Daily Gospel Meditation (9/6/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 4:38-44

Erasmus' Paraphrase on the Gospel according to Luke

Chapter 4

Verses 38-39

Reliquit igitur Synagogam, et ingressus est domum Simonis, cui nomen additum Petro, cuius socrus tenebatur febri vehementi. Affines autem et cognati rogaverunt Iesum, ut qui non rogatus expulerat a viro Daemonium, daret hoc amicorum precibus, ut affinem discipuli, quem inter primos habebat, levaret febri.

39 Iesus autem ut ostenderet sese et privatim et publice, erga notos et ignotos, erga omnem aetatem, sexum, conditionem esse beneficum, adstans, atque imminens mulieri, interminatus est febri, ut abiret. Simulque ad Domini iussum aufugit morbus, non paulatim redeunte corporis vigore, quemadmodum accidere solet in his, qui medicorum ope sublevantur, sed repente depulso morbo successit vigor omnis, et alacritas, sic ut surgens e lecto pararet coenam Iesu et discipulis eius, ac discumbentibus ministraret.

Verse 40

40 Tanta autem erat promtitudo Domini ad benefaciendum omnibus, ut nec temporis importunitatem excusaret iis, qui simplici fiducia flagitarent illius opem. Etenim re divulgata per universam civitatem, quotquot habebant domi aegrotos, variis morbis obnoxios, adducebant illos ad fores aedium, in quibus versabatur Iesus. At ille cementissimus, nec excusavit privatum, cui debebatur otium, neque noctem intempestivam rebus gerendis, sed omnibus oblatis manus salutiferas imposuit, ac morborum omne genus nullo negotio gratisque depulit ab omnibus: hac rerum imagine docens omnes, qui vellent esse liberi a morbis animorum, non alio confugiendum, quam ad ipsum Iesum, qui paratus est omnibus gratis condonare quicquid admissum est, qui per sinceram fiduciam convertuntur ad ipsum unicum verae salutis auctorem. Nullum est enim morbi genus tam immedicabile, tam tenax, tam lethale, quod ad illius contactum ac iusum non aufugeret. Atque interim exemplum paratur Episcopis ac pastoribus in Christi locum succedentibus, quanta cum mansuetudine recipere debeant peccatores, a vitiis suis resipiscere cupientes. Etenim si Dominus Iesus, in quo ne vestigium quidem ullum fuit morbi aut vitii, nulla morborum foeditate alienatus est, quin reciperet, quin contingeret ac sanaret: quanto magis decet idem facere eos, quos ante Iesu benignitas purgavit a morbis animi, nec interim tamen omni culpa vacantes, praesertim quum ipsi non auferant morbos, sed ministri tantum sint doni coelestis, adhortantes eos ut expetant sanitatem, et ad medicum potentem eos adducentes, nec non misericordiam illius precibus sollicitantes, ut mentes illorum suis manibus dignetur contingere.

Verse 41

41 Nec morbi solum ad iussum vocis, et contactum manuum fugiebant, verum etiam Daemonia, non ferentia divinam virtutem Iesu, ultro fugiebant e corporibus infelicium, quos diu possederant. Adeo magna felicitatis pars est appropinquare Christo. Appropinquat autem, qui sibi displicens cupit fieri melior, quique certam fidcuciam concepit, per ineffabilem Iesu clementiam peccata omnia, quamlibet enormia, condonari. Sunt autem in corporibus variae morborum species: sed nec pauciores sunt, et sunt perniciosiores, animorum, nisi forte pauciora sunt intemperantiae genera quam febrium: aut periculosius est corpus aestuare febri, quam animum insanire libidine. Sunt autem in corporum morbis quidam adeo foedi, ut nec amici proximi sustineant adesse, qualis est morbus pedicularis: quidam adeo contagiosi, ut non sit tutum adesse, quales sunt praecipue lepra, et quam vocant pestilentiam: quanquam vix ullus est morbus, non aliqua ex parte contagio noxius. Rursus sunt quidam adeo vel vehementes, vel familiares, ut opem et artem medicorum superent. Sed maior est nostri medici vis, quam ut ullius morbi magnitudine sit inferior: maior est puritas, quam ut ullis hominum malis possit inquinari: maior est misericordia, quam ut ullam foeditatem aversetur. Admittit omnes optimus, contingit omnes ipse purissimus, sanat omnes potentissimus. In nullos autem corporum morbos medici minus habent iuris, quam in eos, qui vitiant animi domicilium: quod genus sunt phrenesis et lethargus, quanquam et his immedicabiliores sunt Daemoniaci, quorum et animos et corpora Spiritus impii, sed humana natura potentiores, pro sua libidine agitant. Nec enim mos est hos ad homines medicos adducere, sed auxilio coelesti relinquere: tanta enim est huius mali vis, ut hos spectare etiam miserabile sit. At non videntur fortassis aeqe miserabiles, sed longe miseriores etiam sunt, qui cupiditate regnandi ad veneficia, ad parricidia, ad sacrilegia, et his atrociora facinora pertrahuntur: quos ira ad praedationes innocentium, ad caedes immerentium, ad bella, ad incendia, ad publicum orbis tumultum transversos rapit. Quantulum enim est mali, quod vel facit vel patitur ille corpore Daemoniacus, si conferas, quantis intemperiis agatur, quantam perniciem afferat rebus mortalibsu quilibet Princeps tyrannico spiritu vesanus? Superat humanas vires huius mali vis, sed fortior est Christi Spiritus: quem si semel conceperit animus hominis, necesse est ut effugiat quicquid est impurorum Spirituum. Hoc ubi factum erit, subito fiet e tyranno pater: e crudeli clementissimus: ex expilatore populi, sublevator oppressorum: e furioso bellatore, sectator pacis: e praedone, beneficus: e glorioso Thrasone, sobrius ac prudens Princeps. Tantum adducatur ad Iesum, et abducatur e mundo. Siquidem id temporis sub Solis occasum non pauci venerant ad aedes Simonis, hoc est, ad Ecclesiam Evangelicam, et virtute Spiritus Christi exibant Spiritus impii, profitentes adesse, cuius bonitas potentior esset ipsorum malitia. Clamabant enim exeuntes: Tu es ille Filius Dei. Nondum autem venerat tempus, quo Dominus palam omnibus esse voluit, se esse Messiam illum Filium Dei: et si voluisset, noluit impuros Spiritus suae gloriae praecones: vel quia non simplex, sed subdola erat illorum professio: vel quia periculum erat, ne si pondus habere coepisset illorum testimonium in re tanta, in caeteris quoque fidem invenirent, in quibus mendacio fallere gauderent. Etenim quum Satanas natura sit mendax, etiamsi quando verum praedicat, non in aliud tamen hoc agit, nisi ut fallat. Nimirum hanc artem ab illo didicerunt quidam, qui pia impiis, qui vera falsis admiscent, veluti salubribus cibis venenum lethiferum addentes, quo plures in perniciem pelliciant. Iesus igitur nos docens quam non oporteat eos, qui se semel Sancto Spiritui consecrarunt, quicquam habere commercii cum impiis Spiritibus, compescuit illorum clamores, ac (minis additis imposuit silentium. Sentiebant enim admirabilem virtutem ab eo proficisci, et hinc suspiciabantur) eum esse Messiam illum promissum Filium Dei.

Verse 42

42 Iesus autem, qui non in hoc venerat, ut corporibus mederetur, sed animis: nec uni civitati venerat, sed cunctis totius mundi regionibus: quum in Capernaeum miraculis editis, doctrinaque salutari fecisset bonam sementem Evangelicae Philosophiae, diluculo prius quam rursum conflueret multitudo, magis admirans et expetens sanitatem corporum, quam salutem animarum, relicta Capernaum secessit in desertum, veluti fugitans popularem turbam. Nos interim docens, non ad ostentationem, nec ad plebis arbitrium esse proferenda miracula, sed quatenus conducit ad salutem hominum, ac Dei gloriam, semper autem fugiendam inanis gloriae suspicionem. Quod enim sanarat omnes, exemplum erat paratae in omnes benignitatis: quod se clanculum subduxit, exemplum erat modestiae, laudem et ostentationem sui fugitantis. Porro quum iam dies esset, confluxerat denuo magna vis promiscuae multitudinis, ob pridie gestorum magnitudinem. Caeterum ubi cognovissent iam abesse Iesum, muli consequuti sunt illum, ac repertum conati sunt remorari, ne relinqueret ipsorum civitatem, sed illic sedem sibi perpetuam deligeret. Erat ille quidem affectus non imprius, sed beatiores sunt, qui Dominum Iesum non sinunt a sui pectoris domicilio decedere, qui parantem abire, precibus revocant. Verum id temporis postulabat carnis assumtae dispensatio, ut subinde locum mutans, latius ac latius propagaret novam adhuc ac recentem Evangelicam doctrinam. Seminator enim missus erat in mundum, ut late spargeret semen sermonis Evangelici, non apud omnes aeque feliciter proventurum.

Verses 43-44

43 Revocantibus itaque placide respondit hunc in modum: quod gratis in vos collatum est beneficii, boni consulite. Non adspernor vestrum hospitium, sed oportet ut et aliis civitatibus annuntiem regnum Dei. Siquidem in hoc me misit Pater, non ut uni civitati praedicem, sed ut omnes invitem ad societatem regni coelestis. Quod tum fecit Iesus, docuit discipulos suos, ut peragrantes orbem terrarum, docerent omnes gentes. Non erat ille morbus instabilitatis, sed pluribus benefaciendi studium. Sic vagari, non humanae levitatis est, sed Apolstolicae caritatis. Caeterum ubi iam satis est Evangelicae doctrinae, vigilans pastor non desinit tamen obambulare, sollicitus pro grege sibi concredito, ut quod aberrarat, revocet, et quod morbidum est, sanet: quod lupis obnoxium, eripiat: quod saucium, curet: quod tenerum et imbecille, foveat. Nec enim ideo adhibetur pastor, ut uni aut alteri familiae succurrat, sed ut omnibus vigilet.

44 Hac excusatione placatis Capernaitis, Iesus perambulabat vicos et civitates Galilaeae, praedicans iuxta morem suum in Synagogis eorum, identidem miraculis edendis fidem doctrinae suae concilians apud Iudaeos, qui sine miraculis nihil credere poterant.

Verse 28

At Iesus ostendere studens hanc eximiam laudem non solum patere divitibus, verum etiam tenuibus, qui quicquid hoc est, quod possident, libenter habent pro derelicto ob Evangelium, quum haec virtus magis aestimetur ab affectu relinquentis, quam a modo rei relictae: non reiecit orationem Petri, quam pro re magnificentiorem: sed docens, pro vilibus illis promto animo relictis, non vile praemium esse reponendum, ait: Illud confirmo vobis, quod vos, qui praeter scapham et retia, mea caussa nihil reliquistis, sed tamen hoc animo, ut opes quantumvis magnas mea causa fueritis relicturi, et nudi nudum estis hactenus sequuti, si perseveraveritis, in futuro seculo, quum revixerint mortui, dabiturque cuique pro suis meritis praemium, iamque Filius hominis, deposita quam nunc videtis humilitate, consederit in sede maiestatis suae: vos quoque piscatores, tum consortes honoris, qui nunc estis consortes afflictionum, sedebitis in duodecim sedilibus, et iudicabitis duodecim tribus Israeliticas: quod ex eadem stirpe progeniti, eiusdem Legis periti, iisdem miraculs ac beneficiis provocati, tamen nulla ratione perduci pouerint, ut crederent, quum vos humiles et idiotae statim ad simplicem vocis iussum, etiam illa reliqueritis, quibus vitam sustentabatis,

Verse 29

Neque vobis solum hoc praemiii continget, verum etiam quisquis hominum ob mei nominis professionem reliquerit domum, fratres aut sorores, patrem aut matrem, uxorem aut filios, agros aut aliam quamcumque possessionem, adeo non perdet quod mea causa reliquit, ut magno potius lucro sit foeneraturus. Siquidem et in hoc seculo pro relictis centuplum accipiet, et in resurrectione vitam aeternam possidebit. Nam pro relictis caducis ac vilibus possessionibus, et hic inerim possessurus est pregiosum illud margaritum Evangelicae mentis, nullis huius mundi mercibus aestimandum: pro una domo relicta, toto orbe plurimas domos vobis aperiet Evangelii doctrina. Pro unico fundo plurimi fundi servient vestris usibus; pro unico patre aut matre tot habebitis, quos senes aut anus converteritis ad professionem Evangelicam. Tot habituri fratres, sorores ac filios filiasque, quot aequales aut minores vestra praedicatione perduxeritis ad vitam aeternam. Hi passim et ultro suppeditabunt, si quod opus fuerit, longeque vincet eorum affectus, quos nobis sola sanguinis propinquitas coniuxit. Arctior est enim Evangelicae societatis cognatio, quam carnis affinitas: et vehementius amat, quem conciliavit pietas, quam quem adiunxit nativitas. Huic satis amplo praemio adiicietur et illud omnium longe maximum, ut pro rebus mox perituris vitam aeternam possideatis. Non haec dico, quod Evangelica professio doceat esse spernendos eos, quos nobis natura coniunxit: sed huiusmodi affectus negligendos, quoties avocant nos ab aeternae salutis negotio.

Verse 30

haec tanta felicitas omnibus ex aequo proposita est. Non est discrimen fortunae, conditionis, aetatis, aut personae. Sed in hac aestimatione, quae fiet ab aequo iudice Deo, multi tenebunt postremas, qui nunc videntur tenere primas. Contra multi qui nunc humiles, nihilique videntur hominibus, illic erunt primi. Praeferetur meretrix Scribae, publicanus Pharisaeo, Ethnicus Iudaeo, pauper divit, agricola Regi: et qui videbantur esse proximi regno coelorum, postremi ingredientur: et qui procul abesse videbantur, priores introibunt. Ethnici fide antevertent, Synagoga propter incredulitatem submovebitur.