Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 9

Verses 43-45
43 Quo miserabilius fuerat mali spectaculum, hoc magis admirati sunt omnes praesentiam virtutis divinae. Quum autem huiusmodi factis in dies inclaresceret fama Iesu, discipulorum animos tentabat quaedam humana gloria, quod talem haberent Dominum, in cuius nomine patrarent et ipsi miranda.
44 Iesus autem sub hoc affectu revocat eos ad contemplationem humilitatis, qua post erant offendendi: Vos, inquit, delectat miraculorum gloria, sed magis refert, ut hos sermones, a quibus abhorret animus vester, infigatis cordibus vestris. Hoc enim oportet maxime meminisse, quod oportebat omnes imitari. De gloria ego videro. futurum est enim quod iam dixi, et iterum dico, ut Filius hominis, cuius gloria vos nunc delectat, mox capiatur et tradatur in manus hominum, et affligatur multis modis, ac morte demum afficiatur.
45 Hic sermo tametsi iam semel atque iterum auditus, non insederat animis discipulorum. Non enim poterant meminisse, quod non libebat audire. Abhorrebant a mentione mortis, intenti gloriae Iesu, non intelligentes, interim Domini gloriam per crucis ignominiam potissimum illustrandam esse. Audiebant autem de morte, sed tanquam per somnium, nequaquam sentientes, quid hoc sibi vellet, quod dicebatur: nec ausi tamen sunt illum interrogare, quid sibi vellet hic sermo, memores Petrum ingerentem sese audisse: Vade post me Satana, non sapis ea quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.
