Daily Gospel Meditation (9/2/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 25:14-30

Table of Contents

Chapter 19

Verses 14-16

14 Addidit Iesus et aliam parabolam, exstimulans discipulos suos ad perpetuum studium bonorum operum, ne committerent ut doctrinam ac dotes ab ipso acceptas, sua negligentia sinerent esse steriles, sed studio curaque sua verterent in utilitatem proximi, seseque praeberent idoneos maioribus donis: qui quod pro suo modulo captuque accepissent, collocassent in lucrum Domini sui, qui gaudet tali foenore ditescere. Quidam, inquit, homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, quibus tradidit bona sua: non ut sibi profunderent, sed ut inde Domino suo lucrum referrent, unde sortem acceperant. 15 Et huic quidem dedit talentum unum, illi duo, rursus alii quinque, prout quemque iudicabat idoneum. Quo facto statim ingressus est iter. 16 Is igitur, cui credita fuerant talenta quinque, non cessavit, sed statim abiit, et ad usuram mutuavit* acceptam pecuniam: idque toties, ut tandem usura sortem aequaret, et ex quinque talentis fierent decem.

Verses 17-23

17 Ad eundem modum, cui duo credita fuerant talenta, sic usus est illis, ut usura sortem aequarit. 18 Porro, cui traditum erat unicum talentum, per ignaviam abiit, et talentum acceptum defodit in terram, sat esse iudicans, si Domino suo sortem restitueret. 19 Post diutinam igitur peregrinationem Dominus rediit, et exegit a servis suis, dati et expensi rationem. 20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, ex usura retulit et alia quinque, rationem ita reddens: Domine, sortem dederas quinque talentorum, ecce tantundem ex his lucratus sum. 21 Dominus collaudans servi industriam, ait: Euge serve bone ac fidelis, quoniam in paulo pecuniae te comperi fidelem, plura credam tuae fidei: intra in gaudium Domini tui. Posta hunc accessit et is, cui duo talenta crediderat Dominus, et iussus reddere rationem, ait: Domine, sortem duorum talentorum credideras, ecce tantundem adieci ex usura. 23 Dominus et huius industriam collaudans, ait: Euge serve bone ac fidelis, quoniam in exiguo mihi perspecta est fides tua, pothac maiora tuae concredam fidei: intra in gaudium Domini tui.

Verses 24-27

24 Tandem accessit et is, qui talentum acceptum defoderat in terra, ac iussus rationem reddere, non solum non agnoscit culpam inertiae, verum etiam Dominum insimulans austeritatis, et avaritae immodicae, crimen officii neglecti conduplicat. Domine, inquit, sciebam quod esss homo austerus, inde messem colligis, ubi non feceras sementem: et inde congregas lucrum, ubi non sparseras sumtum. 25 Proinde metuens, ne si sors aliquo casu perisset, saevires in me, abii defodique talentum tuum in terra. Hoc malui quam dum usuram capto, periclitari de sorte. Ecce habes quod tuum est, Si non mereor laudem ob lucrum additum, certe sors curavi ut esset in tuto. 26 Hunc sermonem Dominus in ipsius caput retorquens, ait: Serve male et piger: noveras, ut ais, me lucri esse avidum: colligere messem illinc, ubi non feceram sementem: et congregare proventum illinc, ubi non feceram sumtum. 27 Tanto magis oportuit te committere pecuniam meam numulariis, et ego qui lucrum venor illic, ubi non feci sumtum, utique venturus eram, ac meam pecuniam exacturus cum usura: hoc est, inde messurus, ubi seminaveram. Mea erat sors, non tua, industriam tuam servus debebas Domino.

Verse 28-30

28 Tum versus ad alios servos, dixit: Auferte ab hoc inutili servo talentum, et date ei qui habet decem talenta. 29 Admirantibus servis, quod ei iuberet addi qui iam abundabat, ait Dominus: ita fiet in hoc opum genere. Quisquis habet, dignus est qui plus accipiat, ut exuberet: caeterum qui per ignaviam nihil sibi paravit lucri, etiam hoc, quod habere videbatur, quoniam indignus est, spoliabitur. 30 Porro servum illum inutilem submovete ab oculis meis, et abiicite in tenbras externas. Ibi pro gaudio Dominisui, quod promereri noluit, cruciabitur fletu et stridore dentium.

* the text is corrupted here. This is my best guest for the missing word.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!