Daily Gospel Meditation (9/25/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 8:16-18

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke

Chapter 8

Verses 16-18

Siquidem intelligentia sacrae doctrinae lumen est, hoc qui impartit, non ideo impartit, ut servetur absconditum, sed ut multis praeluceat. Nemo , inquit, accendit lucernam, et accensam operit vase, aut sub lectum reponit, sed imponit candelabro, ut qui domum intrant videant lumen.

17 Nihil enim nunc privatim, aut parabolis involutum traditur vobis, quod post non sit manifestandum toti mundo: neque quicquam est nunc tam obscurum et abstrusum ab intelligentia rudium, quod progressu temporis non sit per vos eruendum, et in omnium notitiam proferendum.

18 Vobis igitur videndum est etiam atque etiam, ut quod auditis, magna sollicitudine infigatis animis vestris, ne quid excidat, aut pereat. Qui avide accipit intelligentiam mysstici sermonis, ac veluti thesaurum diligenter reponit in animo, dignum se declarat, cui plura committantur, quandoquidem quod datur haud indiligenter servat. Siquidem habenti dabitur, qui vero sua negligentia perdidit quod habebat, ei non solum nihil addetur, verum etiam hoc ipsum, quod habere videbatur, auferetur ab eo, quoniam negligenter habebat thesaurum Evangelicum, quo quanto ditior est, tanto magis cupis ditescere. Atque his de rebus multas alias parabolas Dominus Iesus proposuit populo, quas omnes seorsum exposuit discipulis suis.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!