Daily Gospel Meditation (2/6/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 7:1-13

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 7

Verses 1-13

1 Atque hic fuit Evangelii successus apud simplicem et credulam turbam. Sed non idem est apud Scribas et Pharisaeos, qui religionis totius ac doctrinae arcem sibi videbantur obtinere, ac plebeios idiotas vix ducebant pro hominibus. Nam Sacerdotum vix usquam ulla mentio, nisi quum perdendus esset Iesus. Proinde quemadmodum in Comoediis variantur Scenae, ut ex personarum ac rerum collata diversitate, singula magis elucescant: sic in negotio Evangelico Dominus Iesus ita temperavit vices omnium quae gerebantur, ut ex perspecta simplicium atque etiam Ethnicorum credulitate, liqueret omnibus, quam esset insanabilis eorum perversitas, per quos conveniebat aliorum incredulitatem ocrrigi. Rudibus ac plebeiis ad salutem sufficit contracta vestis fimbria: Pharisaeos nec intellecta Prophetarum oracula, nec audita toties Iesu doctrina coelestis, nec tot conspecta miracula corrigunt. Commodum igitur, his rebus gestis, conveniunt eodem aliquot Pharisaei et Scribae, venerabile nimirum ac suspiciendum genus hominum, atque hoc magis, quod venissent ex Hierosolymis, ubi fontem pietatis ac sacrae doctrinae volebant esse: quum illic esset fons et caput omnis ambitionis, hypocriseos, et impietatis. Hi quum sibi iusti doctique viderentur, non veniunt ut discant, non ut sanentur, sed ut calumnientur.

2 Et ecce protinus parata calumniandi ansa. Eam porrigit avidis ceremoniarum superstitio, unde fere nascitur omnis inter homines calumnia. Iudaei commune vocant, quicquid profanum est et impurum, nimirum abominantes omnem immunditiam, et hoc agentes, ne quid impurum usquam videantur habere. Atque hanc puritatem non animi sinceritate, quae sola veraque puritas est apud Deum, sed corporalibus ceremoniis metiebantur. Quarum aliquot et Mosi Lex praescripserat, non ut perpetuo serioque servarentur: sed partim ut ad tempus populus rudis et intractabilis consuesceret obtemperare praeceptis divinis: partim ut huiusmodi velut umbris ac rudimentis paulatim instituerentur ad ea, quae sunt verae pietatis in animo sitae. Porro quidam non his contenti, quae Lex praescripserat, innumeras constitutiones de suo adiecerant, quas Pharisae severius exigebant a populo, quam ea quae Deus praeceperat, semper et apud omnes observanda. Et ex huiusmodi nugis vindicabant sibi laudem sanctimnoiae, populoque stultam sanctimonae persuasionem inducebant: quodque sceleratius est, ex his, quae nihil faciebant ad veram pietatem, impietatis calumniam struebant proximo. Quum enim vidissent aliquot ex Iesu discipulis sumere cibum manibus illotis, hoc est, quemadmodum illi loquuntur, communibus et impuris, vituperabant illos, quassi parum religiosis, simulque praeceptorem, qui suos parum sancte institueret. Nec ideo damnant, quod vel per se vitiosum esset, vel a Deo vetitum, sed quia dissidebat ab ipsorum consuetudine. Est autem haec pessima iudicandi regula, ideo damnare quippiam, quod ipse non soleas idem facere. Fit enim saepenumero, ut quae stultissima sunt, irrepant in publicam consuetudinem, quam non oportet facere regulam pietatis, quum ex veris ac praescripto Dei sit aestimanda puritas.

3 Contra Scribae ac Pharisaei, atque adeo omnes fere Iudaei, stultissime iudicantes, animi puritatem in rebus corporalibus esse sitam, adeo superstitiose servabant morem a maioribus, non a Deo traditum, ut etiamsi fame periclitarentur, non caperent cibum, nisi prius lotis manibus. Et si saepius in die capiendus sit cibus, crebro lavant manus, atque ita se puros arbitrantur ad cibum accedere.

4 Quin etiam si domum e foro redeant, velut e populi contactu contraxerint aliquid impuritatis, non capiunt cibum, nisi loti corpore toto: quum interim mentem habentes odio, livore, ambitione, avaritia, simulatione, caeterisque pestibus inquinatissimam, non cogitent de lavando. Haec aliaque his consimilia praeter Legis constitutiones tradita sunt illis amaioribus, quum Lex ipsa vetet addi demique quicquam ab his, quae divinitus essent praescripta. Nec satis erat subinde lavare corpus, quo puriores viderentur, frequenter lavabant et urceos, et vasa aerea, et lectos denique.

5 Nec hanc calumniandi scabiem poterant intra se premere Pharisaei, cum discipulis non expostulant, sed velut in atroci facinore Dominum ipsum adoriuntur: Cur, inquiunt, discipuli tui, qui te sequuntur, et ex tua pendent institutione, non observant morem a maioribus institutum, sed illotis et impuris manibus capiunt cibum.

6 Iesus autem nos docere volens, nullum esse pestilentius calumniandi genus, quam ubi quis sub praetextu pietatis incessit benefacta proximi, severe retundit illorum malitiam, ac simulatam iustitiam: Factis, inquit, vestris declaratis, recte meritoque de vobis hypocritis vaticinatum Esaiam, qui foris speciem habetis sanctimoniae, quum intus pleni sitis iniquitate. Apud quem hunc in modum queritur Deus: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum procul abest a me. Et quemadmodum ipsi vivunt, sic alios instituunt. Nihil moror istam ocrporum et supellectilis munditiem, animi munditiem requiro.

7 Hoc pietatis genere fucato frustra me colunt, ceu magnum quiddam ostentantes, et in quo sita sit absoluta pietas, docentes humanas constitutiunculas, quae neminem commendant Deo, atque harum superstitione pro nihilo ducentes praecepta Dei. Quantum interest inter hominem et Deum, tantum interesse decet inter hominum constitutiones et praecepta Dei. Deus spiritus est: et quod spirituale est, perpetuum est, nec unquam oportet negligi. Quicquid corporale est, temporarium est. Si fas est negligere ceremonias a Deo praescriptas, quoties id suadet proximi caritas: quanto minus convenit, ob humanas constitutiones violare Dei praecepta.

8 Praepostera pietas est, et irreligiosa religio, superstitiosum esse in observandis his, quae maiores vestri ex suo animo tradiderint, et ea negligere, quae praecepit Deus. Vos in lotionibus manuum, calicum, urceorum, aliisque multis similibus rebus, praecipuam quandam pietatem collocatis, quae vos populo commendant falsa quadam religionis imagine, et hanc fucatam laudem pluris facitis, quam auctoritatem Dei. Diligitis enim vos ipsos, nec quaeritis gloriam Dei, nec salutem pouli, cuius vos profitemini duces ac doctores.

9 Proinde non mirum est, si quod a Deo praeceptum est, ut semper et ab omnibus servetur, abrogetis et antiquetis, quo maneat humanae constitutionis auctoritas, quae vobis conciliat auctoritatem et quaestum. An non palam ita facitis?

10 Nonne per Mosen Deus hanc legem prodidit: Honora patrem tuum et matrem tuam. Et qui male dixerit patri, vel matri, morte morietur. Hoc Deus non uno in loco praecipit, sed iterum atque iterum repetit et inculcat animis omnium, ut parentes aetate defectos, aut egentes, aut alioqui necessitate quapiam oppressos, liberi pro sua virili sublevent, ac nutricationis officium rependant. Dictat idem lex naturae, nonnullis etiam animantibus insita, veluti ciconiis.

11 Vos autem vestris commodis consulentes, commentitia doctrina subvertitis praeceptum Dei: et postulatis, ut quod Deus tantopere voluit, cedat vestrae doctrinae fucatae. Deus ipse clamat: Honora patrem et matrem. Vos audetis contra dicere: Ne honora patrem et matrem. Non clamatis haec verbis, sed re facitis: quo sceleratior est vestra impietas, quam imagine pietatis obnubilatis. Etenim ut gazophylacium expleatur, unde vester alitur luxus ac fastus, technis allicitis quos potestis, ut etiam fraudatis parentibus, quorum egestatem oportebat sublevare iuxta praeceptum Dei, quam plurimum donariorum adferant in Templum: persuadentes, ita satisfactum esse praecepto, quasi Deo donetur quod consecratur Templo, et Deus verus sit pater omnium.

12 Itaque qui pecuniam misit in gazophylacium, huic dicitis non esse iam opus ut quicquam impartiat egentibus parentibus, quod praecepto sit factum satis: et interim superstitione deterretis parentes, ne audeant a filiis exigere, quod semel Deo dicatum videtur, ne sacrilegio sese reddant obnoxios. Atqui nec Deus eget vestra pecunia, nec ista pecunia vertitur in gloriam Dei, sed in usus vestros: et si verteretur in structuram Templi, tamen Deo nullum Templum tam sacrum est, ut eius causa velit parentes a liberis destitui.

13 An non, dum per huiusmodi commentitias doctrinas et filios seducitis, ne subveniant parentibus: et parentes deterretis, ne ausint contingere quod Templo dicatum est: dum vestra constabilitis, subvertitis praecepta Dei? Hoc exempli causa vobis produxi, quod non potestis inficiari. Verum non in hoc tantum peccatis, multis aliis in rebus idem facitis, quemadmodum in hoc ipso facto. Praeceptum est Dei: diliges proximum tuum sicut teipsum. Et vos ob firvolas lotiones ab hominibus traditas, calumniam struitis, et mihi et meis discipulis: nimirum contemto praecepto divino.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!