Chapter 4
Verse 31
Itaque relicta superba Nazareth, et adversus sermonem Evangelicum rebelli, Iesus descendit, proficiscens ad civitatem Galilaeae Capernaum, opulentam et ideo perditam luxu, voluptatibus, ambitione, superbia, caeterisque vitiis, quae comitari solent opulentiam. Sed aberat hic familiaritas carnis, contemtum gignere solita. Et hic igitur iuxta morem suum, sabbatis veniebat in congregationem, ac docebat eos. Non enim tantum apud illum potuit Nazarenorum parricidialis impietas, ut offensus atroci facinore, relinqueret Iudaeorum regionem, et protinus Evangelii munus ad gentes transferret: sed re praestitit, quod post docuit suos discipulos: nimirum ut eiecti ex una civitate, profugerent in aliam, non cogitantes de vindicta, sed de Evangelio propagando, ut eiicientium malitia proficeret etiam ad celeritatem divulgandae professionis Evangelicae.
Verse 32
32 Capernaitas autem, tametsi rebus mundi deditos, nec ita multum abhorrentes a gentium moribus ob commerciorum mixturam, candidiores expertus est, quam suos Nazarenos, quibus ob notam ac perspectam perpetuam vitae integritatem debebat esse carior. Siquidem Capernaitae vehementer admirabantur doctrinam Iesu, propterea quod non esset diluta fucataque, qualis erat Pharisaeorum, de lotionibus, decimationibus mentae et rutae), de donariis coniiciendis in corbonam, deque rebus similibus, quae superstitionem habebant verius, quam pietatem: quaeque simplicibus imponebantur ad gloriam aut quaestum Pharisaeorum, quum ipsi interim, qui talia docerent, nec ea servarent, quae sunt in Legis praeceptis praecipua: sed erat solida et auctoritatis plena. Primum enim verissma erant quae docebat, et naturae sensui consentanea. Deinde ad veram pietatem ac salutem aeternam faciebant. Ad haec doctrinam eius vitae singularis integritas commendabat. Accedebat his omnibus miraculorum insolita virtus, quae declarabat a Deo proficisci quod docebat, non ab humano spiritu. Non enim ad quaestum aut inanem ostentationem Dominus Iesus edebat miracula, sed primum his calamitosorum hominum necessitatem sublevabat, ut beneficio sibi conciliaret benevolentiam: deinde in hoc ad tempus corporalibus oculis exhibebantur, ut per haec discerent ea credere, quae quum videre non possent, magis tamen erant expetenda. Postremo figuram et imaginem habebant eorum, quae gerebantur in animis illorum. Sabbatum erat, et populus magna relignione quiescebat ab operibus interdictis, quae tamen per se mala non sunt: quod genus est, facere iter, aut incendere ignem, aut molere triticum, aut exprimere vinum, aut reconcinnare dissutam tunicam. Foris igitur sabbatum erat, sed intus in animis magni tumultus erant, quos illic Satanae Spiritus excitabat, variis motibus exagitans illorum mentes, avaritiae, superbiae, irae, vindictae, invidiae. Nam ibi demum verum est sabbatum, ubi Spiritus Domini tranquillat animum ab omnibus pravis cupiditatibus.
Verses 33-34
33 Adest igitur huius rei figura quaedam, in Synagoga homo quidam, cuius corpus impuro Daemonio erat obnoxium tacite submonens, quanto essent infeliciores, quorum animi tetrioribus etiam malis essent obnoxii. Quis enim impurior aut nocentior Daemon, quam libido, quam ira, quam ambitio, quam pecuniae cupiditas, quam livor, quam hypocrisis? Huiusmodi Daemonibus maxima ex parte erant obnoxii Iudaei, qui versabantur in Synagoga, quae nondum acceperat Spiritum Christi, sed a tot Daemoniis agitabatur, quot serviebat vitiis. Nec capaces esse poterant mansuetissimi spiritus Evangelici, nisi prius Dominus Iesus expulisset ab eis spiritum Satanae malum, ac vindicem.
34 Daemoniacus igitur ille non ferens novam virtutem Iesu, quae se tacite quoque proferebat, vociferari coepit ingenti clamore: Eia, Quid tibi nobiscum rei est Iesu Nazarene? Venisti perditurus nos ante tempus? Scimus quae supplicia nos maneant in extremo die. Sed nunc tua praesentia nos ante diem torquet et cruciat. Non precamur salutem, nec deprecamur poenam, sed dilationem flagitamus. Tale nihil sensimus unquam ex aliorum Prophetarum praesentia. Proinde non nos latet, qui sis. Tu es enim ille unicus Sanctus Dei, debellaturus omnem impietatem, et propulsaturus omnem impuritatem. Habet Lex suam sanctimoniam, habet suam mundiciam, sed tu es unicus ille, quem Deus coelesti sanctimonia sanctificavit.
Verse 35
35 Non tulit Dominus Iesus praedicari ab impio Spiritu, qui totam hanc gloriam voluit in unum Patrem referri, non ignarus Daemonis professionem non ex sincera fide, sed ex malitiosa voluntate proficisci. Profitetur enim ut eliciat confessionem, non aliud agens per os hominis quam quod prius Satanas tentator egerat per seipsum. Profitetur subdole, non ut ipse salutem assequatur, sed ut aliorum salutem impediat. Nec amor vocem expressit, sed supplicii metus. Eoque veluti malum ac deploratae mentis mancipium audire meretur: Obmutesce impure Spiritus, et exi ab homine, quem per tyrannidem possides. Hominibus servandis veni. Ad hanc imperiosam et omnipotentem Iesu vocem Spiritus impius, posteaquam proiecisset hominem in terram, et conturbasset, exiit ab eo, sic ut in homine liberato nulla laesio remaneret. Quod proiecit, argumentum erat perversae voluntatis, indicium erat, quod admodum invitus relinqueret possessionem suam. Quod illaesum reliquit, arguit, impios Spiritus nemini nocere posse, qui se totos tradiderint Servatori. Plus enim valet unius Iesu bonitas ad salutem, quam innumerabilium Daemonum malitia ad perniciem. Solent autem hi, qui conantur hominum corpora a Spiritibus noxiis liberare, nihil non adhibere remedii, quo malum depellant, preces certis verbis conceptas, suffitus, adspersiones, herbas efficaces, aliasque magicis non dissimiles ceremonias; et his tamen omnibus raro videmus fieri, ut exigatur Spiritus. Quod si quando discedit, relinquit suae malitiae vestigia, vel amputato membro, vel relicto morbo immedicabili.
Verses 36-37
36 Caeterum ubi vidisset populus, ad simplicem et austeram Iesu iussionem, sic repente Spiritum egressum ab homine, ut perfecta sanitas nullum haberet vestigium pristini mali, stupor quidam et admiratio cepit omnes, qui viderant hoc factum, atque inter sese miscebant huiusmodi sermones de Iesu: Quid est hoc novae rei, quod videmus antehac nec lectum, nec auditum? imperat enim solo verbo Spiritibus immundis, et adest illius iussis tanta vis et auctoritas, ut mox velut agnoscentes potentiorem se, relinquant hominem, sic ut post abitum illorum redeat plena sanitas.
37 Huius itaque tam stupendi miraculi spectaculum effecit, ut Iesu fama non solum in civitate Capernaum, verum etiam per universam illam regionem divulgaret hoc factum in Synagoga Iudaeorum, quae carens Spiritu Christi, tumultuabatur spiritu Satanae adversus Evangelicam veritatem, cuius instinctu Nazareni moliti sunt exitium Servatori.