Daily Gospel Meditation (2/22/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 16:13-19

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 16

Verses 13-19

13 Hic ubi Iesus venisset in regionem Caesareae civitatis, quam Philippus Tetrarcha in honorem Caesaris sic appellavit, fratrem Herodem imitatus, qui ei cui prius fuit nomen turris Stratonis, vertit nomen, et appellavit Caesaream: voluit periculum facere, quantum profecissent discipuli, ex tot sermonibus auditis, ex tot miraculis conspectis: et an aliquid sublimius de ipso sentirent, quam vulgus. Percontatur igitur illos, dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis?

14 Aiunt, Alii Ioannem Baptistam: Sic enim suspicati sunt Herodiani: alii Eliam, quod is raptus esset, et ideo nunc suspicarentur apparere iuxta prophetiam Malachiae: alii Heremiam, quod is typum gereret Christi, quodque de illo dictum esset: Ecce constitui te hodie super gentes et reges, ut evellas, et dissipes, et plantes, quae vere erant in Christo complenda. 15 His auditis Iesus, ut certiorem aliquam ac sublimiorem eliceret professionem: Vos, inquit, quos oportet me rectius nosse, quem me esse dicitis? 16 Hic Simon Petrus, ut erat amantissimus Iesu, tanquam futurus ordinis Apostolici princeps, omnium nomine respondit: Tu es ille Christus, filius Dei vivi, non suspicionem proferens, sed certa et indubitata sententia profitens, illum esse Messiam a Prophetis promissum, singulari quodam (a)more Filium Dei. 17 Hac tam alacri, tamque solida professione delectatus Iesus: Beatus es, inquit, Simon Fili Ioannis. Istam vocem non tibi suppeditavit affectus humanus, sed Pater coelestis, afflatu secreto suggessit animo. Nullus enim digne sentit de Filio, nisi Patris instinctu, qui solus novit Filium 18 Atque ego vicissim, ne gratis me tam magnifico testimonio ornaris, illud affirmo, te vere Petrum esse, hoc est, solidum lapidem: non huc aut illuc vacillantem variis opinionibus vulgi, et huic saxo tuae professionis, superstruam ecclesiam meam: hoc est, domum et palatium meum, quam ita communiam innixam immobili fundamento, ut nullae vires regni tartarei valeant illam expugnare. Multis machinis vos impetet Satanas; concitabit in vos impiorum Spirituum cohortem, sed meo praesidio stabit aedificium meum inexpugnabile, tantum maneat ista solida professio: 19 Regnum coeleste est Ecclesia: regnum Diaboli est mundus. Ab hoc non est quod quisquam sibi metuat, modo Petrus sit, hoc est, tui similis. Atque huius regni coelestis claves tibi sum traditurus. Convenit enim ut illic primus sit auctoritate, qui primus est fidei professione et caritate. Et est quidem interim istud regnum coelorum in terris, sed commercium habens cum coelo, unde pendet. Proinde qui peccatis adhuc obstrictus est, ad regnum pertinet inferorum, nec potest ingredi in regnum coelorum. Ingredietur autem si apud te professus quod tu profiteris, per baptismum solvatur a peccatis: atque ita te duce, teque fores reserante, ingredietur regnum coelorum. Haec mea pecularis est potestas, condonare peccata: sed hanc potestatem tibi quadantenus impartiam, ut quod tu meis clavibus acceptis solveris super terram apud homines, solutum sit et in coelis apud Deum. Contra quod tu in terris alligaris, alligatum sit et in coelis. Comprobabit enim Deus tuum iudicium, ab ipsius Spiritu profectum.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!