Lucianum non laedit novercam, sed magis laudat et in patrem acrior est, quam in novercam. Sed id quoque in immensum patet. At iudicabit aliquis haec nimium habere negotii. Equidem praeceptorem eruditum, longoque usu exercitatum volo esse. Is si continget, haec etiam facile percipient pueri. Quod si qua initio erunt duriora, progressu et assuetudine mollescent. Optima certe sunt, nisi fallor, et optimis convenit statim assuescere, quanquam haec non ubique omnia sunt inculcanda, ne taedio graventur ingenia discentium, sed ut inciderint insigniora. Neque vero minorem adhibeat curam praeceptor in exigendo quae commiserit, quam in praelegendo.
Est omnino labor hic docenti gravissimus, sed discentibus utilissimus. Nec ordinem exigat dumtaxat, sed quicquid scitu dignum fuerit creditum, id assuescant bona cum fide reddere. Neque vero deterreat ab hac re difficultas, quae vel menstruo temporis spacio vincitur. Mihi nunquam placuit, ut omnia dictata scribant adolescentes. Fit enim hoc pacto, ut memoriae cultus negligatur, nisi si qui pauca quaedam notulis velint excipere, idque tantisper donec usu confirmata memoria, scripti non desiderent adminiculum.
Postremo tantum arbitror esse momenti in commoda docendi ratione, si modo diligens et eruditus contigerit praeceptor, ut non dubitarim meo recipere periculo, me minore negotio, ac paucioribus annis adolescentes ad utriusque linguae mediocrem etiam eloquentiam perducturum, modo dentur ingenia non omnino infelicia, quam isti litteratores ad qualemcunque illam suam balbutiem vel infantiam potius provehunt suos. His igitur rudimentis puer in prima imbutus schola, deinde bonis avibus ad altiores disciplinas conferat sese, et quocumque se verterit, facile declarabit, quantopere referat ab optimis auspicatum fuisse.
Haec habui in praesentia mi charissime Petre, quae tibi de studii ratione scriberem, ea si placent, utere, sin minus, sedulitatem certe nostram pro tuo candore boni consules. Tu modo perge, ita, ut instituisti, in bonas literas incumbere, ac Galliam tuam alioqui florentissimam, honestissimis etiam studiis illustra.
F I N I S
[1] Marcus Fabius Quintilianus
[2] Ad. 742 “Sine Cortice Nabis” et Hor. Sat. 120
Please consider supporting our work here by purchasing the full PDF of this book below:
Your purchase of the PDF also comes with three other minor works of Erasmus “Concio de Puero Iesu”; “Expostulatio Iesu ad Mortales”; and “Carmina Scholaria”
One Response