Daily Gospel Meditation (9/21/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 9:9-13

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew

Chapter 9

Verses 9-11

Iesus igitur ut cederet invidiae Scribarum, digressus illinc, repetiit lacum, ubi turbam undequaque confluentem docebat. Porro cum praeteriret telonium, conspexit illic Publicanum quendam sedentem, Matthaeum nomine, qui idem dictus est Levi, filium Alphei. Est autem hoc hominum genus, quoniam artem exercent sordidi quaestus et violentae rapacitatis, multis modis infame, praesertim apud Iudaeos. At Iesus, qui prius Simonem et Andream, Ioannem et Iacobum, ab humili quidem, sed tamen licito quaestu vocarat ad se, ut palam faceret, se nullum omnino genus hominum fastidire, modo se convertat ad meliora, Matthaeum ad se vocat, ac sequi iussit. Ille nihil cunctatus, sed relictis rationibus imperfectis, relicto quaestu, sequi coepit Iesum, subito ex Publicano factus est discipulus. Habebat enim Iesu vox energiam quandam admirabilem, relucebat et in vultu vis quaedam occulta, qua quos volebat, non aliter ad se trahebat quam magnes ferrum. 10 Deinde rogavit Matthaeus Iesum, ut in aedibus suis convivium agere dignaretur. Nec hoc gravatus est Iesus, ut suos doceret, nec impiorum sconsortium esse vitandum, si spes sit illos nostra consuetudine fore castigatiores. Porro Matthaeus ex his, quae tum illi suppetebant, affatim exhibebat magnificum et amplum convivium, ad quod adhibebat multos sui ordinis homines, Publicanos et peccatores, quos exemplo sermoneque suo pertraxerat in admirationem et amorem Iesu. 11 Cum his igitur ut videre discumbentem Iesum una cum discipulis suis Pharisaei, captantes undique calumniandi materiam, ipsum quidem non audent interpellare, ne quod nollent audirent, discipulos ab eo conantur avertere. Quare, inquiunt, magister vester, cui vos haeretis et eximie sancto, convivium agitat cum Publicanis et peccatoribus, quos nos ut abominandos vitamus? Pares autem cum paribus facile congregantur, et tales fere reddimur, quales sunt ii, quibus cum vivimus.

Verses 12-13

12 Hunc sermonem cum excepisset Iesus pro discipulis adhuc infirmis patronum agit, docens Evangelii praecones non inquinari convictu peccatorum, quibus cum non alio animo agunt aliquando consuetudinem, nisi ut illos allectent ad bonam frugem. Atqui Publicanos, qui vulgo peccatores habentur, Pharisaei vitant, non, ne malis illorum inquinentur, sed ut ipsi cum sint Publicanis deteriores apud homines habeantur sancti. Caeterum qui sanctimoniam habent Evangelicam, non ideo consuetudinem expetunt peccatorum, ut ab illis auferant emolumentum, sed ut illos locupletent pietate, nec alio studio subeunt illorum tecta, quam boni medici subeunt aedes aegrotorum. Nusquam enim decet fidum medicum versari crebrius, quam apud eos, quibus opus est medicorum ope. Itaque versus ad Pharisaeos, qui sibi iusti videbantur, cum essent peioribus vitiis infecti: Ideo, inquit, versor cum Publicanis et peccatoribus, quia medicus sum animarum, et salutem hominum sitio. Quorsum autem attinet versari cum iustis, quales vos vobis videmini, cum illis medico non sit opus? Iis opus est medico, qui male valent, et his utilis est medicus, qui morbum suum agnoscunt, seque praebent sanabiles. Hos igitur fastidire non est sanctimonia, sed supercilium, et his succurrere sacrificium est Deo longe gratius quam ullum sacrificii genus, quod offertur in templo. 13 hoc vos latere non debuit, qui tenetis Scripturas, in quibus ita loquitur Deus, Misericordiam volo potius quam victimam. Idem apud Esaiam aversatur hostias vestras, officium misericordiae nusquam aversatur. Hoc si nondum animadvertistis, ite et discite quid hic sermo Dei sibi velit, ac deinde si videtur calumniamini factum meum, quod non pugnat cum lege vestra, sed respondet voluntati divinae. Cur autem fugiam consuetudinem peccatorum, qui in hoc venerim, ut tales invitem ad poenitentiam vitae prioris? Multi sibi iusti videntur, ab his si me subduco, non debent indignari, non enim egent ope nostra, et supervacaneum, imo contumelia sit eos vocare ad poenitentiam, qui nihil habent poenitendum. Hoc sermone Iesus perstrinxit, et quodammodo derisit, arrogans supercilium Pharisaeorum, qui sibi iusti viderentur, cum non essent.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!