Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 12
Verses 28-34
28 Nondum tentandi finis. Sadducaeis succedunt Pharisaei et Scribae. His animos addiderat, Sadducaeis exprobrata Legis inscitia. Nam Scribae et Pharisaei Legis cognititone prae caeteris se iactant, et a Sadducaeis dissentientes, credunt esse Angelos et Spiritus, credunt animas hominum a morte corporum superstites esse: denique credunt fore resurrectionem. Hi gaudentes refutatos Sadducaeos, et Iesum ex ipsorum sententia respondisse, velut eruditi per Scribam quendam ad id subornatum, proponunt eximiam quaestionem ex intimis Legis arcanis. Interrogant, eum quod esset praecipuum ac maximum in Lege praeceptum.
29 Iesus autem incunctanter illis respondit ex libro Deuteronomii: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est.
30 Et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua: hoc est praecipuum ac maximum praeceptum.
31 Huic proximum illud est: Diliges proximum tuum non secus ac teipsum. His duobus mandatis non est aliud maius, quoniam totius Legis summam complectuntur.
32 Hoc audito Scriba dixit: Recte vereque respondisti, quod unus sit Deus, nec sit alius praeter eum:
33 Et quod hunc diligere ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex totis viribus, maius est holocautomatis, reliquisque sacrificiis.
34 Iesus autem videns quod cordate respondisset, dixit illi: Haud procul abes a regno Dei. Siquidem pietas Evangelica sita non est in victimis pecudum, sed in puritate spiritus. Ab hoc intellectu non multum abest, qui quod est spirituale ac simplex, praefert omnibus aliis praeceptis, quae figuram habent verae pietatis potius, quam rem. Contra, Iudaeorum vulgus summam pietatem collocabat in his, quae videntur oculis, in lotionibus, in observatione sabbati, in delectu ciborum, in donariis, in sacrificiis, in diebus festis, in ieiuniis, in prolixis precibus. Quisquis ex toto corde diligit Deum propter ipsum, qui nunquam potest satis diligi, quique proximum diligit propter Deum, abunde sacrificavit. Quum ubique vicisset sapientia Iesu, destiterunt a tentando, ne plus etiam dedecoris referrent, teste populo. Habebant Iesum pro idiota, ipsi magnificis titulis, tragicoque cultu tantum non pro Diis se gerebant apud imperitam multitudinem. Verum Evangelica sapientia non est sita in multitudine litterarum, sed in sinceritate spiritus. Quod Iesus erat inter Scribas et Pharisaeos, Sacerdotes, ac primores populi, post fuerunt Apostoli rudes inter Philosophos ac Principes.