Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 18
Verses 21-35
21 Haec quum diligenter auscultasset Petrus, existimans ad se potissimum pertinere, quod de potestate damnandi et absolvendi disseruerat Iesus, scrupulum aliquem conceperat in animo, propterea quod Iesus dicens post tertiam correptionem sit tibi velut ethnicus et publicanus, visus est certum numerum praescribere: quem qui transgressus esset, etiamsi resipisceret, qui peccarat, non esset recipiendus in gratiam. Hac igitur de re exactius docendus adiit Iesum: Domine, inquit, quoties condonabo fratri, si in me peccaverit, et post quotam culpam repelletur a venia? Num post septimam? Hunc numerum proponebat Petrus, velut abunde magnum, quum Iesus tertiae duntaxat correptionis meminisset. 22 Tunc Iesus ostendens in his, quae committuntur in nos, oportere nos esse facillimos ad veniam: Non dico, inquit, ignoscendum usque ad offensam septimam, sed usque ad septuagesies septimam, indicans nullum esse praescribendum numerum ignoscentiae Christianae: sed quotiescunque resipuerit, qui peccavit, toties ex animo condonandam esse culpam: penitus eximens ex animo Christiano omnem ulciscendi libidinem. 23 Atque id ne quis existimaret esse durum et iniquum, Iesus adhibita similitudine docet esse aequissimum. Nam hanc non tam esse clementiam, quam pensationem. Etenim quum nos aliquando vicissim peccemus in proximum: sed multo tum crebrius, tum gravius in Deum, in quem quoties delinquimus, hoc gravius peccamus, quo maior est is, in quem peccamus, quoque maiora ab illo beneficia cepimus, indigni simus qui veniam impetremus, vel a proximo, vel a Deo, qui vel millies peccanti condonat, si modo resipiscat, si fratri tanto levius peccanti gravemur offensam remittere: praesertim cum Deus hac lege nobis ignoscat commissa nostra, ut illius exemplo provocati, faciles et exorabiles simus in proximum. Ideo, inquit, regnum coelorum simile est homini praediviti ac potenti, cui quum esset ingens familia, visum est inire rationem cum servis suis. 24 Et cum coepisset subducere rationem, repertus est quidam, qui debebat illi decem millia talentorum. 25 Porro cum summa maior esset, quam ut debitor esset solvendo, Dominus iussit et ipsum, et uxorem, et liberos, et quicquid habebat rerum venundari: ut ex conflato pretio satisfieret creditori. 26 Servus autem ille supplex accidens ad genua Domini: Quaeso, inquit, ut mihi spatium aliquod concedas, et progressu temporis omnia tibi resolvam. 27 Porro Dominus misertus servi supplicis ac provoluti, plus indulsit quam ille petierat. Non solum enim illum non produxit in forum, verum etiam condonavit illi totam summam. 28 Porro servus ille iam liber quum esset digressus a conspectu Domini sui, forte fortuna obvium habuit quendam e numero conservorum suorum, qui debebat illi pauxillulum pecuniae, nempe denarios centum: hic oblitus Dominicae erga se clementiae, protinus iniecta manu trahere coepit miserum, dicens: Solve quod debes. 29 Ille conservus ad conservi genua procidens, totidem verbis obsecrabat eum, quot ille Dominum: Patienter age mecum, et omnia resolvam tibi. 30 At creditor inexorabilis, repulit supplicem, et pertraxit in carcerem, donec reddidisset quod debebat. 31 Porro caeteri conservi, qui viderant miram clementiam Domini in servum, ubi vidissent tantam crudelitatem conservi in conservum, dolore gravi commoti, rem omnem denarrant Domino. 32 Ibi Dominus accensus ira, revocavit ad se servum, cui condonarat omnia: Serve, inquit, male, nonne ego Dominus tantam summam tibi condonavi, non ob aliud, nisi quod supplex rogares me? 33 Non igitur par erat, ut tu conservus conservo paululum pecuniae condonares, et supplicis miserereris, quemadmodum ego tui misertus eram? Certe mea in te tam recens lenitas te docere debuit lenitatem in conservum. 34 Iamque Dominus implacabiliter iratus, tradidit eum tortoribus servandum in carcere, donec resolveret totam summam prius condonatam. 35 Ad hanc imaginem vobiscum aget Pater vester coelestis. Illi nemo vestrum non debet plura, in quem nemo non frequenter delinquit. Peccant et homines in homines, sed longe leviora. Quod nisi quisque fratri suo remiserit leviores offensas in se commissas, et remiserit ex animo: Pater non solum non condonabit vobis in se commissa graviora, verum etiam quae condonarat, revocabit.