Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 9
Verses 2-10
2 Porro ne quid addubitarent discipuli, quin olim praestaturus esset, quod de maiestate secundi adventus promiserat, voluit illis etiam ante mortem gustum quendam futurae maiestatis exhibere, quatenus natura mortalis capere posset. Itaque post sex dies Iesus adiungit sibi tres e selectis duodecim, velut eximios, quibus hoc spectaculum crederet, tacituris donec tempus esset proferendi. Hi erant, Petrus, Iacobus et Ioannes: eos solos abducit in montem vehementer excelsum. Procul enim oportet abesse ab humilium rerum sollicitudine, quos Iesus dignetur tali spectaculo. Dignatur enim et hodie quibusdam selectis, subvectis in montem purae contemplationis, aliquem aeternae felicitatis gustum praebere secretis afflatibus. Hoc nec intelligit populus in campestribus versans, et si quis narret, non habet fidem. Ubi ventum est in montis cacumen, primum vacatum est precationi. Haec potissimum oculos cordis praeparat tali spectaculo. Et ecce inter precandum subito mutata est Iesu species. Facies enim, quae prius visa est nihil differre a forma vulgari, Solis in morem resplendebat.
3 Tum vestes plusquam niveo quodam candore relucebant, qualem nemo fullonum potest arte sua pannis inducere.
4 Nec solus ita visus est Iesus, sed una visus est Elias ac Moses, colloquentes cum Iesu. Erat hoc Mosi, colloqui cum Deo, et Elias igneo curru legitur raptus in coelum. Nimirum horum cum Iesu colloquium designabat consensum Legis ac Prophetarum. Lex enim Christum figuris mysticis delinearat: Prophetae suis vaticiniis Christum talem venturum praedixerant, qualis venit Iesus: et tamen Iudaei recusarunt credere. Argumentum colloquii erat gloriosus excessus, quem brevi peracturus erat in cruce Iesus Hierosolymis, ut hic quoque mortis mentio, voluptatis magnitudinem, cuius nulla mens humana capax erat, temperaret.
5 Petrus autem raptus inenarrabili spectaculo, nec satis sui potens, interrupit coeptum de morte colloquium, aitque: Praeceptor, valeat Hierosolyma, bonum est nos hic esse. Proinde faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Mosi alterum, tertium Eliae.
6 Haec Petri vox partim ex horrore mortis, quem penitus imbiberat, partim ex delectatione spectaculi, quae illum velut ebrium reddiderat, profecta est. Etenim velut extra se raptus, nesciebat quid loqueretur. Tantus pavor obstupefecerat animos mortalium, nondum capaces divinae maiestatis.
7 Itaque ne absorberentur magnitudine splendoris, oborta est nubes, quae obumbrans Apostolos, lucem intolerabilem illis temperabat. Hic maiestatis gustus datus est oculis corporeis: datum est aliquid et auribus. Siquidem a nube vox Patris, et ipsa maiestatis plena, profecta est, dicens: Hic est Filius meus carissimus, eum audite. Qua fronte adhuc reclamant Iudaei Christo, quum Moses et Elias, quibus plurimum tribuunt, Christo praebuerint testimonium: quum Patris vox, cuius illi religiosi cultores videri volunt, totam auctoritatem in Filium unicum transtulerit? Placebat gloria, sed ad hanc pervenire qui volet, audiat Iesum ad crucis imitationem vocantem: Petre, noli posthac increpare Dominum tuum, ac praeire coelesti consilio. Audisti Patris vocem, Huic auscultate, qui mihi Filius est unice carus. Hactenus audistis Mosen et Prophetas de Christo vaticinantes, defuncti sunt illi suo munere. Adest quem promiserant, nec posthac audite pollicentes futura, sed praesentem et ex me loquentem audite: nemo loquetur certiora. Quicquid ab huius oratione dissonat, reiicite.
8 Patris audita voce, subito scena versa, alia rerum facies rediit. Quum enim circumspicerent, velut experrecti somno, nihil eorum viderunt, quae viderant antea, praeter solum Iesum, qui solita specie rursus aderat discipulis suis. Per nebulam duntaxat ostenderat illis magnitudinem suam, et capere non poterant. Quid facerent, si veram ipsius sublimitatem aperuisset?
9 Iesus igitur rursus ad suorum humilitatem sese demisit, ac relicto montis fastigio, descendit ad reliquos discipulos, ac multitudinem. Interim memento, doctor Evangelice, quanto magis te decet ad imbecillium capacitatem temet submittere, qui et olim talis fueris: et si quid habes sublime, Christi est, non tuum? In descensu vero montis, priusquam veniretur ad coetum hominum, Dominus Iesus interdixit tribus illis discipulis: ne cui narrarent quod viderant, nisi posteaquam filius hominis resurrexisset a mortuis. Alii iussi tacere, tanto magis praedicabant.
10 At hi tres, quoniam audierant vocem Patris, Ipsum audite, obtemperant, et silentio premunt quod viderant, adeo, ut nec caeteris Apostolis indicarent ante tempus praescriptum. Non intelligebant, sed tamen credebant esse causam seriam, cur Iesus id nollet ante cognitam resurrectionem efferri in vulgus. Quid enim profecissent hoc narrantes, nisi quod incredulis ludibrio essent futuri? Quis autem credidisset vere talem apparuisse Iesum, quem mox vidissent tot ignominiis affectum? ac denique morientem in cruce? Sed interim discipuli, qui post auditam Patris vocem non audebant Iesu dictis diffidere, quum non intelligerent, quid sibi vellet haec vox: ubi filius hominis resurrexerit a mortuis: disputabant inter sese, suspicantes fore, ut mox a resurrectione veniret illius regni gloria, cuius iam gustum ceperant.
Rom. 8:31-34
31 Haec cum ita habeant, quid est quod de diffidendo loquatur aliquis? Tot argumentis iam declaravit Deus suam erga nos caritatem ac beneficentiam. Qui si a nobis stat, quid poterit ullus adversarius? Quid valebit hominum malitia, protegente nos Deo?
32 Aut quid iam non exspectemus ab eo propitio, qui pro nondum reconciliatis, haud pepercit unico Filio suo, sed pro nobis omnibus unum exposuit? Exinanivit ac deiecit, ut nos subveheret: peccatum fecit, ut nos a peccatis liberaremur, in mortem tradidit, ut nos revivisceremus. Proinde cum Filium dederit, in quo sunt omnia, nonne consequitur eo nobis donato simul donata esse omnia, quae sunt Filii, cuius nos fecerit cohaeredes? Aut quid non impartiet nobis posteaquam impendit eum, qui potior est universis creaturis?
33 Nec periculum est, ne hunc animum erga nos suum vertat mutetque Deus, opera calumniatoris. Quis enim ausit accusationem instituere adversus eos, quos Deus ipse destinato certoque consilio delegit, ac pro suis ducit? Num audiet calumniatorem adversus eos, quibus ipse gratis omnia commissa condonavit?
34 Deus, omnium iudex, nos a pristinae vitae reatu absolvit, ac pro iustis habet, et quis erit, qui condemnet absolutos? modo nos caverimus, ne in pristinas culpas relabamur. Christus est is, qui tam raro sit in nos affectu, ut pro nobis servandis, mortem etiam oppetierit; immo qui et nobis resurrexerit a mortuis, ne suis deesset. Is tantus advocatus et idem iudex assidens dexter Deo Patri, cui per omnia par est, causam nostram apud illum agit. Itaque cum Pater morte Filii nos absolverit ab omni reatu, cum Filio tam cari simus, quid est quod posthac metuamus Diabolum, aut Diaboli ministrum hominem, vel criminantem, vel condemnantem?