Daily Gospel Meditation (3/4/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 4:24-30

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 4

Verses 24-30

24 Horum impio murmur prodito, sic respondit Dominus: Ego quidem medicus sum paratus sanandis omnibus omnium morbis, si quis se praebeat sanabilem. Nullus enim quantumvis doctus ac benignus medicus mederi potest aegrotis, si pharmacum oblatum reiiciant, ac fideli medico diffidant. Est autem hic affectus vulgarium hominum, ut medicum hoc pluris aestiment, quod e longinqua regione venerit ignotus, et illic plus invenit fiduciae, ubi non aliis ex rebus aestimatur, quam ex arte sua. Et arte quidem, quam secum circumfert, semper et quovis loco idem est: verum ubi reperit diffidentes et contemtores, non perinde multis potest arte sua prodesse, non quod illic minus velit aut possit ex sese, sed quod hi, quibus succurrere volebat, ipsi sibi salutis beneficium invideant. Quod medicis accidit, multo magis accidit Prophetis. Nam ars medicorum nonnunquam opitulatur et invitis; Propheta vero quoniam potissimum medetur animis, ne potest quidem succurrere iis, qui salutem oblatam recusant. Recusat autem qui diffidit. Et ideo diffidunt multi Prophetis, quoniam illos aestimant non ex virtute Dei per illos operantis, sed imecillitate corporis, quam in illis conspiciunt, quemadmodum et in caeteris hominibus. Revolvite veterum Prophetarum historias, et certissimum esse comperietis quod dico vobis, nullum unquam Prophetam in pretio fuisse habitum in patria sua, et apud cognatos suos: non quod minus aut possint aut velint benefacere suis, quam alienis, sed quod incredulitas cognatorum reddat ipsos indignos divino beneficio. Nam Dei munera non dantur cognationi, sed affectui: non propinquitati carnis, sed promtitudini spiritus: non genti, sed fidei.

25,26 Illud enim pro certo confirmo vobis, aetate, qua vixit Elias Propheta, quum totos annos tres, ac menses sex, non decidisset ulla pluvia, atque hinc terrae sterilitas ingenti fame regiones illas omnes occupasset, multas fuisse viduas in gente Israelitica, et tamen Propheta, fame periclitans, ad nullam harum mittitur pascendus, nisi ad viduam Sarephthanam, in regionem Sidoniorum. Cur non potius missus est ad viduas Hierosolymitanas, ut illic augeret hydriam farinariam, ac lecythum olei? ut apud harum aliquam ederet insigne miraculum, puero in vitam revocato? Nimirum quoniam apud Israelitas nulla erat, quae huius Ethnicae et barbarae sinceram fiduciam aequaret. Rogata, promte dedit aquam: pollicenti non defecturam hydriam ac lecythum, habuit fidem, ac paravit pultem, ut erat iussa. Hic nimirum erat animus Israeliticus in muliere non Israelitica. Adeo apud Deum plus habet momenti animus quam genus.

27 An non simile quid accidit temporibus Elizaei Prophetae, qui successit Eliae? Nec enim dubium est, quin inter Israelitas complures fuerint leprosi, qui desiderarent sanitatem. Cur igitur horum nullus mundatus est ab Elizaeo, sed solus Naaman Syrus, idololatra, et a gente Israelitica alienus? An Propheta non poterat apud suos, quod poterat in exterum et Ethnicum? An promtior fuit ad benemerendum de profanis et alienigenis, quam de suis popularibus? Nequaquam, sed fiducia viri promeruit Dei beneficium. Credidit enim hoc Deum per suos cultores praestare posse, et iussus septies mergi in Iordane, obtemperavit. Eadem fiducia si fuisset apud leprosos Israelitas, sensissent et ipsi divinam beneficentiam.

28 His dictis quum Dominus Iesus exprobrasset civibus suis incredulitatem, ob quam se redderent indignos Dei beneficiis, atque inerim subsignificaret futurum, ut Evangelicae virtutis munus, non solum a civibus incredulis, verum etiam ab universis Iudaeis ad viduam Sidoniam, hoc est, ad Ecclesiam gentium, et Naaman Syrum, hoc est, ad gentes prius idololatras demigraret, invidum murmur versum est in manifestam indignationem.

29 In tantum enim commoti sunt omnium animi, quod haec ausus sit dicere in publica Synagoga, Sidonios et Syros, homines apud Iudaeos abominandos, genti praeferens Israeliticae, ut coorto tumultu, eiecerint Iesum e civitate Nazareth: nec hoc contenti, perduxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem ea civitas erat aedificata, ut inde praecipitem darent. O cives impios, o subito in quantam insaniam versum mobilis vulgi favorem! Et postea mirantur ad se non venire salutem, quum in exsilium exigant salutis auctorem. Indignantur Ethnicorum laudari piam credulitatem, neque corrigunt interim suam impiam incredulitatem. Efflagitabant medicum, nec sustinent devorare salutiferum amarae veritatis catapotium: volunt sanari corpora, animorum morbos negligentes. Animi vero aegrotantis medicina est verax, et ideo mordax oratio. Malunt blandum, sed lethiferum venenum, quam amarum et salutiferum pharmacum. Requirunt ad humanam gloriam edi miracula, quae Christus non edebat, nisi ad salutem hominum et gloriam Dei. Nec in hoc venerat, ut corporibus, mox alioqui perituris, mederetur, sed animis in aeternum victuris. Iam mihi vide praeposteram Nazarenorum religionem: Sabbatum erat, et nefas esse ducebant, eo die calceum consuere: et nefas esse non ducunt, civem ad salutem invitantem, in praecipitium impellere. Nimirum per hos perficere conabatur, quod ante per se suaserat Satanas, et reperit satellites ipso nequiores. Siquidem ipse nihil aliud ausus est, quam suadere praecipitationem. Hi conglomerati, civem notum ac benemeritum pertrahunt ad praecipitium et quantum in ipsis erat, praecipitarunt. Perfecit quicquid potuit impia voluntas, sed non est (data pravae voluntati facultas. Nondum enim venerat tempus, quo nobis expediebat mori Iesum, qui moriturus venerat pro nobis, sed suo tempore, quod illi praefinierat Pater, sed eo genere mortis, quod delegerat. Non placebat illi quodvis sabbatum, sed sabbatum Paschae, quo decebat immolari agnum liberatorem orbis: non placebat praecipitium, sed altitudo crucis. Lucifer praecipitatus est ob superbiam, et idcirco sollicitat alios ad ruinam. Dei Filius sponte sese demiserat in terras, ut exaltatus in crucem, omnia attraheret ad sese, et suo exemplo per humilitatem subveheret in coelum, quos ille superbiae princeps per arrogantiam et incredulitatem praecipitare conabatur in tartara. Nec illi sacrificio peragendo conveniebat Nazareth, sed Hierosolyma.

30 Iesus itaque passus est eiici sese, ne praedicaret indignis: quod idem ut facerent, docuit Apostolos suos: praecipitari se passus non est, qui sponte mori voluit. Quid igitur? Non se vertit in avem, aut serpentem, aut aliud praestigii genus, ut sic elaberetur, sed innocuus transiit per medium illorum, qui ad praecipitandum pertraxerant: palam declarans, nihil in ipsum posse malitiam hominum, nisi suapte sponte sese praeberet capiendum et occidendum. Atque hac vindicta contentus fuit clementissimus Dominus Iesus, reliquisse quos comperit insanabiles. Alioqui poterat illos solo nutu in praecipitium impellere, qui ad praecipitandum pertraxerant. Sed maluit eos superesse, ut progressu temporis resipiscentes, ex nocentibus fiant innocentes, quam perdere nocentes. Nonnunquam enim subtracta beneficii copia provocat desiderium eius, qui paratus est benefacere. Hoc certe miraculo provocari poterant vel ad suspiciendum illius potentiam, adversus cuius virtutem nihil potuit insanae multitudinis conspiratio: vel ad amandum eius bonitatem, qui extrema molitus servare maluit ad poenitentiam, quam perdere ad poenam.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!