Daily Gospel Meditation (3/6/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 5:17-19

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 5

Verses 17-19

17 Haec nova praecepta cum auditis, quae nec Moses tradidit, nec Prophetae docuerunt, nolite suspicari me simile quiddam adferre, quale solent Pharisaei, additamentis suis, et humanis constitutiunculis sic aggravantes Legem, ut quod illius est praecipuum negligant, aboleantque. Nequaquam in hoc veni, quo vel Legem reddam dilutiorem, vel abrogem novis praeceptis. Quin potius ideo veni, ut Legem absolvam ac perficiam: nihil enim illa praecipit, quod hactenus a me non observatum queri possint. Quod si luce prodita cedunt umbrae, si iam factis ipsis praesto, quod Prophetae futurum praedixerant, nihil Legi derogatur, sed potius accedit perfectio. Habuit illa tempus suum, habuit honorem suum, illa typis quibusdam adumbravit, quod nunc orbi repraesentatur. Illa ceremoniis et praeceptis carnalibus ceu cancellis quibusdam circumsepit cupiditates hominum, ne impune prolaberentur in omne flagitium, quo capaciores essent Evangelicae doctrinae, nunc quod perfectum est expromitur: illa carnalis licet et crassa hactenus profuit, ut homines peccatum suum agnoscerent, nunc absque ceremoniis datur gratia, quae peccata diluat. Non magis igitur illa laeditur, quam si pictae imagini Regis Rex ipse vivus succedens, omnium oculos in se deflectat, aut si puer imbecillus progressu temporis grandescat in virum adultum, aut si frondibus et foliis succedat fructus maturus, aut si Lunam et stellas Sol exoriens obscuret. Quod illa promisit, nunc exhibetur, quod praedixit, geritur, quod adumbravit, omnium oculis exponitur, quod praestare conata est, nec potuit, nunc ad plenum praestatur. Lux haec promittitur omnibus, sed ita tamen, ut Iudaei non habeant quod de nobis querantur. 18 Primum illis oblata est Evangelii gratia; nec eo minus habituri sunt, si quod habent, habeant cum plurimis commune. Illud habetote certum, adeo non facimus irritam Legem, qua Pharisaei gloriantur, ut ex ea ne minimum quidem elementorum Iota, imo ne apiculus quidem sit ex universa Lege periturus, usque adeo nihil in ea scriptum est, quod non sit perficiendum. Stultum autem sit exspectare futurum, quod iam praesens sit: insanum sit, sic umbris delectari, ut res veras adsperneris: sic haerere imperfectis, ut perfecta spernas: sic amplecti carnalia, ut spiritualia fastidias: sic terrenis affixum esse, uti negligas coelestia. 19 Apud Iudaeos contemtus habetur, parumque Legis observans, qui quicquam eorum praeterit, quae Pharisaei de suo addiderunt, praescribentes lotiones manuum, urceorum ac vasorum, et tamen haec additamenta usque adeo nihil conferunt ad perfectionem Legis, ut frequenter abducant ab eius observatione. At in regno coelorum, quod est longe perfectius, qui solverit vel unum ex his praeceptis minimis, quae nunc addo praescriptis Mosaicae Legis, cum tamen doceat observandum, quod ipse per imbecillitatem non praestat, minimus et contemtissimus habebitur, adeo ut ni profecerit ad meliora, prorsus excludendus sit ab Evangelico contubernio. Caeterum quisquis docuerit haec minuta non esse negligenda, quae procul arcent ab his, quae vetat Lex, et quod docet praestiterit, is demum admirandus, et magnus habebitur in regno coelorum. Et tamen in Synagoga summates habentur, qui negligunt huiusmodi, satis esse putantes quod nihil horum committant, quae Lex puniri iussit, cum interim in pravis animi cupiditatibus sibi ignoscant. Haec videlicet est eorum iustitia, quos poenae metus deterret a maleficiis. Caeterum quos caritas, quos spiritus ille coelestis impellit ad perfectiora, procul et ultro se submovent ab omni confinio maleficiorum. Et adeo non laedunt quenquam, ut nec male velint cuiquam.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!