Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 15
Verses 1-3
1 Cum autem conflueret ad Iesum universa populi multitudo, nec ille quenquam submoveret aut fastidiret, ausi sunt etiam propius ad illum accedere publicani quidam, et peccatores: quod genus hominum Pharisaei vehementer abominari solent, ad ostentationem sanctimoniae, quum certissimum sanctimoniae signum sit, non fastidire peccatorem, sed adniti modis omnibus, ut resipiscat, et resipiscenti gratulari.
2 Itaque Pharisaei, qui quum essent intus pleni fastu, livore, odio, avaritia, superbia, tamen sibi iusti videbantur: videntes quod Iesus non gravate sui copiam faceret publicanis, caeterisque ob palam admissa infamibus, quod genus sunt lenones et meretrices, murmurant adversus illius clementiam, dicentes: Hic qui novam quandam sanctimoniam profitetur, tamen non vitat malorum consortia, sed notos etiam peccatores admittit ad colloquium: et adeo non fugit congressum, ut cibum etiam cum illis capiat, non cogitans quod malorum contubernio contaminentur boni.
3 Iesus autem ut hunc fastum inclementem penitus eximeret ex animis suorum, tres parabolas proposuit, diversis argumentis eodem adhortantes: nimirum ad summam clementiam erga peccatorem resipiscentem: qui non solum repellendus non est, quum redit ad mentem meliorem, verum etiam modis omnibus invitandus est, ut resipiscat.
Verses 11-15
11 Tertiam parabolam adiecit, quae quanquam et ipsa generaliter pertinet ad omnem peccatorem, post ingentia flagitia resipiscentem, tamen pro temporis illius, quo dicta est, ratione, peculiarius notat gentes, ad Evangelii gratiam receptas, et Iudaeos, qui sibi iusti videbantur, illorum invidentes felicitati.
12 Parabola sic habet: Homo quidam, inquit, habuit duos filios, ex his qui minor erat natu, adolescentiam ac stultitiam in consilium adhibens, adiit patrem, et ait illi: Pater da mihi portionem facultatum, quae redit ad me: experiar enim meo more, quid ex hoc lucri facere possim. Pater indulgens, partitus est inter duos filios substantiam, et unicuique data est sua portio cum facultate utendi ut vellet, non tamen sine spe profectus.
13 Ac maior quidem haud longe seiunctus est a domo paterna. Minor vero intra dies paucos divenditis omnibus, contracta praesente pecunia, peregre profectus est in regionem longinquam. Quid faceret adolescens et sui iuris, et semotus a patre, et vivens peregre? Divortium facit cum benignissimo Patre Deo, qui se facit advenam mundi. Non est ista locorum seiunctio, sed affectuum. Corrumpunt mores bonos colloquia prava. Iudaicus populus Legem acceperat, cuius ductu sciret quid esset sequendum, quid fugiendum. Habuit et gentium populus dotes suas, vim ingenii, cognitionem rerum conditarum, ex quibus licuisset cognoscere conditorem, sicut et cognoverunt. Quin et de ratione recte vivendi libros absolutos ediderunt, sed immemores, quod has ipsas opes deberent Patris benignitati: quas ille non in hoc indulsit, ut stulte abuterentur, verum ut ex his parentem beneficum colerent, suoque cultu ad largiorem munificentiam provocarent. Quantum autem aberrarant a Deo, qui ligna, lapides, qui canes, boves, simias, serpentes, cepas, et porrum colebant pro Diis? qui in eas turpitudines prolapsi sunt, a quibus bruta quoque animantia semovet naturae sensus? Infelix autem libertas, quam patris praesentia non moderatur.
14 Quid enim accidit iuveni emancipato? Inter peregrinos prodegit omnem substantiam, non ipsius qui nihil habebat suum, sed patris. Prodegit autem per luxum, alea, scortis, conviviis. Luxus enim est, quicquid extra necessitatem, carnis cupiditatibus impenditur. Hae nimirum corrumpunt, ac vitiant, quamvis praeclaras naturae dotes. Ubi vero profudisset universam substantiam suam, per omnia morem gerens animo suo, orta est fames ingens in ea regione, in qua iuvenis peregrinabatur. Nihil enim habet hic mundus, quod explere possit animum hominis praeter summum illud bonum, quod non est nisi in domo patris.
15 Quid faceret adolescens peregrinus inter ignotos, nudus et fame periclitans? Cui grave fuerat obtemperare iussis clementissimi patris, coactus est sese dare in servitutem civi peregrino et barbaro. Quum recusant homines accipere suave iugum Domini, coguntur ferre durissimum iugum Satanae. Vis autem audire, quam sit misera servitus, servire cupiditatibus mundanis? Civis ille misit illum in villam suam, ut illic pasceret porcos suos. A quanta dignitate, in quantam contumeliam sua stultitia devenerat miser adolescens. Ex ditissimae domus haerede factus est servus et subulcus. Nec interim crudelis ille dominus dabat quod ederet.
Verses 16-19
16 Quid multis? Tanta erat fames veritatis et gratiae divinae, quae sola explet animum hominis, ut cuperet implere ventrem quibuslibet vel siliquis, quibus saginantur porci. Neque quisquam erat, qui vel hoc pabulum illi daret, ut iam infelicior esset ipsis porcis, quibus serviebat verius, quam imperabat. Iam illa ipsa naturae bona destituerant iuvenem. Perierat arbitrii qualiscunque libertas, et tamen corruptissimus animi stomachus aliquid cibi flagitabat. Omnis inanis mundi voluptas ad breve tempus deliniens, nec satians, nec saginans animum, porcorum siliquae sunt. His delectantur Daemones, ac sibi addictos inescant verius, quam satiant. Nec harum semper est parata copia: aut si est, multo felle dolorum vitiata est.
17 Iam igitur erat ventum ad extremam calamitatem: sed felix calamitas, quae compellit ad resipiscentiam. Siquidem hic primus ad salutem gradus, reminisci unde decideris, et agnoscere quo degeneraris. Atque hic erat patris attractus. Aberat ille quidem a patre, sed pater nusquam non adest. Antea iuvenis mente captus erat, dementatus huius mundi praestigiis: fugiens ea, quae sola fuerant expetenda: expetens ea, quae sola fuerant fugienda. Sed bene habet, quum peccator afflatu tacito benigni patris redit ad cor. Iuvenis igitur tandem reversus ad se, sic sibi loquutus est: Unde quo veni miser? Ex patria in exsilium, ex opulenta domo in regionem famis, a libertate in servitutem, ab amantissimo patre ad crudelissimum dominum, a dignitate filii familias ad foedissimam conditionem, a consortio fratris et famulorum ad porcos. Quam multi sunt mercenarii in domo patris mei, quibus ex patris benignitate suppetit larga panis copia. Et ego filius familias fame hic pereo. Mercenarii sunt plerique Iudaei, qui praecepta Legis utcunque servant, non ex affectu pietatis, sed ob metum aut praemium rerum temporalium. Et tamen est aliquid apud patrem familias tam opulentum pariter et largum vel conductitium agere, nec divelli a domo felici. Fiet enim ex mercenario filius, si filii sumserit affectum. Sancta autem invidia est, quae iuvenem provocat ad spem veniae.
18 Posteaquam enim deploravit suam infelicitatem, in qua totus iacebat, incipit erigere se, dicens: Surgam, et ibo ad patrem meum. Qua tandem fiducia? An habes quo te purges illi? Usus es illo indulgentissimo, flagitasti tuam portionem. Non negavit. Ultro reliquisti amantem ac propitium, prodegisti turpiter substantiam paternam, non in hoc traditam. Calamitatem istam nulli potes imputare, nisi tibi ipsi. In defensione facti mei nullum est praesidium, una spes est: quoniam novi patrem esse vere patrem, natura clementem et exorabilem, fortasse aliquid pristinae caritatis residet in illius pectore, etiamsi ego totum filium exui. Non elevabo, non negabo culpam admissam. Plus apud illum valebit simplex confessio, et animus sibi vere displicens, quam accurata purgatio. Quo simplicius odero meipsum, hoc facilius redaccendam illius in me caritatem: postremo in summa rerum desperatione, cui me potius committam, quam patri? Solus ille potest restituere collapsum: et si quisquam volet, ille volet. Non exspectabo, ut meum crimen, ut meam calamitatem ex aliis cognoscat, qui ultro provocent ad vindictam: placabilius erit, si rem, ut est, ipse narraro. Statuat ille quicquid volet. Pater est, illius sum: et in illum peccatum est, quicquid peccatum est. Dicam illi: Pater peccavi supra modum, et coram Angelis Dei, et coram te:
19 Nec posthac me dignum iudico, qui dicar filius tuus. Mihi satis erit, si misertus mei, habeas me eo loco, quo habes unumquemlibet e mercenariis tuis, liceat modo haerere in aliqua parte familiae tuae. Nulla sane accommodatior oratio ad provocandam optimi patris misericordiam. Quo simplicius confitetur admissum, quod nec celari, nec excusari poterat, quo vehementius sibi displicet, quo magis sese deiicit, quo magis declarat sibi nullam esse spem, nisi in una patris clementia: hoc magis illius animum in leges pertrahit suas. Atque hanc orationis formam non ars suggessit iuveni, sed conscientia sibi quidem tota displicens, sed tamen non omnino pessime sentiens de bonitate patris.
Verses 20-24
20 Hac igitur concepta fiducia, surgit iuvenis. Hic est, ut dixi, primus ad salutem gradus, erigi. Relegit totum iter lachrymans ac gemens, qui ferox et amens a patre discesserat. Habes imaginem hominis ab extremis malis resipiscentis. Nunc mihi divinae clementiae simulachrum intuere. Nondum iuvenis pervenerat ad aedes paternas, quum procul etiam illum pater advenientem prospiceret, ut est oculata pietas. Prior vidit, qui tenerius amabat. Vidit autem miserabili specie redeuntem, qui ferox et insolens profugerat. Videbat pannosum, macie confectum, squalidum, gementem et lachrymantem. Haec ipsa rerum species statim commovit paternum pectus, et iustam iram flexit ad misericordiam. Procurrit obviam venienti, et non exspectatis filii precibus, pietate nativa victus irruit in collum filii, et osculatus est eum.
21 Haec tametsi essent argumenta propensi ad ignoscendum animi, tamen sibi etiamnum iratus iuvenis ait: Pater, peccavi supra modum, et coram Angelis Dei, et coram te: et tamen audeo venire in conspectum tuum, quum indignus sim qui posthac nominer filius tuus, quandoquidem a me omnia pietatis iura rupta sunt. Hic mihi in homine, qui ex instinctu naturae sic afficitur erga filium, Dei bonitatem intellige, qui multo clementior est erga peccantem hominem, si modo vere et ex animo resipiscat, sibique displiceat, quam quisquam pater esse possit erga filium, quem tenerrime diligit. Nondum omnia dixit filius quae fuerat meditatus, singultu sermonem interrumpente. Plus autem loquebantur lachrymae, quam oratio.
22 Quid autem interea pater? Num intonat saevis verbis? Num minitatur verbera? Num abdicationem? Num exprobrat suam in illum benignitatem? Num fugam? Num ingluviem, aliaque vitae dedecora? Nihil horum meminit, tantum est gaudium de recepto filio. Iuvenis abdicat sese, pater restituit: filius seipsum damnat, pater absolvit. Filius abiicit sese ad indignitatem mercenariorum, pater pristinam dignitatem restituit. Versus enim ad famulos, ait: Cito depromite huic stolam pristinam, et induite illum, et addite annulum in manum eius, et induite calceamenta pedibus eius.
23 Quin et e pascuis adducite vitulum illum insignem et saginatum, et occidite. Apparemus convivium et gaudeamus:
24 Quoniam hic filius meus mortuus fuerat, et revixit: perierat, et inventus est. Tantum valet apud Deum animus vere resipiscens. nullum exigitur supplicium, tantum resipuisse satis est amanti patri. Qui se reddiderat indignum oculis paternis, hunc procul etiam adventantem conspexit pater. Qui commeruerat perpetuo excludi ab aedibus paternis, ut quas turpiter ingratus ultro reliquerat, huic redeunti processit obviam pater ipse, qui neminem habet domi suae clementiorem se. Qui sese turpibus dominis dederat in servitutem, hunc pater amplexu suo dignatus est. Flagra commerito datur osculum, caritatis et pacis argumentum. Felix autem ille peccator, quem Dominus suo amplexu suoque dignatur osculo. Culpam confesso, et filii nomen ob conscientiam admissorum recusanti, proferuntur omnia pristinae dignitatis insignia: Perierat quicquid erat vestium, quae decerent filium: profertur illi prima stola prioris innocentiae, quam amiserat. Perierat omnis dignitas filii familias spontanea servitute, restituitur annulus. Et ne quid desit ornatus, vestiuntur et pedes. Nihil horum sperare ausus est iuvenis: et quo minus sperat, hoc plus impetrat. Ac ne quis eum minoris faceret in domo ob erratum adolescentiae, pater vitulo mactato, totam familiam ad communem laetitiam invitat, et iustas gaudii causas reddit. Qualis qualis erat, inquit, filius erat: Is mortuus fuerat, et revixit. Peccatum enim animae mors est. Et ad mortem properat, quisquis auctorem vitae deserit. Deserit autem, quisquis amat ea, quae sunt huius mundi: procul enim absunt eius voluptates a disciplina Dei. Reviviscit autem, qui resipiscit. Perierat irrecuperabiliter, quod ad ipsum attinebat, sed inventus est. Discedere a familia patris, perire est: extra hanc enim nulla est salus. Nec est reditus, nisi pater semet in memoriam ingerat filio ad extrema deducto. Suggestio patris est beneficium: sed quod suggestionem salutarem non negligit filius, hoc illi pro merito imputatur: confessio criminis pro satisfactione est: Perierat suapte stultitia, sed inventus est caritate paterna. Quoniam autem toto pectore resipuit, quoniam totus sibi displicuit, non solum pristinae dignitati restituit eum paterna clementia, sed convivium etiam addidit, quo magis commendaret filium suum omnium suorum affectibus. Qualem autem se praebuit pater hic parabolicus in recipiendo filio, tales se praebere debent Pastores et Episcopi erga peccatorem resipiscentem.
Verses 25-31
25 Verum ab hac imagine multum absunt superciliosi Pharisaei, qui suis blandientes vitiis, nihil aliud quam saeviunt in lapsus alienos. Et ecce dum communi gaudio gratulationeque perstrepit tota domus patris, hoc est, omnis Ecclesia vere sanctorum, solus frater Pharisaicus invidet. Dum enim haec geruntur, filius natu maior domi non erat, sed versabatur in agro Legis Mosaicae, sudans gestandis oneribus praeceptorum, et exantlans opera Legis gravia, quum frater interim minor acceperit mitisismum patris iugum. Quum autem coepisset esse vicinus aedibus paternis, audivit novum strepitum prae gaudio concinentium ac ducentium choreas. Affixus enim insipidae litterae Legis, non noverat quantum habeat gaudiorum Evangelicus spiritus. Haec dum negligit Iudaeus, nihil aliud quam in agro Legis fodiens ac baiulans, interim magno cum gaudio receptus est gentium populus in domum patris: nihil aliud sitientis, quam salutem suorum omnium.
26 Demiratus autem assectator vetustae Legis, quid esset novae rei, quaeve causa insolitorum gaudiorum, non dignatus est ingredi, futurus et ipse particeps communis laetitiae, quod quidem vehementer optabat pater. Non enim sic receptae sunt gentes, ut exclusi sint Israelitae: sed nunc quoque stant pro foribus indignantes, quod ob gentes ad salutem Evangelicam receptas sibi gratuletur Ecclesia. Evocavit igitur unum e servis patris, ac percunctatus est: quidnam esset novae laetitiae:
27 Is respondit: Frater tuus venit, quo recepto gavisus pater, occidit vitulum illum insignem, quem diu saginarat, propterea quod illum, quem perisse crediderat, incolumem ac salvum receperit.
28 Hic mihi considera vere Iudaicum animum, qui fratri recepto gratulari debuerat, qui patris optimi clementiam praedicare, maluit invidere fratri, et indignari patri. Mansit itaque foris murmurans et indignabundus. Id ubi rescivit amantissimus pater, qui cupiebat domus suae laetitiam omnibus esse communem, progressus est ad illum, ac coepit blande rogare illum ut omisso stomacho iungeret se communi convivio, seque paterni gaudii consortem praeberet.
29 Nec tanta patris optimi comitate mitescit maior ille filius, sed arroganter expostulat cum patre, et impie fratrem accusat. Ecce, inquit, tot annos servio tibi, nec unquam praeterivi praeceptum tuum, et tamen nulla est habita ratio diutini obsequii mei. Nunquam enim mihi vel hoedum ullum dedisti, unde possem epulari cum amicis meis.
30 Caeterum posteaquam iste filius tuus, qui tuam substantiam devoravit cum scortis, redit domum, mactasti illi vitulum illum insignem et obesum. An non videris tibi videre filium hunc maiorem indignantem ingredi, et haec murmurantem adversus patrem, quum Legis Pharisaeos obtrectantes Christo, quod cum publicanis et peccatoribus cibum capiat? Iudaeos indignantes adversus Graecos, quod admitterentur ad ministerium Apostolorum? destomachantes quod gentes ab idololatria venientes, absque Legis onere per solam fidem admittantur ad gratiam Evangelicam, baptismo donentur et Spiritu Sancto confirmentur? invidentes quod ipsis abstinentibus a convivio, gentium Ecclesia cum inenarrabili gaudio spiritus, comedit vitulum illum eximium, quem Pater pro salute totius orbis mactari iussit?
31 Debes autem et tu gratulari fratri, nec abesse ab huius convivii laetitia: quia frater hic tuus mortuus fuerat, et revixit: perierat, et inventus est. Itaque putato non tibi redisse eundem, sed pro male frugi probum esse renatum. Non decet meminisse qualis fuerit, sed gaudere quod talis sit, qualem optamus. His tribus parabolis Dominus Iesus adhortatus est suos ad clementiam, et facilitatem in recipiendis peccatoribus: nusquam enim magis illustrari gloriam Dei, quam quum qui insigniter fuit improbus, subito mutatus afflatu Spiritus fit alius, ex idololatra, servus Iesu Christi: ex raptore, sublevator pauperum: ex libidinoso, pudicus: ex ambitioso, modestus: ex vindice, tolerans ac lenis. Porro natu minor hoc reperit animum patris propensiorem ad ignoscendum, quod gentes, quae Deum non noverant, errore deliquerunt verius, quam destinata malitia. Solet enim adolescentiae comes esse rerum imperitia et incogitantia. Et idcirco huic aetati libentius ignoscimus. Porro Iudaeus, qui sibi videbatur esse iustus, sibi placens ex observatione Legis, gravius peccat invidendo fratri, quam ille peccaverat aberrando