Chapter 19
Verse 23
Adolescente digresso, Iesus conversus ad discipulos suos, (nam illis hoc spectaculum ediderat, ne quando poeniteret paupertatis suae, aut tenerentur amore pecuniae) Quam, inquit, difficile est, divitem ingredi regnum coelorum. Significans aegre convenire studium opulentiae, et studium Evangelicae Philosophiae: quod hoc totum requirit hominem, illud fere maximam hominis partem sibi vindicet.
Verse 24
Atque ut magis exaggeret rei difficultatem, discipulis admirantibus adiecit: Quin et amplius dico vobis: Facilius est ut camelus transeat per foramen acus, quam ut dives ingrediatur regnum coelorum. Siquidem humilis et angusta est porta, nec recipit camelos opum sarcinis onustos. Sic enim notavit divites avaros, quibus divitiae magis sunt oneri quam usui: ut quas aliis baiulant potius quam sibi. Hic sermo quia non satis intelligebatur ab Apostolis, iniecit et illorum animis moestitudinem quandam, quod dolerent tot homines divitiarum gratia secludendos a regno coelorum.
Verse 25
Cum igitur vehementer admirarentur discipuli, quid sibi vellet hoc quod dixerat Iesus de camelo et foramine acus: rogant illum, si sic habet res, quis igitur poterit salvus fieri? Quotus enim quisque est mortalium, qui aut abiicere possit divitias quas habet, aut non optare si non habet?
Verse 26
At Iesus intuitus illos quo leniret conceptum animo moerorem, ostendit nonnullam esse spem divitibus quoque perveniendi in regnum coelorum. Apud homines, inquit, hoc impossibile est, non minus quam ut camelus eat per foramen acus: sed apud Deum nihil est impossibile. Solus ille mutat animos divitum, ut alacres etiam vel abiiciant quod possident, vel possideant, tanquam communes, non proprias, semper parati relinquere, si quando id postulet Evangelii negotium. Cur enim aegre contemnant opes, qui non gravantur et vitam impendere.
Verse 27
Hic sermo, quem adolescenti dixerat Iesus, Vende quae possides, et sequere me, nonnihil bonae spei conciliavit Petro, qui quamquam dives non fuisset, tamen hoc ipsum quod habebat alacer reliquit, navim et retia, ac Dominum fuerat sequutus. Domine, inquit, ecce nos fecimus quod ab adolescente flagitabas: reliquimus omnia, et sequuti sumus te: quid igitur erit nobis praemii?
Verse 28
At Iesus ostendere studens hanc eximiam laudem non solum patere divitibus, verum etiam tenuibus, qui quicquid hoc est, quod possident, libenter habent pro derelicto ob Evangelium, quum haec virtus magis aestimetur ab affectu relinquentis, quam a modo rei relictae: non reiecit orationem Petri, quam pro re magnificentiorem: sed docens, pro vilibus illis promto animo relictis, non vile praemium esse reponendum, ait: Illud confirmo vobis, quod vos, qui praeter scapham et retia, mea caussa nihil reliquistis, sed tamen hoc animo, ut opes quantumvis magnas mea causa fueritis relicturi, et nudi nudum estis hactenus sequuti, si perseveraveritis, in futuro seculo, quum revixerint mortui, dabiturque cuique pro suis meritis praemium, iamque Filius hominis, deposita quam nunc videtis humilitate, consederit in sede maiestatis suae: vos quoque piscatores, tum consortes honoris, qui nunc estis consortes afflictionum, sedebitis in duodecim sedilibus, et iudicabitis duodecim tribus Israeliticas: quod ex eadem stirpe progeniti, eiusdem Legis periti, iisdem miraculs ac beneficiis provocati, tamen nulla ratione perduci pouerint, ut crederent, quum vos humiles et idiotae statim ad simplicem vocis iussum, etiam illa reliqueritis, quibus vitam sustentabatis,
Verse 29
Neque vobis solum hoc praemiii continget, verum etiam quisquis hominum ob mei nominis professionem reliquerit domum, fratres aut sorores, patrem aut matrem, uxorem aut filios, agros aut aliam quamcumque possessionem, adeo non perdet quod mea causa reliquit, ut magno potius lucro sit foeneraturus. Siquidem et in hoc seculo pro relictis centuplum accipiet, et in resurrectione vitam aeternam possidebit. Nam pro relictis caducis ac vilibus possessionibus, et hic inerim possessurus est pregiosum illud margaritum Evangelicae mentis, nullis huius mundi mercibus aestimandum: pro una domo relicta, toto orbe plurimas domos vobis aperiet Evangelii doctrina. Pro unico fundo plurimi fundi servient vestris usibus; pro unico patre aut matre tot habebitis, quos senes aut anus converteritis ad professionem Evangelicam. Tot habituri fratres, sorores ac filios filiasque, quot aequales aut minores vestra praedicatione perduxeritis ad vitam aeternam. Hi passim et ultro suppeditabunt, si quod opus fuerit, longeque vincet eorum affectus, quos nobis sola sanguinis propinquitas coniuxit. Arctior est enim Evangelicae societatis cognatio, quam carnis affinitas: et vehementius amat, quem conciliavit pietas, quam quem adiunxit nativitas. Huic satis amplo praemio adiicietur et illud omnium longe maximum, ut pro rebus mox perituris vitam aeternam possideatis. Non haec dico, quod Evangelica professio doceat esse spernendos eos, quos nobis natura coniunxit: sed huiusmodi affectus negligendos, quoties avocant nos ab aeternae salutis negotio.
Verse 30
haec tanta felicitas omnibus ex aequo proposita est. Non est discrimen fortunae, conditionis, aetatis, aut personae. Sed in hac aestimatione, quae fiet ab aequo iudice Deo, multi tenebunt postremas, qui nunc videntur tenere primas. Contra multi qui nunc humiles, nihilique videntur hominibus, illic erunt primi. Praeferetur meretrix Scribae, publicanus Pharisaeo, Ethnicus Iudaeo, pauper divit, agricola Regi: et qui videbantur esse proximi regno coelorum, postremi ingredientur: et qui procul abesse videbantur, priores introibunt. Ethnici fide antevertent, Synagoga propter incredulitatem submovebitur.