Erasmus's Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 5
Verses 31-47
31 Apud homines levis est fides illi, qui testimonium fert de seipso: et arrogans habetur, qui sua ipsius voce sibi magna vindicat. Quod si solus ego mihi testis sum, fit apud vos vanum testimonium meum.
32 Sed est qui de me testimonium perhibuit, cui vos plurimum tribuitis in caeteris, hic parum vobis constantes, non creditis, cum sciam verum esse illius testimonium, quia non ex sese protulit, sed ex afflatu Patris.
33 Non potestis tergiversari, leve pondus habere apud vos Ioannis testimonium. Ipsi viros graves ad illum misistis, tanquam a certissimo auctore per certos homines cognituri, num ipse esset Messias. Ille non vindicavit sibi falsam laudem, quam illi volebatis tribuere, sed veritatem professus est: palam testificans se non esse, qui putabatur, sed me esse Messiam, qui tolleret peccata mundi, et vitam daret mundo. Huius certe testimonium, cui tantum tribuebatis, ut eum crederetis esse Messiam, apud vos pondus habere deberet, praesertim quum a me non sit procuratum, sed a vobis ipsis expressum.
34 Ego quod ad me pertinet, non opus habeo commendari hominis testimonio, sed Ioannis de me testimonium vobis ingero: non ut ego pluris apud vos fiam, qui nihil moror humanam gloriam, sed ut vos, apud quos tanta est Ioannis auctoritas, credentes ei, de quo ille testificatus est, vitetis incredulitatis condemnationem, et per credulitatem assequamini salutem.
35 Magnus quidem erat Ioannes, sed lux illa promissa mundo non erat, tantum erat lucerna, de nostro igni ardens, de nostro lumine lucens. Vos autem cum illius indicio debueritis properare ad lucem veram, quae semper illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, maluistis ad breve tempus in illius luce gloriari, quam veram amplecti lucem: quae gloriam largitur perennem, nec unquam obscuratur, occiditve. Praeluxit ille, Soli mox cessurus, et vero lumine emicante obscurandus. Voluistis illum esse Messiam, qui se negabat dignum, qui solveret corrigiam calceamentorum Messiae. Cur ergo testimonium illius apud vos nunc leve est, quod de me tulit, quum alioqui tam magnifice de illo senseritis? Non pendeo a Ioannis testimonio: sed tamen optarem apud vos habere pondus, ne pereatis ob incredulitatem. Et tamen si illius testimonio diffiditis, ego ex meipso certius habeo testimonium: nimirum Patris mei, qui maior est Ioanne, cuius testimonium refelli non potest. Nullum est certius testimonium ipsis factis. Ea si videtis esse digna Deo, si videtis a me fieri, satis de me testificantur, me nihil ex meipso facere, sed ex eo, qui me salutis vestrae causa misit in mundum. Non est igitur quod excusetis incredulitatem vestram, meamque fidem elevetis, quod ipse [mihi]* duntaxat sim testis, quod magna de me praedicem. Habetis Ioannis apud vos gravissimum testimonium, quanquam ille magis eget meo testimonio, ne falso videatur testificatus.
36, 37 Habetis operum meorum testimonium, ut iam non necesse sit dictis cuiusque credere, quum ipsa (ipsi) † facta conspiciatis. Quod si ne hoc quidem incredulitati vestrae satis est, audistis apud Iordanem Patris vocem e sublimi testificantem de me. Pater autem cum spiritus sit, nec vocem habet, quae possit auribus humanis percipi; nec speciem, quae cerni possit oculis corporeis. Nam Mosi non talis apparuit et auditus est, qualis est suapte natura, quemadmodum vos existimatis. Sic enim soli Filio visus est atque auditus, et tamen aliqua voce, aliqua specie, se vestris sensibus insinuavit. Locutus est Prophetis, per prophetas locutus est vobis: Ioanni locutus est, per Iaonnem vobis: mihi vero ut est suapte natura, locutus est, per me loquitur vobis. Quod si non tergiversamini Ioannis testimonium palam fuisse redditum, cur illi non creditis? Si putatis Mosi et Prophetis vere locutum ac visum Deum: cur his, quae per illos locutus est, non creditis?
38, 39 Certe creditis Scripturas esse profectas a Deo: quumque in his scrutandis diligenter versemini, atque in his vitae spem ac felicitatem collocetis, tamen quemadmodum Ioanni, cui in caeteris plurimum tribuistis, de me testificanti fidem habere noluistis, ita Scripturis in eo, quod est omnium caput, non creditis. Promittunt enim illae vitam, sed per me. Testificatur illic Pater de me, ac promittit se missurum Filium, per quem salus sit danda mortalibus.
40 Sed quemadmodum audistis Ioannem, nec creditis: audistis vocem Patris, nec creditis: ita nec Legis ac Prophetarum testimonium haeret animis vestris: cum libros semper habeatis in manibus, cum verba semper in ore, tamen eum, quem illae litterae promittunt, reiicitis: ei, quem Pater iuxta Prophetarum promissa misit, non creditis: cumque non sit aditus ad vitam, nisi per me, tot testimoniis comprobatum, tamen omnibus contemtis, non vultis venire ad me, ut minimo negotio vitam habeatis. Nam credidisse Filio, quem misit Pater, salutis est ianua.
41 Non est quod testimonio Ioannis aut Prophetarum vener apud vos humanam gloriam: sed vestrum exitium doleo, qui vobisipsis incredulitate vestra vitam invidetis aeternam, simulque adimo vobis omnem excusationem, si non credideritis. Tot testimonia protuli, quibus vos aliis in rebus plurimam tribuitis auctoritatem, in me solo, cuius gratia scripta dictaque sunt omnia, non recipitis.
42 Dei cultum et amorem prae vobis fertis: Prophetas, per quos ille locutus est, veneramini: et tamen a Deo promissum, et operibus se declarantem quis sit, adspernamini. Hoc nimirum est argumentum, quod Deum ficta religione colitis: nec vere diligitis Deum, quem Lex iubet ex tota anima, totisque viribus, diligi, quum illius Filium contemnatis. Incredulitas ergo vestra non est ex inopia testium, sed ex inopia verae caritatis in Deum. Amatis gloriam humanam, amatis pecuniam, amatis voluptates, et ad haec abutimini ficta religionis specie.
43 Filium autem Dei persequimini, quod ea doceat, quae pugnant cum istis vestris pravis cupiditatibus, quanquam cum Patris voluntate consentiunt. Haec arguunt vos non ex animo diligere Patrem. Etenim qui diligit, credit et obtemperat: et qui Patrem diligit, non potest odisse illi carissimum Filium: et qui legantem amat, non potest adspernari legatum: praesertim cum ego nec gloriam, nec regnum, nec opes ambiam apud homines: tantum ambio gloriam Patris, et in hoc ambio, ut vos servemini. Videtis opera digna Deo, et tamen hominum gloriam non mihi vindico, sed Patri, cuius sunt opera per me gesta. Quum igitur videri velitis religiose colere Patrem, tamen me, qui illius nomine veni, nec aliud ego, quam ille praescripsit, non recipitis. Et quam estis perverse increduli mihi, qui Patris nomine veniens, gratis vitam ac salutem offero: tam eritis stulte creduli, si quis suo nomine veniens, sibi Dei gloriam arrogans, suumque non Dei negotium agens, vobis adferat ea, quae pertrahant in mortem aeternam. Si vobis Deus carus est, cur illius gloriam quaerenti obstrepitis? Si vitam aeternam amatis, cur auctorem vitae repellitis? Si impius est qui sibi vindicat Dei gloriam, cur recipitis, qui Dei gloriam falso arrogat sibi? Quid igitur superest, nisi ut fateamini fictam esse vestram pietatem erga Deum? Verbis, cultu, ceremoniis Deum colitis, revera odistis. In ore est, Templum Domini, Templum Domini, Templum Domini: in corde est pecunia. In ore sunt Lex et Prophetae: in corde est ambitio laudis humanae. In ore sunt verba Legis: Dilige Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut teipsum: in corde est livor, et odium, et homicidium. Vera laus est, meruisse laudem apud Deum: Vera pietas est, omnem gloriam Deo transcribere.
44 Quomodo igitur potestis credere mihi, nihil aliud praedicanti, quam gloriam Dei, quum vos contemta vera gloria, quae a Deo proficiscitur, venemini falsam gloriam apud homines, invicem vobis adulantes, et Deo suam gloriam invidentes: captantes falsam religionis speciem apud homines, contemta sincera conscientia, quam intuetur Deus? Venantes sordidum huius mundi lucrum, perditis vitam aeternam. Mirum igitur non est si habetis Deum iratum, cui tam pertinaciter obsistitis.
45 Nolite putare, quod ego cupiens ulcisci contemtum mei, vos delaturus sim apud Patrem. Nihil opus est me delatore: Moses ipse vos deferet, cuius auctoritatem apud vos sacrosanctam fingitis, et in quo summam fidem collocatis, habentes pro oraculo quicquid ille scripserit.
46 Sed quemadmodum ficte Ioannem venerabamini, cuius de me testimonio non creditis: quemadmodum ficte veneramini Prophetarum oracula, nunc eum persequentes, quem illi promiserant: quemadmodum ficte Deum colitis, cuius opera non agnoscitis, cuius Filium odistis: ita Mosen ficte colitis, cuius auctoritas vobis levis est in eo in quo maxime debebat valere. Siquidem ille de me scripsit. Etenim quum maiores vestri offensi terribili voce Dei, et igni pernicioso, deprecarentur ne posthac Dei vocem audirent, aut ignem formidabilem experirentur: Deus approbavit postulationem vestram, ac Mosi promisit se suscitaturum de fratribus vestris eximium Prophetam, ipsi similem, cuius vocem placidam ac mitem, nec territantem minis, sed ad salutem invitantem oporteret audire. Caeterum huius dictis non obtemperanti, poenam comminatus est Deus, dicens: Qui autem non audierit verba eius, quae loquetur in nomine meo, ego ultor exsistam. Rursum: Qui Prophetam audierit in suo nomine venientem, et ea loquentem, quae Deus illi non mandavit, eum iubet interfici. Nemo igitur alius vos magis accusabit apud Deum, quam Moses amicus vester, cuius scripta contemnitis. Ille me promisit placidum, mitem, et omnia, quae Deus voluerit, loquentem. Talis adsum, et repellitis. Ille iubet interifici qui suo nomine venerit, et suo spiritu loquatur. Talem odio mei complectimini, ut magis congruentem vestris depravatis cupiditatibus. Non solum igitur estis contumaces in me, verum etiam in Mosen ipsum: cuius promissis diffiditis. Etenim si fidem haberetis Mosi, nimirum et mihi crederetis, quem ille promisit, et cuius dictis credi iussit.
47 Non igitur mirandum est, si meis dictis non creditis, quem palam ut humilem contemnitis, quum nec Mosi scriptis fidem habeatis, cuius auctoritatem tantam videri vultis apud vos, et de quo tam magnifice sentitis. Huiusmodi dictis Dominus Iesus, lux et veritas, coarguit ac prodidit fictam Iudaeorum religionem, qua nihil esse potest adversius Evangelicae pietati: ut qui nec tot tantisque de ipso testimoniis commoverentur, nec benefactis ac benignis verbis allicerentur, nec minis terrerentur, nec aeternae vitae desiderio provocarentur ad fidem, nec gehennae metu resipiscerent ab incredulitate, certe palam esset omnibus eos suo merito perire. Atque haec si loquutus fuisset Dominus Iesus apud Samaritas, aut Ethnicos, praesertim miraculis sermoni fidem conciliantibus, conversi fuissent ad poenitentiam. At Hierosolymitae, Scribae, Pharisaei, et Sacerdotes nihil ad haec respondent, quae refelli non poterant: persistunt tamen in parricidialibus suis cogitationibus, et aeternae vitae beneficium offerenti, mortis struunt consilia.