Daily Gospel Meditation (9/26/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 8:19-21

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke

Chapter 8

Verses 19-21

Ut autem declararet Dominus, quam pretiosa res sit Evangelica doctrina, quantaque cura et sollicitudine tradenda simul et accipienda, accidit die quodam, ut Iesu docente populum, venirent mater et fratres ipsius, cupientes illum convenire de rebus aliquibus familiaribus, nec patebat aditus obstante densitate multitudinis:

20 Itaque per alios nunciatum est illi, matrem ac fratres stare pro foribus, qui cuperent ipsum convenire.

21 Iesus autem ut doceret sermonem Evangelicum rem esse pretiosiorem, quam ut oporteret ob ullos affectus humanos, aut curam rerum domesticarum, interrumpi, respondit his qui nuntiarant: Mater mea, et fratres mei sunt hi, qui audiunt sermonem Dei, et faciunt: docens non agnoscendam cognationem carnis, quoties animorum saluti consulitur.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!