Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 21
Verses 33-46
33 Addidit alteram parabolam, aeque obscuram, qua tacite recenset, et ob oculos ponit insignem illorum ingratitudinem, qui tot Dei beneficiis provocati, non solum non resipuerint, verum etiam Prophetas alios post alios, qui missi fuerant, ut ad illorum praedicationem aliquando resipiscerent, crudeliter trucidarunt. Nec hoc contenti, ipsum denique Dei Filium essent trucidaturi, idque eiectum e vinea, locum obiter indicans ubi erat crucifigendus. Quo sermone declarat, et illorum invincibilem malitiam indignam esse venia, cum nihil esset omissum, quod illos ad meliorem mentem posset revocare: et se nihil ab illis passurum, quod non praescierit. Parabola sic habebat: Erat, inquit, quidem paterfamilias, qui plantavit vineam, ei circumdedit sepem, et fodit in ea lacum excipiendo musto e botris expresso, et extruxit in ea turrim ad vineae custodiam, atque ita pulchre instructam locavit agricolis, ut bona fide colerent, reddituri fructus Domino. Hoc facto, profectus est peregre. 34 Caeterum cum appeteret tempus colligendi fructus, misit servos suos, ut ab illis acciperent fructus. 35 At agricolae non solum non dederunt fructus debitos, verum etiam servis iniecerunt manus, et alios pulsarunt, alios occiderunt, alios lapidarunt. 36 Hoc cognito, paterfamilias non statim vocavit eos ad supplicium, sed exspectans ut resipiscerent, misit ad illos maiorem numerum servorum, quam antea miserat: sperans fore ut multitudine coerciti, facerent officium suum. At illi nihilo mitius tractaverunt hos quoque quam illos priores tractaverant. 37 Tulit et hoc facinus paterfamilias, ac postremo, quo vinceret eos lenitate sua, misit ad illos filium suum, dicens apud se: QUanquam saevierunt in servos meos, tamen reverebuntur saltem filium meum, cum eum viderint adesse. 38 At agricolae, quo magis provocabantur ad resipiscentiam, hoc magis irritabantur ad saevitiam. Quum enim vidissent filium, adeo non sunt illum reveriti, ut mox inierint consilium de occidendo eo, dicentes: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et occupabimus haereditatem illius. 39 Moxque iniecerunt illi manus, et protractum extra vineam occiderunt. 40 Cum igitur, inquit, venerit Dominus vineae, quid faciet agricolis illis? 41 Respondent Pharisaei: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis, qui bona fide reddant locatori fructum temporibus suis. Sic illi decepti aenigmate ore proprio sese condemnant, pronuntiantes sese ob invincibilem animi pravitatem dignos esse supplicio, et merito gentes esse recipiendas ad Evangelii gratiam, meliore fide culturas vineam quam illi coluissent.
42 Sub haec Iesus subindicans, se quidem illorum perversitate damnatum ac reiectum, moriturum ignominiosa morte, caeterum resurrectione per virtutem Patris illustrandum per universum orbem, tantaque soliditate futurum, ut quisquis in ipsum impegerit, sibi sit exitium accersiturus: ad hoc indicandum quo minus offendat, adducit prophetiam e Psalmo: Nunquam ne, inquiens, legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factum est in caput anguli? A Domino factum est hoc, et est mirabile in oculis nostris. Significans eos aedificare synagogam, sed eiecto Christo, sine quo nullum esset firmum aedificium, sed tamen illum reiectum ab ipsis lapidem magno in pretio futurum in Ecclesia gentium. 43 Eoque subiecit Iesus: Ideo dico vobis, auferetur a vobis regnum Dei, quod oblatum spernitis, et dabitur alteri genti, quae dignos Evangelio fructus adferat. 44 Atque ut hic lapis salutem adferet iis qui obediunt Evangelio, ita epr incredulitatem repugnantibus adferet exitium. Quisquis enim impegerit in lapidem hunc, confringetur. Rursus in quem ille inciderit, conteretur. 45 Tandem ex huius sermonis clausula intellexerunt primores Sacerdotum et Scribae, quod superiores etiam parabolas, quibus decepti pronuntiaverunt adversus se sententiam, in ipsos dixisset. 46 Eoque exarserat eorum vesania, ut iam fuerint illi iniecturi manus, ni metuissent populum, quod a plerisque magni fieret Iesus, ac Prophetae loco haberetur.