Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke
Chapter 6
Verse 20-22
Post haec coepit proferre mustum Evangelicae doctrinae, cui delegerat aliquot firmiores veluti novos utres: Beati, inquit, estis, qui nihil habetis elati spiritus, ac vobis ipsis displicetis, quoniam tametsi iuxta mundum videmini contemti et adspernabiles, tamen vestrum est regnum Dei, longe magnificentius omni regno mundi. Videtis profligari morbos, profugere Daemones, aboleri peccata. Quid habet huius mundi celsitudo cum hac sublimitate conferendum? An non magnificum regnum est, nulli servire vitio: nullis obnoxium esse cupiditatibus: conculcasse Satanam cum omnibus suis copiis: vicisse mundum cum omnibus suis terroribus et illectamentis: adscitos esse in consortium Dei: adscriptos esse regno coelesti?
21 Beati qui nunc tenues, esuritis, sititis, et contenti frugalitate, spernitis opes ac luxum huius mundi: esuritis autem animi cibum, qui est sermo divinus, sititis vivam aquam Evangelici spiritus, quoniam continget vobis salubribus his deliciis expleri, quas desideratis. Beati, qui vos ipsos orbastis ultro voluptatibus huius mundi, studio pietatis Evangelicae, praeferentes ea quae per temporarias afflictiones perducunt ad aeternae vitae gaudia, quia veniet tempus, ut versis rerum vicibus, dolor vester vertatur in gaudium, et luctus in risum.
22 Vulgus felices appellat, quibus applaudit populus, qui ad honores provehuntur, qui magnificis titulis celebrantur. Vos autem me auctore beatis eritis, quum vos deriserint homines, quum vos ut exsecrabiles e contubernio suo eiecerint, quum in vos mea causa multa probra congesserint, cum nomen etiam vestrum ac memoriam vel abolere prorsus, vel abominabilem posteris reddere studuerint, idque nulla vestra culpa, sed odio Filii hominis, cuius doctrinam et gloriam praedicabitis.
Verses 23-25
23 Ne quid ob haec displiceatis vobis, quin potius gaudete, cum haec vobis acciderint, et exsultate. Etenim si non respondebit meritis favor hominum malorum, tamen manet vos copiosa merces benefactorum in coelis. Homines non poterunt abolere vestra nomina, quae scripta sunt in coelis: non poerunt suis probris obscurare gloriam vestram, quae cum mea gloria semper iungetur. Imo quo magis insectabuntur nomen ac famam vestram, hoc magis illustrabunt. Etenim impiis displicuisse summa laus est. Non novum est hoc exemplum. Semper malis invisa fuit egregia virtus. Quod in vos facient huius aetatis homines, hoc idem horum maiores fecerunt in sanctos Prophetas, non ob aliud, nisi quia iuxta voluntatem Dei non silebant) veritatem, semper invisam improbis. Horum exemplo vos ipsos* consolamini (consolabimini) Quorum nomen illi conati sunt abolere, horum memoria nunc sacrosancta est apud omnes. Vobis tamen vestra fretis innocentia, non est cogitandum de vindicta. Non enim cedet illis impune, quod facient in vos, licet interim videantur huius mundi bonis felices ac florentes. Differuntur enim ad aeterna supplicia.
24 Proinde vae vobis divitibus, qui vobis interim placetis, oblectantes animos vestros opibus, honoribus, et illecebris huius mundi, nec cogitatis brevi futurum, ut ista vana felicitas vobis auferatur, et succedat infelicitas aeterna.
25 Vae vobis, qui nunc ridetis, deliniti rerum fluxarum successu, dulcique fortuna ebrii, quia mox versis rerum vicibus, lugebitis et flebitis, ac momentaria voluptas in perennem cruciatum commutabitur.
Verse 26
26 Ne placete vobis, quum ob falsam felicitatis speciem vobis gratulantur et applaudunt homines, ignari verae felicitatis, quum ea quae turpiter et impie geruntur a vobis laudibus vehunt, impiam insectationem Evangelicae veritatis appellantes zelum Legis: ac bonorum afflictionem caedemque vocant pietatem. Laus ista salsissima non liberabit vos a vindicta Dei, sed gravioribus etiam suppliciis dignos reddet, quod non solum non puduerit impiorum facinorum, verum etiam ex malefactis laudem quaesieritis. Qui vos laudabunt ob impia facta, horum maiores itidem applaudebant olim Pseudoprophetis, adversus Domini Prophetas rebellantibus, et in horum caedem principes ac populum concitantibus. Prophetae Domini non quaesiere vindictam adversus persequutores, et tamen nec piis defuit sua merces, nec impiis sua poena. Sero poenitebit scelerum, qui nunc audire negligunt monitorem. Viderint ipsi quid commereant, qui pro benefactis reponunt maleficia.