Daily Gospel Meditation (2/28/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 20:17-28

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 20

Verses 17-28

17 Post haec Iesus aliquandiu versatus in Galilaea, coepit propius ad mortis suae locum accedere, Hierosolymam proficiscens. Quumque iam discipulos suos multis modis instruxisset, de contemnendis divitiis, de negligendis parentibus, et cognatis, de castitate, de singulari modestia, de praemiis quae manerent illos etiam in hac vita, seducit Apostolos suos duodecim secreto, velut hos selectos duxisset et idoneos, quibus crederetur mysterium crucis, quod turba nondum potuisset capere. 18 Quanquam et populo praedixit mortem suam, quum loqueretur de Iona, et templo solvendo, eodemque in triduo instaurando: sed ita praedixit, ut non ante intelligerent quid esset dictum, quam posteaquam viderent factum. Discipulis velut firmioribus iam semel atque iterum aparuerat arcanum suae crucis, absque involucro loquens. Sed quoniam facile obliviscuntur homines, quod non libenter audiunt, nec facile demittunt in pectus, a quo abhorret animus, Dominus Iesus quo suos confirmaret ad tempestatem imminentem, clarius etiam ac distinctius aperit illis non solum instare mortem, verum ludibria et afflictionem, quae saepenumero sunt ipsa morte graviora. Ecce, inquit, adimus Hierosolymam, et Filius hominis prodetur primariis Sacerdotibus, ac Scribis, qui iam dudum illi struunt insidias. 19 Neque conquiescent illum criminari, donec adigant ad condemnationem capitalem, et tradent eum Gentibus ut illudant illi, ut flagellent, ut conspuant et in crucem suffigant, atque ille mortuus ac sepultus, tertia die resurget.

20 Interea filii Zebedaei, Iacobus et Ioannes, quoniam audierant Petro tributas claves regni coelorum, audierant de honore duodecim sellarum, rudes adhuc et humana quaedam somniantes, quum existimarent statim a resurrectione venturum hoc regnum, et hos honores, quia dixerat, tertio die resurget, quo sibi quoque praecellentem aliquam dignitatem impetrent, subornant matrem, quae pro filiis interpellet Iesum. 21 Quae quum adorasset eum, obtestans, ne sibi negaret quod peteret, rogata quid vellet, ait: Iube, ut sedeant hi duo filii mei, alter ad dexteram tibi, alter ad laevam, in regno tuo. 22 Iesus conversus ad filios, a quibus sciebat matrem esse subornatam, respondit illis: Nescitis quid petatis. Delectat vos mentio regni, quod ipsum longe aliud est, quam somniatis, sed in praesentia magis agendum est de afflictione, deque cruce, qua est iter ad regnum. Praepopere postulatis brabium, cum prius certandum sit. Iam aperui quid mihi sit ferendum. 23 Potestis ne bibere de poculo, de quo ego bibiturus sum? Potestis ne tingi tinctura, qua ego tingendus sum? Illi nondum gnari virium suarum, sed prae aviditate quod petebant impetrandi, temere verius quam fortiter responderunt: possumus. At Iesus accepit quidem, quod se dicerent esse promtos ad imitationem suae crucis, sed de praemio, quoniam non erat illius temporis, negat hoc esse suum dare ipsis, sed eam dignitatem non obventuram nisi iis, quibus hoc datum esset a Patre, ut insigni virtute primum locum mererentur, videlicet ut omnibus adderet stimulos ad summa contendendi: Calicem quidem, inquit, meum bibetis, caeterum ut sedeatis, alter ad dexteram mihi, alter ad laevam, non est meum dare his aut illis, sed hoc iis continget, quibus datum fuerit a Patre meo. Ut quisque certaverit, ita feret praemium. 24 Haec quum ex intervallo audissent caeteri decem, indignati sunt duobus fratribus, quod immodicam dignitatem sibi postulassent. Nondum acceperant Spiritum Sanctum: adhuc humanis quibusdam ducebantur affectibus, ambientes, et invicem subinvidentes. Atque his affectibus Iesus diu passus est suos esse obnoxios, quo penitus eos eximeret ex animis omnium, qui in Apostolorum vices essent successuri. Putabant autem et gaudebant ideo postulationem Ioannis et Iacobi fuisse reiectam a Domino, non quod carnalia quaedam somniarent, quum ageretur de regno spirituali: sed quod honorem petissent meritis suis maiorem, quem alii sibi potius deberi putabant. 25 Iesus igitur sicut retudit ambitionem stulte postulantium, quod nescirent quale esset quod postulabant: ita livorem et indignationem caeterorum repressit, ex eodem ambitionis fonte scatentem, aperiens longe diversam esse rationem regni mundani et regni Evangelici. Illic enim qui minor est premi tyrannide potentioris: hic primatum nihil aliud esse quam summum studium benefaciendi omnibus. Ibi ut quisque superbissimus est, ita videri maximum: hic nullum esse submissiorem animo quam qui maxime meretur esse primus. hanc doctirnam ut omnium animis infigeret, vocavit et caeteros Apostolos ad se: Scitu, inquit, quod qui principatum gerunt inter gentes, dominatum ac tyrannidem exercent in illos quibus imperant: et qui primates sunt, potestatem suam exercent in sibi subiectos. Nam populi malo, suae consulunt auctoritati, eaque curant non quae conducant multitudini, sed quae faciant ad strepitum fortunae gloriaeque suae. 26 At non convenit itidem fieri inter vos, sed quicunque voluerit inter vos gerere principatum, sit omnium minister, non sibi gerens honorem, sed populo, cui praesidet. 27 Et qui voluerit inter vos habere primum locum, sit omnium servus atque infimus. Nec enim in aliud sumit sibi primum locum, nisi ut omnium commodis inserviat, nihil inde venans, nec honoris, nec compendii. 28 Quod si vobis durum videtur, me videte. Quum enim Dominus sim ac magister vester, et (ut vere profitemini) Filius Dei, tamen non arrogo mihi dignitatem, ne cmea potestate abutor in commodum meum: sed ideo veni, ut omnium commodis subserviam, adeo ut nec vitam graver impendere, quo iactura unius animae multas redimam. Inter hos igitur qui sunt hoc affectu, nec est cur quisquam ambiat honorem, nec est cur quisquam invideat alteri dignitatem. Quis enim illi invideat, qui nihil aliud studet, quam alteri prodesse, vel vitae suae dispendio? His etiamsi deferetur honor, hunc non arrogant sibi, sed Deo transcribunt.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!