18 Nec est quod aliquis dicat mihi, diluta et imbecilla sunt regni tui iudicia, imo severissima sutn, si quis contemnet obstinate. Nam humanae leges, quum atrox facinus puniunt capite, nihil aliud quam corpus interimunt, et nonnumquam occidunt quem Deus non condemnat, et occidunt tantum, non emendant, posteaquam non superest qui possit emendari. At ista condemnatio quanquam lente procedit ad supplicium, tamen hoc nomine est severissima, quod damnatum, nisi resipiscat, manet aeterna poena, quam nulla ratione poterit effugere. Quem Caesar damnat, nonnumquam absolvit Deus: et quem absolvit Princeps, aliquoties damnat Deus. Ille, quem absolvit, relinquit hominum consortio, quo faciat et alios sui similes: et quem occidit, tollit ex hominum consortio; non solum nominas, verum etiam efficiens ne sit qui sanari possit. Haec sunt humana iudicia necessaria magis quam laudanda. At vestra sententia sic submovet hominem insanabilem, ut non possit sinceros inficere, et tamen sit quo possit resipiscere: propterea quod vestrae potestatis sit, servare, non perdere. Nec tamen impune peccabunt, quibus per vos licet vivere. Manet illos aeternum supplicium, iudice Deo, cuius sententia vestram sententiam approbabit, nis resipuerit damnatus. Etenim qui non quaerit ultionem, sed correctionem fratris, qui paratus est admissam in se iniuriam remittere, qui sollicitus est de salute fratris, qui ad aegrotum ipse laesus ultro venit, ut illi medeatur: qui semel atque iterum repulsus, tamen non desistit a medicando: qui non fidit suo iudicio, sed unum atque alterum adhibet, non ad vindictam, sed ad medelam: huius sententiam, quoniam proficiscitur b animo Evangelico, Deus approbabit, nec unquam rescindet, nisi damnatus damnarit quod admisit. Quanquam igitur vestrum iudicium non habet in specie severitatem eam, quam habent tribunalia Principum, tamen est magis formidandum, quam illorum sententia, qua saepenumero percutiunt optimi, et absolvuntur sceleratissimi. A Deo damnari, formidabile est. Et ab illo damnatur quisquis a vobis sincero animo consentientibus damnatur. Quod enim iudicatis spiritu Dei, non vestrum est iudicium, sed per vos illius. Quod si damnaveritis aliquem humano spiritu, iam est iudicium humanum, non Dei: et is qui vestra sententia fuerit eiectus a vestro consortio, non protinus est alienus a consortio coeli. Vis igitur vestrae auctoritatis in affectibus est, quos solus Deus intuetur. Hae nimirum sunt clvaes, quas Petro me profitenti daturus sum: quibus quod ligatum fuerit in terris, ligatum erit et in coelis: et quod solutum fuerit in terris, solutum erit et in coelis. Ea potestas tametsi primoribus maxime competet, tamen omnibus a me dabitur, si modo consensus accesserit: non humanus, sed in meo nomine.