Daily Gospel Meditation (2/9/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 7:31-37

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 7

Verses 31-34

31 Hoc igitur semine, ceu furtim iacto apud Tyrios, Sidonios et Cananaeos, Dominus relegit iter, rursus proficiscens ad Lacum Galilaeae, praeterita Sidone, et itinere facto praeter regionem Decapoleos, ubi prius sanarat Daemoniacum.

32 Huc ubi venisset, adducunt illi miserabile spectaculum, videlicet hominem et surdum et mutum. Mutus enim sit oportet, qui natura surdus est. Sed miserabilius surdus est, cui non sunt aures idoneae ad audiendum sermonem Dei: peius mutus est, qui non habet linguam ad confessionem suae turpitudinis, ac divinae misericordiae. Per auditum fidei, salutis est initium: per confessionem oris, salutis est perfectio. Iudaei tametsi quotidie Iesum audiebant: quoniam ad exemplum aspidis obturantis aures adversus sapientis incantatoris vocem, credere nolebant his quae audiebant. Et ideo lingam habebant ad obtrectandum, ad salutarem fidei professionem non habebant. Quid faciet miser, qui linguam non habet, qua salutem petat a Domino: qui aures non habet, quibus percipiat vocem Iesu, etiam mortuorum excitatricem? Succurrunt misero, qui linguam et aures habebant. Adducunt illum ad Iesum. Interpellant illius clementiam, ut illi dignetur imponere manum. Sic visum est clementissimo Domino, ut aliena etiam fides opituletur peccatoribus. Adducitur ad Iesum Catechumenus, desiit malefacere, desiit male loqui: sed nondum didicit benefacere, nondum didicit confiteri bonitatem Evangelicam. Qui possit autem, nisi Iesus illi manum imponat? Frustra laborant homines, nisi Iesu secreta vis accesserit. Erat in proclivi Domino, vel simplici verbo dare sanitatem surdo et muto, sed nobis haec rerum forma proponitur. Siquidem ut plerunque parabola est, quid loquitur Iesus; ita non raro parabola est, quod facit.

33 Apprehensum hominem seducit a turba. Salvus est quemcunque apprehenderit Iesus, quem ab huius mundi tumultu semoverit. Misit digitos suos in auriculas eius, ac saliva sua tetigit linguam illius. Iam in proximo est salus, ubi Iesus virtute sui spiritus, qui digitus est Dei, dignatur aures mentis nostrae contingere: quoties saliva coelestis sapientiae, quae ipse est, ex ore Patris altissimi prodiens, dignatur animi nostri linguam contingere, ut sapiant nobis ea quae Dei sunt. Neque enim absque hoc humore sit gustus: et humana saliva vitiata, perversum habet iudicium. Haec saliva on solum linguam solvit, verum etiam oculos aperit caeci nati, quoties admixta terrae, oculis inungitur: quum saliva Philosophorum et Pharisaeorum magis exoculet. Faciunt idem quodammodo et doctores Evangelici. Apprehensos abducunt a turba, quum a lata via, per quam plurimi ambulant in exitium, revocant ad pusilli gregis consortium. Inserunt digitos in auriculas, quum avocantes a fiducia rerum fluxarum, hortantur ad doctrinam coelestem. Sputum immitunt in linguam, ad Evangelicae fidei professionem exhortantes: imponunt manum, quum baptizatis impartiunt Spiritum Sanctum, per quem abolentur peccata, et confertur innocentia. Verum haec omnia frustra doctor facit foris, nisi Christus intus operetur, ac divinam virtutem emittat e coelis.

34 Huius rei velut imaginem quandam exhiberi volens Iesus, quum apprehendisset, quum immisisset digitos in aures, inspuisset in linguam, sustulit oculos in coelum, et ingemuit. Gemitus hic non erat diffidentiae, sed humanam calamitatem deplorantis. Quid enim miserabilius illis, quibus aures mentis sic occupatae sunt cupiditatibus terrenis, ut non queant audire verbum Dei? quibus lingua sic impedita est, et infecta vitiosis affectibus, ut non sapiant coelestia, ut muti sint ad suae malitiae confessionem, muti ad praedicandam Dei misericordiam? Itaque gemitus Iesu nos admonet quales fuerimus, at suspectus in coelum adimit desperationem, indicans unde sit paratum auxilium, et cui debeamus acceptum ferre: quod qui prius habebamus aures patulas ad obtrectationes, ad turpiloquia, ad ineptas fabulas, ad Pharisaicam doctrinam, ad Philosophorum dogmata, ad Satanae suggestiones, nunc habemus patefactas ad accipiendam coelestem doctrinam Evangelii: qui prius habebamus linguam sic infectam saliva carnis, ut nobis nauseam saperet Philosophiae coelestis ambrosia, sic alligatam vinculis Satanae, ut nec sua peccata posset agnoscere, nec Dei gloriam praedicare: nunc confitemur nobis nihil aliud ex meritis nostris deberi quam gehennam: totum autem esse divinae largitatis, quod adoptamur in nomen et haereditatem filiorum Dei. Proinde ingemiscat et Sacerdos potius, quam saeviat in aliena peccata: doleat magi, quam irascatur: nec sibi vindicet potestatem absolvendi, sed suspiciat in coelum, profitens ac testificans totum hoc, quod sacramentorum ritibus agitur, esse virtutis divinae, non humanae potestatis. Ait autem Iesus: Ephata, quod Hebraeis sonat adaperire.

Verses 35-37

35 Vocem illico sequuta vis est. Mox enim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur expedite. Aures habebant apertas, quibus quum Dominus dixisset, Venite post me, relictis omnibus sequuti sunt. Linguam habebant expeditam, qui accepto Spiritu Sancto loquuti sunt variis Linguis magnalia Dei: ac magistratui denuntianti, ne posthac praedicarent nomen Iesu, responderunt: An oporteat magis obedire Deo quam hominibus, vos iudicate. Haec acta sunt seorsum a turba. Non enim oportet profanam multitudinem facere testem initiationis Evangelicae, ne rideat quod nondum credit.

36 Iesus itaque praecepit, ne cui dicerent: non quod nollet sciri id quod gestum erat, sed quod virtutem coelestem melius ipsa loquitur res, quam hominum praedicatio. Omnes noverant surdum et mutum. Nunc audiebat et loquebatur expedite: sic vel tacitus praedicabat beneficium Iesu. Praeterea Iesus hic hominis imaginem gerebat, ut homines erudiret. Quicquid homo facit praeclari, cupiat esse tacitum, ut sileatur hominis gloria, et praedicetur gloria Dei. Periculosue laudatur homo, sed merito praedicatur potestas ac bonitas Dei. Quanquam nec hominis gloria siletur, si qua tamen est hominis gloria: imo saepenumero quo magis vitatur, hoc magis sequitur. Attamen hic debet esse affectus Evangelici viri, ut quod ad ipsum attinet, cupiat soli Deo notus essee. Atque hoc ipso dignior est, qui praedicetur apud omnes. Quisquis enim affectat gloriam apud homines, hoc ipso indignus est gloria. Proinde quod Iesus interdixit iis, qui mutum adduxerant, ne cui dicerent quod esset actum, hoc ipsum magis provocavit, ut apud omnes praedicarent; atque hoc vehementius suspiciebant magnitudinem Iesu, qui quum talia posset ac praestaret, non solum nihil exigebat praemii, verum ne gloria quidem tam insignis facti frui cupiebat. Sed ut est hominis vere benefici, non exigere laudem pro beneficio: ita grati est hominis, hoc impensius referre gratiam, quod qui beneficium dedit, nullam exspectet gratiam.

37 Itaque passim isti praedicabant de Iesu, dicentes: Bene omnia fecit. Et surdis reddidit auditum, et mutis linguam. Haec laus in solum Deum competit. Nemo mortalium bene facit omnia. Omnia Iesu miracula, nostra erant beneficia. Quae si iuxta speciem rerum corporalium expendas, erant multo splendidiora, quam hoc quo ex surdo fecit audientem, ex muto loquentem. Sed iuxta sensum spiritualem, summa felicitatis in hoc est, ut homo auribus audiat sermonem Evangelicum, et quod didicit crediditque, loquatur.

 

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!