Daily Gospel Meditation (2/21/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 11:29-32

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 11

Verses 29-32

29 Quum autem ad has voces densior etiam hominum multitudo concurreret, coepit Iesus respondere his, qui signum poposcerant e coelo, quasi quae hactenus gessisset Iesus, humilia essent, nihilque dignum haberent magno Propheta, haec praestari plebeiis: caeterum ipsis Pharisaeis, utpote doctis ac sublimibus viris, aliquod peculiare prodigium ostendendum e coelo. Id autem dicebant nequaquam animo simplici, sed tentantes eum, ut si non ostenderet, causarentur caetera facta praesidio Beelzebub: si ostenderet, tum aliud quiddam in eo reperirent, quod calumniarentur. Ait itaque: Haec natio mala est, minimeque simplex. Tot miraculis conspectis ostentum quaerit, non cui credat, sed quod calumnietur: non impetrabit autem quod fraudlenter petit, sed accipiet ostentum, quod meretur: non dabitur quod calumnietur, sed dabitur quo coarguetur. Dabitur enim ostentum Iona Prophetae.

30 Ad praedicationem Ionae Ninivitae poenitentiam scelerum suorum egerunt, quum apud illos nullum edidisset miraculum. Haec natio nullis miraculis, nullis beneficiis potest ad poenitentiam emolliri, et tamen adest, qui maior sit Iona Propheta, quem isti mirantur, quod exceptus a ceto, vixerit in eius ventre tribus diebus ac tribus noctibus, deinde pro mortuo habitus, subito vivus apparuerit. Huic simile, sed prodigiosius erit, quod Filius hominis sepultus erit in corde terrae tribus diebus, sed praeter omnium malorum exspectationem tertio die vivum reddet terra, quem mortuum acceperat.

31 Itaque in supremo iudicio haec natio, quae prae se contemnit omnes, quae sibi religionis arcem tenere videtur, condemnabitur a multis nationibus, quae videbantur a religione alienissimae. Regina Sabaorum consurget in iudicio cum viris huius nationis, et condemnabit illos, quod mulier, et a legis doctrina aliena, tamen ab extremis finibus orbis longo itinere venerit Hierosolymam, ut audiret sapientiam Solomonis. Et tamen in hoc loco quiddam est Solomone maius. Et quod adest contemnitur.

32 Viri Ninivitae, legis expertes, et idolorum cultores, contendent cum hac natione in iudicio, et condemnabunt eam, quod ipsi poenitentiam scelerum suorum egerint ad praedicationem hominis ignoti et exteri, nullis miraculis, nullis beneficiis sese commendantis. Et ecce hic praesens est quiddam ipso Iona maius: nec tamen commoventur ad resipiscentiam.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!