Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew
Chapter 18
Verses 21-23
Verse 24-30
Verses 31-35
31 Porro caeteri conservi, qui viderant miram clementiam Domini in servum, ubi vidissent tantam crudelitatem conservi in conservum, dolore gravi commoti, rem omnem denarrant Domino. 32 Ibi Dominus accensus ira, revocavit ad se servum, cui condonarat omnia: Serve, inquit, male, nonne ego Dominus tantam summam tibi condonavi, non ob aliud, nisi quod supplex rogares me? 33 Non igitur par erat, ut tu conservus conservo paululum pecuniae condonares, et supplicis miserereris, quemadmodum ego tui misertus eram? Certe mea in te tam recens lenitas te docere debuit lenitatem in conservum. 34 Iamque Dominus implacabiliter iratus, tradidit eum tortoribus servandum in carcere, donec resolveret totam summam prius condonatam. 35 Ad hanc imaginem vobiscum aget Pater vester coelestis. Illi nemo vestrum non debet plura, in quem nemo non frequenter delinquit. Peccant et homines in homines, sed longe leviora. Quod nisi quisque fratri suo remiserit leviores offensas in se commissas, et remiserit ex animo: Pater non solum non condonabit vobis in se commissa graviora, verum etiam quae condonarat, revocabit.