Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke
Chapter 6
Verses 12-16
12 Rursus Dominus Iesus, relictis urbibus et hominum frequentia, secessit in montem ad deprecandum, eamque noctem peregit in deprecando Deum: nos interim docens, si quid auspicari volemus, quod felix ac faustum esse cupimus, a deprectaione auspicemur, ut Deus nostris coeptis dexter ac favens adspiret.
13 Ubi vero diluxit, vocavit ad se discipulos suos quos iam habebat perpetuos comites, ac testes eorum quaecunque gerebat. Ex his praecipuos aliquot delegit, quos ideo nominavit Apostolos, quod eos missurus esset veluti legatos Evangelicos in orbem universum, nihil aliud acturos, quam quod haberent in mandatis.
14 Horum nomina sunt haec: Simon, cui postea nomen additum Syriace Cephas, Graece πέτρος, Latine saxum, videlicet ob solidam professionem, qua, vacillante populo, ceu vox Apostolorum omnium pronuntiavit Iesum Filium Dei vivi: huius collega fuit Andreas, frater ipsius. Deinde Iacobus et Ioannes, Philippus et Bartholomaeus,
15 Matthaeus et Thomas, Iacobus Alphaei filius, et Simon, cui cognomen Zelotes,
16 Iudas Iacobi frater, et Iudas Iscariotes, qui prodidit Iesum, quem non per imprudentiam elegit, sed per providentiam, ut huius exemplo doceret omnes, quam horrendum sit abuti lenitate Servatoris erga nos. Ac ne in toto quidem Apostolorum numero quisquam erat potens aut dives, aut doctus, aut Pharisaeus, aut Scriba, aut Pontifex. Rudes delegit omnes, ut novis utribus novum vinum infunderet.
Verses 17-19
17 His ita delectis descendit e monte, donec veniret in planiciem multitudinis capacem. Siquidem quae perfectissimam puritatem desiderant, in monte sunt peragenda. In his primum locum tenet deprecatio, proximum delectus eorum, quibus credenda est dispensatio sermonis Evangelici. Aderat autem et reliqua discipulorum multitudo, praeterea copiosa multitudo promiscui populi, qui eo confluxerat ex tota Iudaea, atque ab ipsa etiam Hierosolyma, item a civitatibus maritimis Tyro et Sidone:
18 Nam multos etiam e longinquo pertraxerat aviditas audiendi sermonem Evangelicum, nonnullos spes sanitatis. Liberabat enim omnes ab omni morborum genere, quibus tenebantur. Quin etiam hi, qui vexabantur a Spiritibus impuris, sanabantur.
19 Haec autem omnia peragebantur tanta facilitate, ut alios solo iussu, alios vestis etiam contactu, subito redderet sanitati. Erat enim in eo fons ac plenitudo virtutis divinae, quae proficiscebatur ab eo, non secus ac lumen a Sole, calor ab igni, ac salutem adferebat omnibus. Servator enim erat, et omnibus sanandis venerat.