Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 16
Verses 19-25
19 Quoniam autem Dominus Iesus paulo ante proposita dispensatoris callidi parabola, cohortatus est ad beneficentiam erga egenos, ut post hanc vitam reciperent nos in aeterna tabernacula: quum iam versis rerum omnium vicibus, illi bonis omnibus abundabunt, contra divites malis omnibus cruciabuntur: velut exemplum huius rei depingit, quo tenacius adhaereat (inhaereat) mentibus hominum. Erat, inquit, homo quidam praedives, cui nihil deesse videbatur ad absolutam huius mundi felicitatem: magni nominis apud homines, apud Deum obscurus et ignotus. Is vestiebatur purpura et holosericis, non minus molliter quam splendide. Et ne quid deesset ad oblectamentum corporis, comessabatur quotidie magnifice, simul et ambitioni serviens, et luxui, et voluptati.
20 Erat simul huic multum dissimilis mendicus quidam, obscurus et ignotus apud homines, sed clarus et nobilis apud Deum. Habebat enim nomen ex re, dictus Lazarus, quod omnibus mundi praesidiis destitutus, Dei solius auxilio niteretur. Huic nec domus erat, nec vestis, nec cibus, ac ne corporis quidem prospera valetudo. Erat enim ulceribus plenus, qualis legitur fuisse Iob.
21 Iacebat autem ad ianuam divitis, exspectans ut aliquid mitteretur de micis, quae cadebant de mensa divitis, quo placaret latrantem fame stomachum. Non admissus est ulcerosus, ne funesto spectaculo contristaret oculos undequaque lauti convivii. Audis fastum opulentiae, sed in tanto luxu, ac profusione, tanta erat erga pereuntem proximum parsimonia, ut ne micae quidem darentur roganti, quum canes illic panibus essent saturati (saturi): quin et canes exprobrabant inhumanitatem delitianti diviti. Veniebant enim et lingebant ulcera Lazari.
22 Quis non iudicasset divitem illum absolutum exemplar felicitatis, et hunc Lazarum exemplar infelicitatis extremae? Sed nequaquam ex his, quae contingunt in hac vita, aestimanda est hominis felicitas. Subito rerum vices inversae sunt. Mors enim omnibus imminens, ut divitibus finis est omnium voluptatum, ita afflictis terminus est omnium dolorum. Evenit enim ut moreretur mendicus, et qui neglectus erat ab hominibus quum viveret, mortuus ab Angelis Dei deportatus est in sinum Abrahae. Hoc honore dignatus est eum Deus, quem dives non dignabatur tecto suo. Eodem autem tempore mortuus est et dives ille. Mors enim omnium communis, sola docet hoc divites, quod homines sunt, quemadmodum caeteri. Ac Lazaro nec honor sepulturae habitus est. Dives autem magnifica funeris pompa elatus est.
23 Quum autem uterque iam esset apud inferos, dives quum esset in gravibus tormentis, nec ibi minus dure trataretur rerum suavium inopia, et omnium malarum copia, quam in vita seipsum tractarat molliter: sublatis tandem oculis conspexit Abraham eminus, agnovit et Lazarum illum ante spretum, in sinus illius summa quiete solatioque fruentem in mollisimo complexu sanctissimi patris. Agnovit enim ille filium suum, quem dives hominem agnoscere noluit.
24 Augebat cruciatum, alienae felicitatis conspectus. Hic dives frustra blandus factus ac mendicus, miserabili voce clamabat: Pater Abraham miserere mei, ac mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, quo vel una guttula refrigeret linguam meam, adeo discrucior in hac flamma.
25 Ad quem Abraham: Fili, refrigerium, quod nunc sero petis, quum in vivis esses proximo refocillando tibi parare debueras, sed tum rebus praesentibus delinitus, ne micis quidem mensae tuae dignabaris sublevare Lazarum pereuntem. Agnosce rerum vices iuste commutatas. Id agnoscas oportet, si meminisse voles, quod tu quum viveres, tua bona receperis, Lazarus contra suis malis defunctus sit in vita. Nunc inversis rebus, hic post afflictiones patienter toleratas refocillatur: tu vero post delitias, quibus te male oblectasti, merito cruciaris. Aversabaris ulcerosum, ipse delibutus unguento, nunc est in amplexibus meis, totus nitidus. Non dignabaris illum tecto tuo, ego dignor illum sinu meo. Tu nec cibo nec potu refocillasti egentem, nunc reficitur aeterna quiete, quae nec famis, nec sitis molestiam novit. Et qua fronte nunc petis ab hoc refrigerium, qui pridem nullum abs te refrigerium impetravit? Si tu nudum vestisses, si esurientem pavisses, si sitienti dedisses potum, si iacentem pro foribus collegisses in domum tuam, si curasses ulcerosum, nunc ille vicissim impetraret tibi solatium, ac relaxationem tuorum cruciatuum, ac te vicissim reciperet in hoc contubernium. Miser, ubi nunc est tua byssus et purpura, ubi unguenta, ubi convivia, ubi choreae, ubi tot ambitiosae voluptates? Vivus ad omne vinum fastidiebas, tantae erat palati tui delitiae, nec interim aquam impartiebas sitienti: nunc nec aquae guttam impetrare potes ad refocillandum incendium linguae tuae. Pro superbis aedibus habes Tartarum: pro delitiis cruciatum aeternum: pro iocis et cantionibus perennem eiulatum.
Verses 26-31
26 Et hoc deploratior est vestra calamitas, quod ingens hiatus nos dirimit: ut si qui velint hinc istuc ire, vobisque opitulari, non liceat: neque si quis isthinc huc conetur adscendere, possit, posteaquam incommutabili Dei iudicio sua quibusque sedes designata est. In vita tempus erat mutuis officiis sublevare proximum, et vicissim ab eo sublevari. Nunc serum est hic velle, quod fieri non potest. In delitiis solus esse voluisti cum tui similibus, quos nunc habes poenae socios, Lazarum ac Lazari similes non passus es venire in tuum consortium. Nunc paria referuntur.
27 Haec ubi loquutus esset Abraham, dives exclusus spe sublevandi sui, cupit saltem fratribus, quos habebat superstites, consulere, ne si similiter acta vita venirent in eundem locum, tali consortio cresceret etiam misero mali sensus. Sed nunc frustra supplex est, qui supplicem proximum repulit. Si chaos, inquit, obstat, quo minus mihi subveniri queat: saltem illud te rogo, pater, ut Lazarum mittas in domum patris mei.
28 Habeo enim quinque fratres superstites, ut illos admoneat, ne, si meis vestigiis ingrediantur, veniant in huius calamitatis consortium. Quin potius opibus suis egentium necessitatem sublevent: nec ad carnis voluptatem, sed animi pietatem utantur divitiis suis: nec ament, quae ad tempus delectant in vita, sed quae pariant aeternam requiem. Ita dives, quem experta calamitas sero iam et supplicem fecit et doctorem. Sed a morte nec precibus est locus, nec monendi facultas est. Nihil enim mortuis rei cum vivis.
29 Abraham itaque respondit: Nihil necesse est hac gratia Lazarum avocari a quiete sua. Fratres tui si volent esse frugi, habeant Mosen et Prophetas, audiant illos. Loquuntur enim omnibus in suis libris.
30 Tum dives improbus deprecator, sed serus: Nec Mosen, inquit, nec Prophetas audient, pater Abraham, sed si quis ex mortuis redierit ad eos, qui certa renuntiet, quam dira patiantur hic, qui illic vitam meo exemplo transigunt, quod fere faciunt divites omnes, resipiscent, seseque component ad meliorem frugem.
31 Ad haec Abraham: Isti sunt praetextus eorum, qui nunquam volunt, quod male amant, relinquere. Maior est apud illos Mosi et Prophetarum auctoritas, quam esset Lazari mendici: quod si illos non audiunt, nec audituri sint, si quis resurrexerit ex mortuis. Causabuntur esse phantasmata, aut Daemonium. Hoc sermone Dominus tacite notavit incredulitatem gentis Iudaicae, quae quoniam non vere credidit Mosi ac Prophetis, hodie quoque Christo e sepulchro reddito, et ad dextram Patris considenti reclamat: utique creditura quod factum est, si Mosi et Prophetis credidissent, praedicentibus hoc ita futurum. Hac parabola Dominus Iesus consolatus est suos discipulos, qui propter amorem regni coelestis multas afflictiones perpessuri erant in hoc mundo: ac Pharisaeos, Scribas, Legisperitos, Sacerdotes, primores, divites, elatos, feroces, ac sibi viventes territat, ut vel metu supplicii vitam impiam corrigerent, alioqui futurum, ut illic vicissim riderentur, qui hic Iesum ad meliora vocantem irridebant.