Daily Gospel Meditation (9/11/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 6:6-11

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase on the Gospel According to Luke

Chapter 6

Verses 6-8

Successit et aliud exemplum, quam non ferant veteres utres vinum mustum Evangelicae libertatis. Accidit enim, ut alio quodam sabbato iuxta morem suum ingrederetur Synagogam ac doceret. Ferebant hoc utcunque Pharisaei, quoniam ex more praescriptoque Legis erat. Sed aderat illic inter multos homo quidam miserabilis, manum, cuius opera solitus est alere seipsum ac liberos, circumferens arefactam ac mancam, ut praestiterit non habere manum, quam onerari mortua.

7 Atque interim Scribae et Pharisaei, quos oportebat misertos hominis interpellare Iesum pro sanatione, taciti observabant eum, an restitueret homini manum. Noverant enim Domini clementiam ubique promtam ad opitulandum omnibus. Atque hinc captabant ansam calumniandi de violato sabbato, si eo die manum restituisset homini calamitoso, quo Lex vetuerat operari.

8 Iesus autem non ignarus quae apud sese cogitarent Scribae et Pharisaei, compellat hominem, cui manus erat manca, quoque conspicuus esset omnibus, iussit ut surgeret, et prodiret in medium populi. At ille, ut statim intelligas fuisse dignum beneficio Iesu, obediens surrexit, inque omnium conspectu constitit, exhibens suae calamitatis spectaculum.

Verses 9-11

9 Hic Iesus versus ad Scribas et Pharisaeos, non prodidit quidem populo malitiosas ipsorum cogitationes, sed interrogatione perculit illorum conscientias, dicens: Libens a vobis didicerim, qui profitemini Legis scientiam, utrum liceat sabbato beneficio iuvare proximum, an potius deferere proximum in calamitate, cui possis subvenire? Et utrum fas est servare vitam hominis in sabbato, an perdere? Perdit enim vitam alterius, qui cum possit servare, non servat.

10 Cumque Dominus circumtulisset oculos, neque quisquam esset qui responderet, dixit homini: Extende manum tuam. Extendit illico manum prius mancam, contractam et immobilem. Tanta vis erat iubentis.

11 Quid hic facerent Scribae et Pharisaei? Miraculum evidentius erat quam ut negari posset: sensus communis approbabat esse pium quovis tempore succurrere saluti mortalium. Sed non ferunt mustum Evangelicae caritatis, assueti vappae Legis Mosaicae. Quum ex his factis debuerint agnoscere virtutem divinam, et agnoscere Legis auctorem, vertuntur in amentiam. Iamque inter sese ineunt parricidiale consilium, qua via perderent Iesum. Hoc apud illos religionis proceres licebat sabbato, quum religio esset homini miserabili salutem conferre sabbato.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!