Daily Gospel Meditation (2/24/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 5:43-48

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 5

Verses 43-48

43 Accipite iam et illud praeceptum, quod habetur in Lege praecipuum: Diliges,inquit, proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Benevolentiam exigit, sed erga benevolos ac benemeritos, caeterum permittit male velle his, qui nos laedunt. Videtis quam huic praecepto non derogem, sed quantum adiiciam. 44 Siquidem ego non contentus mutua in amicos benevolentia, illud a vobis meae doctrinae sectatoribus exigo, ut diligatis et inimicos, et his qui vos odio prosequuntur, non solum non respondeatis odio mutuo, verum etiam beneficiis ad amorem provocetis. Quod si illi fuerint usque adeo efferati, ut beneficio vestro nolint uti, sed sine fine vos impetant, et maledictis ac malefactis incessant, vos tamen in mediis afflictionibus adeo non mutetis animum vestrum, ut pro illis rogetis etiam Deum, quo resipiscant. 45 Hac bonitate utentes erga universos et bonos et malos, declarabitis vos esse non degeneres filios Patris coelestis, qui cupiens omnes servare, tam multa bona largitur dignis et indignis. Patitur enim solem suum esse communem et his a quibus colitur, et his a quibus contemnitur; ac pluviam suam patitur utilem esse iustis pariter et iniustis, malos suo beneficio provocans, ut resipiscant, bonos excitans, ut gratias agant. Similitudo morum vos asserat Patri coelesti, et ab eo profectam credent vestram doctrinam, si conspexerint in vobis illius insignem bonitatem. 46 Alioqui si diligitis diligentes, si bene facitis bene de vobis meritis, si bene vultis benevolis, crimen effugistis, non promeruistis laudem. Non referre beneficium, ingratitudo est, etiam apud Ethnicos et publicanos exsecrabilis, quorum institutum infame est etiam apud vulgus. 47 Naturae est, non Evangelicae virtutis, redamare amantem. Et si vos comes et affabiles praebueritis erga cognatos, aut populares vestros tantum, caeteros velut alienos nec salutatione dignemini, quid eximium facitis? Nonne idem faciunt Ethnici? Vulgaria sunt ista, quae non arguunt bonos, sed homines tantum. Neque possunt videri praecalra, quae cadunt et in malos. 48 Vos igitur volo perfectos esse, et admirabili quadam luce bonitatis referre Patrem coelestem, qui cum sit omnipotens, tamen sua bonitate prodest omnibus, nihil a quoquam exspectans mercedis. Mitis et clemens est erga universos, cum posset illico, si velit, ulcisci.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!