Daily Gospel Meditation (2/8/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 7:24-30

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 7

Verse 24-30

24 His ita gestis, Iesus ipsa loci mutatione significans quam taederet Iudaici cultus, qui fere totus aestimabatur corporalibus observatiunculis, et intra Iudaeae per quam angustos limites constringebatur , quamque sitiret gentium latitudinem, apud quas erat adorandus in spiritu et veritate, submovet sese illinc, et profectus est in fines Tyri et Sidonis, sed veluti furtivus hospes ob invidiam Iudaeorum: qui quoniam Tyrios ac Sidonio habebant pro canibus et abominandis, non tulissent Iesum doctrinam Evangelicam ad illos transferre. Proinde non ibi versatus est in publico, quod solet apud Iudaeos: sed domum ingressus est, quasi cupiens latere, quanquam latere non potuit: adeo fama dictorum ac factorum eius sese et ultra Iudaeae fines profuderat, veluti iam tum meditans in universum orbem propagari. Sic optime spargitur pietatis Evangelicae gloria, si fugitantem ultro sequatur.

25 Etenim mulier quaedam Cananaea ad rumorem de Iesu sparsum e finibus suis progressa, mox ingenti de eo concepta fiducia, properat ad Iesum, et aegre admissa procubuit ad pedes illius.

26 Haec non erat Iudaicae religionis, sed Ethnicae: nec Iudicae gentis, sed Syrophoenissa genere. Agnoscis manifestum Ecclesiae typum, paulo post e gentibus congregandae. Iudaei Iesum eiecerunt: Syrophoenissa relictis suis sedibus obviam profecta est Iesu. Frustra venitur ad Iesum, nisi pristina vitia iam domestica reliqueris. Emigrandum est e tuis aedibus, ut venias in domum, in qua sedet Iesus. Haec mulier habebat domi filiam, malo Daemonio obnoxiam. Is est populus idololatriae deditus. Rogat itaque mater Iesu, ut filiam a Daemonio liberet. Quanto perfectior Ethnicae mulieris fiducia, quam Archisynagogi.

27 Iesus autem quo magis redderet omnibus conspicuam mulierculae fiduciam, velut ex affectu Iudaico respondit: Sine prius saturari filios. Non decet ut tollam panem filiorum, ac proiiciam canibus. Nam Iudaei gloriantur se solos esse filios Dei. Caeterum gentes, a Iudaica religione alienas, pro canibus habent. Panem autem vocat virtutem Evangelicam, quae per coelestem doctrinam, ac sinceram fidem sanat omnes morbos, ac profligat ab animis omne Daemoniorum genus.

28 Mulier autem nihil offensa convitio, quod dictum videbatur ad abigendam illam, vertit in argumentum impetrandi. Recte, inquit, dicis, Domine. Non invidemus Iudaeis, quod honorifice tanquam filii accumbentes ad mensam ditissimi Patris, affatim explentur sacris panibus: sed tamen conceditur canibus, ut comedant micas, quae decidunt in terram ex mensa filiorum.

29 Iesus autem veluti victus tanta mulieris fiducia, tolerantia, modestia, ac perseverantia, respondit: Isto responso extorques quod nondum erat tempus ut daretur: Abi domum, iam filia tua liberata est a Daemonio.

30 Credidit mulier, abiit alacris, et comperit esse verum, quod dixerat Iesus, puellam quiescentem in lecto, iam a vexatione Daemonii liberam. Nimirum matris fiducia a Iesu sanitatem extorserat. Profligato malo Daemone, consequitur animi quies. Nam innocentiae comes est tranquillitas. Sic et hodie piorum Ecclesia Iesum adit, Iesum interpellat pro his, qui idololatria, qui ambitione, qui iracundia, qui avaritia, qui bellandi vesana libidine, velut impuro quodam Daemonio agitantur. Ac Iudaei quidem iudicant indignum, ut qui paulo ante Daemonium arbitrio ad omne flagitiorum genus rapiebantur, repente per Evangelii gratiam recipiantur ad dignitatem et consortium filiorum Dei: non intelligentes, hoc honoris non aestimandum propinquitate sanguinis, sed ardore constantique fiducia erga Dominum Iesum. Filiis Israel, ac posteris Abrahae promissus erat Christus: sed Abrahae posteri sunt, quicunque fidem imitantur Abrahae. Filii Israel sunt, quicunque non meritorum suorum commendatione sibi postulant aperiri regnum coelorum, sed Evangelicae fiduciae violentia conantur irrumpere. Hoc enim sonat Hebraeis Israel, virum adversus Deum fortem. Etenim gentes, quae prius erant omni genere malorum inquinatae, neque quicquam habebant bonorum operum, quo sibi ius regni coelorum vindicarent, quum per Dei iustitiam excluderentur, per misericordiae fenestram irrupernt, ac fiduciae pertinacia, veluti telo quodam, sibi patefecerunt aditum, perfractis regni coelorum parietibus. Nondum advenerat tempus, ut palam gentes ad regni coelestis consortium vocarentur: sed tamen huc subinde praeludit Dominus, veluti gestiens antevertere, quod summopere sitiebat.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!