Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 7
Verse 23
14 Pharisaeis hoc privato sermone coercitis verius quam sanatis, rursus advocavit multitudinem, quam volebat his de rebus admonitam esse, ne posthac Pharisaicis traditionibus avocarentur ab Evangelica sinceritate: Audite, inquit, omnes et intelligite. Vidistis intentatum impietatis crimen, propterea quod discipuli quidam mei manibus illotis panem comederint, quasi tali cibo contaminaretur apud Deum qui vescitur.
15 Puritas et impuritas hominis non est in rebus extrariis, sed internis; nec animus inquinari potest rebus corporeis. Proinde nihil quod sit extra hominem, et ingrediatur in corpus hominis, potest hominem impurum facere apud Deum: sed quae intus sunt in homine, et ab homine exeunt, declarant impurum hominem.
16 Hoc aenigmate Dominus Iesus multitudini dedit occasionem disquirendi, quid sibi vellet quod dictum esset. Quoque magis acueret studium illorum, adiecit: Quisquis habet aures idoneas ad audiendum, audiat: significans eam cantionem frustra cani surdis Pharisaeis.
17 Caeterum ubi sese dimissa turba recepisset in domum, discipuli rogabant eum privatim, ut explicaret parabolam de discrimine ingredientium in hominem et egredientium ex homine.
18 Iesus autem ad exemplum fidi diligentisque praeceptoris, prius excitata obiurgatiuncula illorum attentione, docuit parabolae mysterium: Adeone, inquit, vos quoque, quod caeteris docendis delegi, caretis intelligentia? Atqui ex tot parabolis, quas vobis sum interpretatus, huius etiam sensum oportebat coniicere.
19 An non intelligitis ex his, quae foris ingrediuntur in hominem, non posse deprehendi puritatem aut impuritatem hominis? Quod enim ingreditur per os, non transmittitur in cor, sed in stomachum, mox in ventrem: inde si quid impurum est excernitur in secessum, ut vescenti sit omnis cibus purus, natura repurgante quod impurum est.
20 Verum ea quae proficiscuntur ex intimis hominis partibus, sunt quae faciunt ac declarant impurum hominem. In corde sedes est animi: et in animo vera puritas est aut impuritas. Non igitur statim purus est qui lavit manus, sed qui cor habet lotum ac mundum. Hinc ergo quae prodeunt, vere declarant hominem purum aut impurum.
21 Ex intimis enim cordis recessibus proficiscuntur cogitationes malae, adulteria, stupra, homicidia,
22 Furta, avaritiae, fraudes, dolus, impudicitia, malus et invidus oculus, convitia, superbia, stultitia.
23 Nihil horum invehit cibus illotis manibus sumtus, verum haec oriuntur ex ipso homine, hoc est, ex corde: quumque prodeunt, declarant hominem vere impurum esse, qui cor habeat tot spurcitiis impuratum. Haec si lateant in corde, tamen impurus est homo apud Deum, qui cordis intima perspicit: sin prorumpunt etiam in orationem, aut in facta non solum testificantur impuros esse unde haec exeunt, verum etiam frequenter et alios inquinant, dum per oculos et per aures penetrant in animos videntium aut audientium. Sit igitur vobis prima cura mundi cordis, et non referet utrum lotis an illotis manibus capiatis cibum.