Erasmus' Paraphrase on the Gospel according to Matthew
Chapter 1

Verse 18
Verse 19
Verse 20

Verses 21-23
21 Nova sunt omnia, quia nova proles nascetur. Coelo debetur quod pariet tua sponsa, castior etiam futura, posteaquam pepererit. Pariet autem filium, non tibi, sed orbi. Huius tu pater interim dicaris, et puellae custos eris potius quam maritus. Nato puero tu ceu pater nomen impones: non quod tibi tuus suggesserit animus, sed qoud ex re Deus illi destinavit ante mundum conditum. Vocabis autem Iesum, hoc est, servatorem. Nam hic est ille tot seculis exoptatus et exspectatus Messias, qui iuxta Prophetarum oracula liberaturus est populum suum universum a peccatis suis, non victimis pecudum, sed suo ipsius sanguine. Nec hoc tantum beneficium gratis dedisse contentus, purgatis a vitae prioris peccatis, conferet perfectam et aeternam salutem. 22 Neque vero quicquam huius rei casu fortuitove gestum est, sed consilio divino. Quod enim nos factum narramus, hoc olim Dominus ipse se facturum promiserat, loquens per os Esaiae Prophetae, paucis depingens huius conceptus, et novitatem inauditam, et fructum optabilem: Ecce, inquit, virgo concipiet et pariet. 23 Habes novitatem: quando enim unquam fando auditum, salva virginitate, peperisse puellam? Nunc fructum accipe: Et vocabitur, inquit, nomen eius Emanuel, quod Hebraeis sonat, nobiscum Deus. Siquidem hic unus populum suum Deo reconciliabit, atque ex infenso reddet propitium, ac versans inter homines cumulatissimam Dei beneficentiam illis effundet, ac tandem experti doctrinam efficacem, experti vim miraculorum, experti praesentem energiam ac robur et impetum divini Spiritus, novo more sese prodentis in his qui crediderint, merito clamabunt, nobiscum Deus. Si agnoscis vaticinium, et sane agnoscis, subservi mysterio ac cela secretum.