Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 1
Verse 29-34
29 Ut autem liqueret, in eo fontem esse divinae virtutis, quae non possit exhauriri, miracula miraculis succedunt. Mox enim ut egressi sunt e Synagoga, venerunt in aedes Simonis et Andreae, eodem comitantibus Iacobo et Ioanne.
30 Porro socrus Simonis decumbebat, graviter laborans febri:
31 Eius rei simul atque commonefecissent Iesum, accedit ad lectum, et apprehensa manu mulieris, erexit eam: ac protinus reliquit eam febris. Nec minus perfecta fuit, quam subita sanitas: nam subito redierat et vigor mulieri, sic ut obiens solita munia, ministraret Iesu cum discipulis suis. Periculose decumbit, quisquis carnalium voluptatum amore aestuat, quisquis per luxum vitam ignavam trahit. Mulier decumbit, et olim prima mulier pomi illecebra capta, coepit hac febri laborare. Caro nostra, quae concupiscit adversus spiritum, Eva nostra est. Sed felices, quos attactu sui Spiritus ad coelestium rerum amorem subrigit Iesus: ut qui prius serviebat otio, luxui, aut immunditiae, subito vigore recepto, mutatus serviat castitati, puritati, ac sobrietati. Nam his epulis delectatur ac reficitur Iesus. Iam imaginare domum Simonis esse Ecclesiam, in qua non convenit esse spiritu languidos, sed Evangelico vigore ferventes: et tamen hic nonnunquam decumbit socrus Petri, hoc est, Synagoga. Ad Synagogam enim pertinet is, cuius corrupto palato adhuc sapit frigida littera: cui sapit aqua sensus Pharisaici, nec sapit vinum Evangelici spiritus. Qui simul erant in domo, rogaverunt Dominum Iesum, ut iacentem erigeret. Rogemur et nos, qui sumus in Ecclesia, ut dignetur et hos meticulosos, litterae affixos, ceremoniis addictos, corruptosque iudicio ea vehementer expetentes, quae sunt noxia, contra ab his abhorrentes, quae sola sunt expetenda, porrecta dextera, ad libertatem Evangelicam erigere: quae non in hoc valet, ut licentius peccemus, sed ut alacres ac volentes obeamus munia caritatis Evangelicae, et Iesum in suis membris refocillemus.
32 Nullo non tempore paratus est Dominus ad sanitatem animi conferendam, si quis interpellet: amat ille vel intempestivos et importunos interpellatores: Iam erat multa vespera, Solque occiderat, ut improbum videri posset, medicum id temporis interpellare: sed vicit sanitatis desiderium pudorem. Adduxerant plurimos omni morborum genere correptos, atque inter hos etiam impuris Spiritibus obnoxios.
33 Ad hoc spectaculum confluxerat ad ianuam domus tota civitas Capernaum.
34 Iesus autem nihil causatus, sanabat plurimos, qui variis morbis tenebantur: ac Daemonia multa eiiciebat. Celer et expeditus erat medicus, qui dicto pelleret morbum. Porro Daemonia vociferantia ipsum esse Christum, coercuit: respuens testimonium ab hostibus, et cum quibus noluit suis esse quicquam commercii. A pueris Hebraeorum, a piscatoribus praedicari sustinuit, a Daemonibus nullum recipit testimonium, tametsi verum. Laedit enim veritatem improbus auctor: et nocentius mendax est, qui veritate sibi fidem conciliavit. Atque ea quidem res tum gesta est, iuxta historiam. Caeterum videmus et hodie plurimos confluentes ad domum Simonis Petri, quam diximus habere figuram Ecclesiae: nam Capernaum totius mundi gerit imaginem. Occasus Solis Christi mortem adumbrat: ianua domus est baptismus, quem ambit poenitentia vitae prioris, et fiducia sanitatis ab Iesu impetrandae. Aegroti fores obsident: publicani et peccatores ambiunt recipi in Ecclesiae consortium. Non promerentur autem sanitatem, nisi crederent Iesum et posse et velle conferre salutem. Infrequens erat Ecclesiae contubernium vivo Christo, qui lux erat mundi: sed eo mortuo, magna vis hominum ex universis mundi regionibus coepit affluere.
Verses 35-39
35 His ita gestis, Dominus Iesus, qui non in hoc proprie venerat, ut mederetur morbis corporum, quos ipse suis nonnunquam immittit, ut valeant animo: quum videret multitudinem magna aviditate quaerere sanitatem corporis, quae non pari studio inhiaret doctrinae coelesti, qua sanantur animorum morbi, postridie velut otii desiderio fefellit turbam, admodum diluculo surgens: ac relicta Capernaum, abiens in locum desertum, illic orabat: Patri gratias agens pro beneficiis, quae per ipsum humano generi largiri decrevisset. Atque hic interim nobis non simplex paratur exemplum, post collatam in alios beneficentiam oportere secedere, ne praemium ab his, quibus benefecimus, videamur exspectare. Deinde nonnunquam ad tempus intermittendam salutiferam doctrinam, quo magis irritemus appetentiam animorum. Postremo crebris secessibus, qui rerum coelestium contemplationi dantur, non voluptati, spiritum esse vegetandum, quo ad iuvandos infirmos redeat alacrior. Secessit autem in desertum, non quisquis commutavit locum, sed qui animum a curis huius vitae ad coelestium rerum contemplationem sevocavit.
36 Simon Petrus reliquique discipuli, ubi senserunt clam abisse Iesum, persequuti sunt illum, donec invenirent ubinam esset: non enim decet veros Iesu discipulos unquam abesse a Domino suo, quem oportet in omnibus aemulari. Interim et turba, quae mane confluxerat ad ostium domus, ubi didicisset Iesum abisse, consequuta est illum in desertum.
37 Multi sequuntur Iesum, soli discipuli inveniunt, et inventum aliis commonstrant. Nuntiant itaque Domino, adesse magnam vim Capernaitarum, qui quaererent ipsum.
38 Ad quos Dominus: Satis est in praesentia haec fundamenta iacta esse apud Capernaitas, caeterum tempus est, ut proficiscamur et in propinqua oppidula, vicosque, ut et illic praedicem regnum Dei. Non enim in hoc veni, ut uni praedicem civitati, sed ut omnibus annuntiem salutem.
39 Peragrabat itaque Dominus Iesus oppida vicosque totius Galilaeae, praedicans in Synagogis eorum, morbos depellens, ac Daemonia eiiciens, ut apud rudem populum potentibus factis fidem adderet doctrinae suae.