Daily Gospel Meditation (2/26/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 6:36-38

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 6

Verses 36-38

36 Hanc largam et omnibus expositam Patris beneficentiam, tanquam germani filii referre debetis, ut huius exemplo, quantum in vobis est, modis omnibus prodesse studeatis universis: et bonis quo fiant meliores, et malis ut vestra mansuetudine provocentur ad meliorem frugem. Si Deus, qui novit omnium mortalium corda, tamen ex immensa naturae suae bonitate tam beneficus est erga plurimos indignos, in quibus scit perituram largitatem suam: quanto magis vos idem oportet facere, quos saepe latet, digni an indigni sint qui beneficio iuvantur, et incertus est rerum exitus? Etenim saepenumero fit, ut qui prima specie mali videantur, boni sint: et rursum qui nunc pessimi sunt, mox vertantur ad mentem meliorem, praesertim quum quisque talem sit experturus Deum erga se, qualem ipse se praebuerit erga proximum.

37 Est autem et hoc Christianae mansuetudinis ac simplicitatis, proximi dicta, factaque, quae quo animo fiant dubia sunt, in meliorem interpretari partem. Sincerus enim animus semper propensior est ad bene opinandum, quam ad male suspicandum. In manifestis autem malis, quod genus sunt, obtrectatio, turpiloquium, rapina, adulterium, vestrae bonitatis erit mederi vitiis, quantum in vobis est, homines ipsos non odisse, nec ulcisci. Ne iudicetis igitur quenquam; ita fiet, ut ipsi vicissim non iudicemini. Ne condemnetis quenquam; ita fiet, ut vicissim non condemnemini. Remittite si quid in vos admissum est, et vicissim Deus remittet vobis peccata vestra.

38 Estote liberales ac benefici in proximum, et redibit ad vos multo cum foenore vestrum beneficium. Refundetur enim in sinum vestrum mensura bona, conferta, agitata et exuberans, etiamsi ab hominibus nulla redeat ad vos beneficii pensatio. eadem enim mensura, qua vos mensi fueritis vestram erga proximum liberalitatem, referetur vobis praemium. Si contracti parcique fuerits erga proximum, talem sentietis et remunerationem.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!