Erasmus' Paraphrase on the Gospel According to Luke
Chapter 7
Verses 1-7
Cum huiusmodi sermones, quibus discipulos suos ac populum instituebat ad sublimitatem Evangelicae Philosophiae, loquutus fuisset Dominus Iesus, repetiit Capernaum, in qua civitate plerunque versabatur. Ac rursum varia miraculorum edendorum occasio, quo magis auctoritas doctrinae factorum sublimitate confirmaretur.
2 Erat illic Centurio quidam, cui domi erat servus, qui paralysi sic periclitabatur de vita, ut iam vicinus esset morti. Ea res discruciabat animum hominis, non aestimantis eum ex conditione, sed ex fide et sinceritate morum, et quorundam interim inhumanitatem arguentis, qui servos non alio habent loco, quam equos ac boves.
3 Itaque quum rescisset, quod Iesus ingressus esset Capernaum, subornavit quosdam primores Iudaeorum, qui suis verbis rogarent Dominum, ut dignaretur adire aedes ipsius, et sanaret servum eius. Pudoris erat, non diffidentiae, quod Cenurio, primum Ethnicus, deinde militaris ordinis, per alios Dominum interpellat.
4 At illi quum venissent ad Iesum, suspicantes futurum, ut aegre impetraretur tantum beneficium, et servo, et Ethnico, et Centurioni, multa cum collicitudine rogant eum, dicentes: Noli rationem habere, quod Ethicus est, quod miles, quod servo militari petitur hoc beneficium. Nam dignus est alioqui, cui praestes hoc officii.
5 Amat enim nostram gentem, ac Synagogam nobis aedificavit.
6 Iesus autem, ut ostenderet apud se nullam esse vilem personam, quae fide commendaretur, ibat eo quo vocabatur. Cumque iam vicinus esset aedibus, in quibus decumbebat aegrotus, Centurio sentiens adventum Domini, iussit amicos illi ire obviam, qui dicerent illi: Domine, non est cur istuc laboris capiasut huc venias. Plus praestat tua benignitas, quam audebam petere. Agnosco dignitatemtuam, nec ignoro meipsum: Ethnicus sum, Centurio sum, et de servo tantum agitur.
7 Indignum me iudico, cuius tectum subeas, atque hac de gratia non sum ausus venire ad te. Existimant enim Iudaei sese nostro congressu contaminari, quia simus a religione cultuque Dei alieni, variisque peccatis obnoxii.
Verses 8-10
8 Ingens autem dolor animi, et summa de te fiducia fecit, ut ausus sim famulo meo periclitanti salutem petere. Eam tu verbo praestare potes. Humilius est hoc, et levius, quam ut per teipsum peragatur. Ex meipso coniecturam facio. Sum enim homo subditus alienae potestati, cuius iussis obtempero, habens et mihi subditos milites, qui mea imperata faciunt. Nec est necesse, ut per meipsum obeam omnia. Sed si quid est humilius, dico huic, vade, et vadit: et alteri, veni, et venit, dico cuivis e servis meis: fac hoc, et obtemperans facit. Si tantam habet auctoritatem mea iussio, ut me quiescente peragatur per homines mihi subditos, quod volo, quanto magis te quiescente fiet, si quid simplici verbo mandaris tuis.
9 Hoc sermone, qui plenus erat et affectus erga servum, et modestae opinionis de seipso, et admirabilis fiduciae erga Dominum, delectatus Iesus, substitit, et admirantis speciem prae se tulit: non quod illi novum esset, quod audiret, quum nosset Centurionis animum antequam haec dicerentur: sed hoc agebat, ut admiratione sua Iudaeis commendaret fiduciam erga Deum, et eis incredulitatem ipsorum hominis Ethnici et militaris exemplo exprobraret. Dilato itaque responso, Dominus se vertit ad turbas Iudaeorum, qui comitabantur ipsum, et ait: Illud affirmo vobis pro certo, quod hactenus nec in Israelitica gente tantam fidem compererim. Minus enim credebant seniores, qui Domini praesentiam flagitabant: qui suspicabantur eum non sanaturum Ethnici servum, nisi studium allegassent erga gentem Israeliticam, quasi Dominus sua beneficia daret humanis affectibus, aut dignitati personae, ac non potius fiduciae postulantis.
10 Iesus itaque quum affirmasset illis, futurum ut Ethnici et peccatores iuxta Iudaeorum aestimationem, fidei commendatione reciperentur in dignitatem generis Israelitici, reiectis his, qui quum natura essent filii Abrahae, per incredulitatem sese reddidissent indignos hoc generis auctore, ait Centurioni, qui tandem et ipse accesserat: Vade, nam quod credis posse fieri, factum est. Servus tuus sanus est. Quum autem rediret domum, ex famulis obviis cognovit, eodem tempore servum subito fuisse morbo liberatum, quo Dominus dixerat, servus tuus vivit. Haec nimirum fuit imago gentium, per fidem puram absque Mosaicae Legis observatione venturarum in consortium Evangelicae gratiae, sed tamen quodammodo Legis commendatione. Lex enim paedagogus erat ad Christum, et a Iudaeis profecta est ad gentes Evangelii praedicatio. Videlicet in huius rei typum seniores Iudaeorum Centurionis causam commendant Iesu, eumque ad domum illius adducunt, quem e suo Templo erant profligaturi.