Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 6
Verses 53-56
53 Perventum est ad littus diluculo: appulerunt autem in terram, quae dicitur Genezareth, ad portum destinatum.
54 Vix ingressus est in terram, aderant ex incolis qui agnoscerent Iesum. Iam enim eruperat Sol, et abierat nox, quae occuparat discipulorum animos. Observabatur enim a multis, quocunque se conferret. Iam enim plurimis innotuerat etiam de facie, sed multo latius sese fama miraculorum doctrinaeque sparserat.
55 Porro qui viderant et agnoverant, perinde quasi velut exploratores venissent, continuo relicto eo percurrentes totam illam regionem, renuntiarunt adesse Iesum. Ad eum rumorem plurimi coeperunt aegrotos in grabatis circumferre.
56 Et quocunque se conferret Iesus, sive in villas sive in vicos, sive in civitates, aderat importuna turba, magis sollicita de tollendis morbis corporum quam animorum, ac miseranda spectacula variis morbis laborantium exponebant in plateis, ac praetereuntem Iesum deprecabantur, ut liceret vel fimbriam vestis eius contingere. Tantus enim erat turbae tumultus, ut vix hoc cuivis dari posset. Neque enim haec erat Iesu difficultas, qui nec leprosum gravatus est tangere: sed fiduciae delectabatur exemplo, quod omnibus volebat esse commendatum. Quid ni commendatum sit? Quotquot contingebant Iesum, sanabantur, quocunque genere morbi tenebantur. Illi fidentes contingebant fimbriam vestis, quae postea cessit his, qui crucifixerant eum, et levabantur morbis corporum: quanto magis adnitendum est omnibus, ut Iesum ipsum contingant animo, et sanentur a morbis animorum? Nihil valet contactus sine fide. Nudum Iesu corpus contrectarunt, qui impegerunt alapas, qui vinciebant, qui flagellabant, qui suffigebant in crucem: neque cuiquam horum profuit contigisse. Legis Evangelium, contingis quidem Iesum: sed legis ut refellas, aut legis oscitanter, frustra contingis Iesum. Lege sincera fiducia, mox sanaberis. Sed deprecandus est Iesus, ut liceat contingere. Frustra contingit, quem ille non contigit prior. Si non potes assequi reconditam illam sapientiam, quam Paulus loquitur inter perfectos, vel fimbria contacta restituet sanitati, si fides adsit integra. Nihil tale praestare possunt, quantum libet latae Pharisaeorum fimbriae. Nihil est in Domino Iesu tam humile, quod per fidem non praestet salutem.