Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 5
Verses 20-26
20 Ut autem intelligatis quantum intersit inter Iudaeum et Christianum, inter Mosi discipulum et meum, illud affirmo vobis, si praestiteritis, quicquid praescribit Lex, quicquid praestant Pharisaei, qui nunc habentur, ac sibi videntur absolutae cuiusdam iustitiae, etsi nihil adieceritis perfectius, adeo non eritis magni in hac professione, ut ne aditus quidem dandus sit in regno coelorum. Tantum enim praecellit haec professio, ut qui illic primas tenent, iis hic ne postremus quidem sit locus. Agedum, quo magis perspicuum fiat, quantum adiiciamus iustitiae Pharisaicae, quamque nostra non pugnent cum Legis praeceptis, sed ea potius adiuvent, rem exemplis aliquot conferamus. 21 Audistis quod maioribus olim sit praeceptum: Non occides. Quod si quis occiderit, convictus et iudicatus dabit poenas. Hactenus igitur Legi videtur fecisse satis, qui neminem occiderit, et Legis minas effugit. Is videlicet et vir iustus, et innocens, recipietur in Synagogam. 22 Nunc audite quantum ego adiiciam. Siquidem illud affirmo vobis, quisquis vel irascitur fratri suo, obnoxius erit iudicio. Siquidem professionis sublimitas exaggerat culpam, ut quod in veteri Lege sit homicidium, hoc in nova sit impotens animi motus ad vindictam. Primus enim ad homicidium gradus est irasci. Nondum ille quidem perfecit homicidium, sed tamen iam tendere coepit ad homicidium. Itaque iam nunc grave facinus admisit apud Deum iudicem, qui fratri male voluit. Quod ni mox represserit animum effervescentem, sed ira impotens erumpat in vocem, quae nullo quidem certo convitio percutiat fratrem, sed tamen eum manifesto contemtus indicio contristet; veluti si dicat racha, aut simile quiddam, quod animi malevolentiam declaret, iam ut propior homicidio, non solum obnoxius erit iudicio, daturus poenam leviorem, sed tamen Iudaico homicidio parem, verum etiam concilio, gravius etiam condemnandus. Porro si rebellis animi motus huc proruperit, ut fratrem suum manifesto iam certoque convicio percutiat, ut fatuum, aut aliud simile, appellet, iam gravissimae poenae erit obnoxius, nimirum gehennae. Tot modis plectitur, qui nondum progressus est usque ad homicidium. Sed homicidio confinis est, quisquis excidit a caritate fraterna. Nondum exemit gladium, sed percussit animo, quisquis iratus male voluit. percussit lingua, quisquis iratus convitium dixit, fortassis et occisurus, ni poenam metueret. Itaque Lex Evangelica, quae punit etiam iracundum, non adversatur praecepto Legis, Non occides, sed longius arcet ac submovet ab eo, quod Lex puniri iubet. Tutio est ab homicidio, quisquis itam et odium penitus exemit ex animo, qua quidem ex radice pullulant homicidia. Quisquis igitur sibi pararit caritatem Evangelicam, quae bene vult etiam male volentibus, quae beneficio pensat iniuriam, nihil eget Mosaicae Legis minis, ad vitandum homicidium. Odii extrema linea est occidere, caritatis extrema linea est, etiam occidenti bene velle. Atque apud Iudaeos quidem pius ac religiosus videtur, qui male cogitans fratri suo, munus aliquod defert ad altare, cum Deo nullum sacrificium sit acceptum absque fraterna concordia; vobis igitur prima debet esse cura pacis et mutuae concordiae. 23 Quod si autem, ut est humanae naturae imbecillitas, inciderit offensae nonnihil inter fratres, rebus omnibus omissis date operam ut sarciatur concordia: adeo ut si forte iam adornes offerre Deo munus aliquod altari vicinus, atque inibi venerit in mentem, tibi parum convenire cum fratre tuo, 24 sive quod is te offenderit, sive quod offensa quaepiam mutua contristarit amicitiam, ne cuncteris, ne differas, sed apud ipsam aram relicto munere, domum properes, efficiasque, ut ante omnia sarciatur tibi cum fratre amicitiae dulcedo. Eo confecto redibis ad altare, peracturus sacrificium tuum. Adeo Deo nullum donarium gratius, quam consensus hominum. Ex dilato munere nihil ille damni patitur, ex rescissa concordia multum imminet utrisque periculi. Siquidem offensae dilatae gignunt odium, et ex odio gignitur homicidium. At Deo nullum est gratum obsequium, quod non commendat caritas. Quod si mihi dixeris, Ego nihil commerui, prior ille redeat in gratiam unde nata est offensa, non audiam. Qui iubetur et inimicum diligere, non gravabitur sarcire gratiam, licet aliena culpa rescissam. Ultro condona noxam, et fratrem hoc moerore subleva, qui te sibi putabat iratum. Non experieris Deum tibi propitium, nisi proximus senserit te sibi propitium. 25 Nulla erit apud Deum muneris tui gratia, nisi tibi constiterit cum fratre gratia. Si apud Deum tanti est hominum concordia, ut patiatur interim se fraudari munere parato, modo illa sarciatur; quanto iustius est hominem, cuius interest, rei suae dispendio pacem et amicitiam redimere? Sed forsitan adeo quis reperietur iniquus, ut iniurius ultro in ius trahat, negotium etiam exhibiturus, ni te depraedetur. Iamque accensis utrinque animis, paratur dica, curritur ad iudices. Quaeris, quid hic faciam? Num legibus meum ius persequar? Si me audies, in via properabis cum adversario tuo rem componere, vel aequis, vel iniquis conditionibus: quantumvis iniquis conditionibus cum illo transegeris, tamen lucrum feceris. Peribit nummorum aliquid, sed servata est res longe pretiosissima, pax et amicitia; servata est animi tranquillitas, quam puta vel universis facultatibus emtam, parvo emtam esse. Serviendum erat Advocatis et Notariis, sursum ac deorsum assidue cursitandum. Ambiendus favor iudicum. Multa et facienda et ferenda, indigna te. Et cum tempore nihil sit pretiosius, cogita quantum hinc fuerit insumendum. Vide igitur, quam non adspernandum lucrum feceris, celeritate finiendae litis, cum iudiciorum interim incertus sit exitus. Neque enim semper superior discedit, cui causa melior: siquidem periculum est, ne adversarius victor tradat te iudici, iudex tradat ministro publico, per quem ducaris in carcerem. 26 Quo si semel coniectus fueris, iam ademta facultate componendae rei cum adversario, non solum lucrifeceris corporis afflictionem et ignominiam, verum etiam non liberaberis, donec ad assem universam resolvas summam, quam petebat adversarius, cum minoris licuerit cum illo transigere, mitiore adhuc et minus irritato. Sic in sarcienda amicitia noli esse morosus expensor, uter magis sit in culpa. Tantum hoc age, vel de iure tuo concedens aliquod, ut incolumis sit concordia.