Erasmus's Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 7
Verses 40-53
40 Haec atque huiusmodi plura quum loquutus esset Dominus Iesus, quanquam nondum ad plenum intelligebantur, tamen varie afficiebant multitudinem. Quidam enim conspectis tot miraculis, tantaque sermonum auctoritate, dicebant: Hic vere Propheta est:
41 Rursus alii magnificentius etiam de illo sentientes, dicebant: Imo hic est ille Messias, quem Prophetae promiserunt suis vaticiniis.
42 Contra, alii Pharisaico fermento corrupti, refellere conabantur istorum opinionem ex ipsis Prophetarum verbsi, quae Messiam praedixerant oriturum e tribu Iuda, et e vico Bethlehem. Christus vulgo putabatur esse natus in civitate Nazareth, quod illic esset educatus, et ibidem haberet parentes, quodque a Galilaea coepit praedicationis exordium, atque illic plerunque versaretur. Porro Hierosolymitae et tribus Iudaicae Iudaei Gililaeos, ut gentibus vicinos et admixtos, pro semipaganis habebant, quod nec Legis peritia praecellerent, nec ullum unquam Prophetam habuissent, de quo merito gloriari possent. Tribui vero Iudae promissum esse Messiam, non Galilaeis, e semine David, qui regiam habuerat Hierosolymis: atque ita Christi venturi gloriam sibi vindicabant, qui venientem persequebantur, nimirum invidia corrupti. Dicunt igitur: Non est verisimile hunc esse Messiam, si prophetias expendatis. Num Christus ubi venerit, a Galilaea nobis proditurus est, quemadmodum hic prodit Nazaraeus? An non prophetica Scriptura palam dicit, Messiam proditurum ex semine Davis, qui nimirum fuit ex tribu Iuda? Quin et natalis oppidi nomen addidit, docens eum nasciturum in Bethlehem, quae est civitas David, tribus Iuda. Quum igitur prophetia palam declaret eum proditurum e semine regio tribu totius Iudaeae sanctissima, ex oppido regio, qui convenit hunc videri Messiam, qui ex obscuris parentibus, ex ignobilis regionis Galilaeae obscuro oppido nobis prodit?
43 Ad hunc modum variantibus sententiis disceptatum est in turba de Iesu. Nec huic disceptationi sese Iesus admiscuit, quod non ea sinceritate disputabant, ut doceri mererentur: et tempus nondum advenerat, quo sese, quantus esset, declararet. Nam si vere sitiissent scire quis esset, poterant et ipsi discere a cognatis Iesu, quod non in Nazareth, quemadmodum plerique credebant, sed in Bethlehem natus esset, quodque a David duceret genus. Neque enim parum multi haec sciebant: sed quoniam Iesus non adferebat ipsorum cupiditatibus accommoda, maluerunt suis affectibus servire quam illum agnoscere. Nam si simplex ac sincerus fuisset eorum animus, licuisset vel ab ipso Iesu sciscitantibus discere, quod inter sese disceptabant.
44 Erant autem in turba nonnulli, quos usque adeo livor et odium excaecaverat, ut destinarint apud se manus iniicere Domino Iesu. Caeterum nihil habebat virium humana malitia adversus eum, in cuius potestate sunt omnia.
45 Satellites itaque, quos suae vesaniae ministros miserant Pharisaei, ut Iesum caperent, mutatis animis redeunt ad illos efferatis animis exspectantes, ut captum adducerent eum, quo tandem odium in illum suum saturarent. Atque illud interim mire divino consilio, quod longe superat omnem humanam astutiam, procuratum est, ut quicquid moliretur Pharisaeorum malitia, id in ipsorum capita recideret, et ad Iesu proficeret gloriam, Imperita multitudo, Galilaei rudes, Samaritani, Cananaei, Ethnici, commoti dictis ac miraculis Iesu, credebant illi. Soli Scribae, Pharisae, Seniores, et Sacerdtoes, penes quos Legis ac Religionis totius erat professio, non solum non commovebantur ad resipiscentiam, sed modis omnibus reddebantur efferatiores. Supererat autem ut et satellites, immite genus hominum, et ad omne facinus mercenarium, et Iesu testimonium honestum ferrent, et illorum immedicabilem caecitatem coarguerent. Non viderant edi miracula, tantum pauca loquentem audierant: et conversis mentibus, contemtis Pharisaeorum iussis, redeunt ad eos, non adducto Iesu.
46 Expostulantibus cur non obissent mandata, non excusant metum multitudinis, non alia, quae comminisci poterant, causantur, sed ingenue fatentur, se quidem hoc animo adisse Iesum, ut eum captum adducerent, sed brevi sermone, verum efficaci, sic velut incantatos ac transformatos, ut quod decreverant, reluctantibus animis, efficere non potuerint: Nunquam, inquiunt, audivimus hominem sic loquentem ut ille loquitur. Quis possit huiusmodi viris manus violentas iniicere? Quod testimonium ferri potuit in Synagoga, quod magis gravaret ac traduceret Pharisaeorum obstinatam malitiam? Hoc illi totis viribus agebant, ut subverterent doctrinam Iesu, sed conatu in diversum exeunte, dum modis omnibus extinguere moliuntur, confirmant et illustrant.
47 Dissimulant tamen adhuc furorem animi sui, ac ministris mitius potius, quam pro cogitationum vesania loquentes: Quid accidit, inquiunt? Num vos quoque, qui nostri estis, nec ad promiscuam multitudinem pertinetis, ab illo seducti estis? An non sentitis impostorem esse?
48 Si verax esset, an non existimatis viros eximios doctrina simul et auctoritate praestantes, illius sermones approbaturos fuisse? Nunc videtis-ne quenquam ex optimatum numero, penes quos est Religionis auctoritas, aut ex Pharisaeis, pene quos est exacta Legis peritia, sermonibus illius fuisse persuasum?
49 An vos movet exemplum quorundam e media fece plebis hominum? Ista turba rudis, ac Legis ignara, Deo exsecrabilis est. Haec divina dispensatione sic gesta sunt, ut nos certo doceremur, nihil pertinacius obsistere verae Religioni, qum eorum malitiam, qui falsae religionis imagine fucati sunt: nullum esse capitaliorem hostem Evangelicae doctrinae, quam qui sacras Litteras ad suos pravos detorquet affectus: nec ullos esse deploratius impios, quam qui specie pietatis, qui persuasione doctrinae, qui publica auctoritate muniti sunt adversus Evangelicam veritatem. Verum quicquid molitur hic mundus omnibus suis machinis adversus coelestem veritatem, cedit in gloriam Domini nostri Iesu Christi.
50 Iam illud mihi considera, prudens lector, nusquam esse maiorem penuriam eorum, qui Christianae veritati ex animo faveant, quam inter Religionis ac doctrinae proceres. In tam frequenti concilio, Pharisaeorum, Scribarum, Seniorum, ac Sacerdotum, qui in tam sceleratis molitionibus innocenti Domino patrocinaretur. Is erat unus ex primoribus Sectae Pharisaicae, crassus quidem,a c caeteris indoctior, sed mentis minus corruptae: qui metu Iudaeorum noctu adierat Iesum, quemadmodum aante narravimus, aliquid ab eo certius cogniturus sevreto colloquio. Is ex eo congressu tantum profecerat, ut existimaret Iesum virum bonum, tametsi mysterium sermonis non ad plenum intellexerat.
51 Hic quum videret eos gladiatoriis animis tendere in exitium Iesu, atque ita faveret innocentiae, ut tamen illorum timeret malitiam auctoritate armatam, moderatus est patrocinium suum, ea loquens pro Iesu, quae pro malo quoque viro, sed nondum convicto, dici poteratn: Nos, inquit, Legem profitemur, quae ne maleficum quidem condemnat, nisi prius auditum, et excussis iis, quae facit is qui defertur. Saltem hoc tribuatur huic iuris, quod commune est omnium, et ab ipsa Lege datur etiam maleficis.
52 Ad hoc tam aequum, tam civile Nicodemi patrocinium, quum non haberent quod hiscerent, non solum non resipiscunt aut placantur, sed ipsius etiam auctoritate contemta, convitio petunt hominem: Etiamne tu quoque, inquiunt,Galilaeus es? Turbae et imperitis venia dari poterat: at non pudet te primatem ac Legis doctorem, discipulum esse istius impostoris Galilaei, cui nullus adhaeret, nisi et abiectissimus apud homines, et apud Deum exsecrabilis? Tu qui Legis cognitionem profiteris, excute Scripturas, et si usquam comperies, vel exortum a Galilaea Prophetam, vel exoriturum, crede hunc esse Prophetam. Haec Pharisaeorum responsio non solum erat impia, verum etiam stulta. Nec enim Nicodemus affirmarat esse Prophetam, sed quisquis esset, non tamen iuxta Legem publicam oportere condemnari, nisi prius cognita causa. Sed nullum est iudicium, ubi mentem occupavit livor et odium.
53 His ultro citroque dictis, dimissum est concilium, ac suam quisque domum abiit, dilata non mutata sacrilega voluntate. Nondum enim venerat tempus Iesu.