Daily Gospel Meditation (9/28/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 9:7-9

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke

Chapter 9

Verses 7-9

His rebus adeo celebris facta est fama Iesu, ut rumor omnium quae gerebat, permanarit ad Herodem Tetrarcham. Quum enim Iesum ignoraret, et audiret esse quendam, qui iussu propelleret Daemones, fugaret morbos, restitueret mancos et contractos, mundaret leprosos, excitaret mortuos, erat ancipitis perplexique animi, quisnam esset hic subito exortus. Quidam autem iactabant Iesum esse Ioannem, quem Herodes paulo ante occiderat, qui revixisset, et ideo iam veluti semideus factus, tantis miraculis polleret.

8 Alii dicebant eum esse Eliam, quem raptum igneo curru, Iudaei rediturum exspectabant iuxta vaticinium Malachiae. Rursus alii suspicabantur alium quempiam e priscis Prophetis, quorum apud Iudaeos erat sacrosancta memoria.

9 Herodes autem sibi metuens, si Ioannes revixisset, quem occiderat, et incredibile ducens, ut homo semel extinctus revivisceret, dicebat: Ioannem ego decollavi, quo sublato, putavi neminem superesse, qui magnum aliquid auderet. Quis autem est iste, de quo etiam longe maiora audio, quam unquam gessit Ioannes? Proinde quaerebat occasionem videndi eum, non ut melior fieret, sed ut suae satisfaceret curiositati: aut, si videretur, idem huic faceret, quod fecerat Ioanni. Iesus autem quum haec non ignoraret, non fecit illi sui copiam. Non enim in hoc venerat, ut miraculis suis pasceret oculos impiorum Principum, sed ut simplices ad salutem adduceret: nec placebat decollatio, qui sibi destinarat sublime crucis vexillum.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!