Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 6
Verses 7-15
7 Quin et illud vobis erit fugiendum inter precandum. Affectus est, qui movet Deum, non strepitus labiorum, neque refert quam prolixa, quam vocalis sit precatio, sed quam ardens ac sincerus affectus. 8 Procul igitur absit a vobis exemplum Ethnicorum, qui prolixas ac verbosas precationes veluti verbis conceptis recensent, perinde quasi nihil sint impetraturi, nisi verbosissima loquacitate Deum fatigarint, identidem inculcantes eadem, ac verbosa recensione praescribentes quid velint, et quando, quomodoque sibi praestare velint quod optant, cum saepe precentur noxia. Optima petenda sunt a Deo, non omnia, et crebro potius orandum, quam diu, et intente magis, quam prolixe, postremo, animo magis, quam voce, neque verbis Gentium more praescriptis, sed quantum suggerit animi calor et raptus in Deum. Amat quidem rogari Pater, non ut doceatur oratione prolixa, quid postulat vestra necessitas, sed ut excitetur vestra pietate ad praestandum, quod non merentur accipere segnes et oscitantes, alioqui novit ille quid vestra postulet necessitas, etiam antequam rogetur. Ergo quemadmodum vita, sic et precatio discernat vos ab Ethnicis. 9 Quod si vobis formam praescribi vultis Evangelicae precationis, accipite dignam, qua veri sincerique filii, fraterna caritate concordes, Patrem coelestem omnibus ex aequo communem compelletis, a quo tametsi vobis suppetunt omnia, tamen ea potissimum petenda sunt, quae conferunt ad vitam coelestem. Nam caetera vel sua sponte, velut auctarium votis suorum adiiciet, ut est benignissimus. Cuius gloria non oportet quicquam vobis esse antiquius, cui debetur omnis gloria in coelis et in terris. Ad cuius regnum pertinere, est Diaboli vicisse tyrannidem, cuius voluntati subiici, regnare est. A cuius gratuita largitate venit, quicquid animos hominum alit vegetatque ad Evangelicam perfectionem. Sed non audiet vos nisi concordes, neque facile constabit concordia, nisi mutuas offensas, sine quibus non agitur hominum vita, quamvis ad perfecta tendentium, invicem condonetis. Atque hac concordia sic eritis paterno praesidio tuti adversus improbum illum tentatorem, si vigilantes eritis, et assidue optimi Patris opem adversus pessimum imploretis. Itaque frustra compellarit Patrem hac formula, quam traditurus sum, is qui non est huius contubernii; qui Deum nec veretur, nec amat; qui sibi vivit; qui suae gloriae servit magis quam Dei; qui mundanis opibus et regno inhiat; qui mavult assequi grata animo suo, quam quae placita sunt Deo; qui terrena sectatur potius, quam aeterna; qui corporalibus commodis posthabet animi dotes; qui dissidium habet cum fratre; qui per luxum et voluptates socorditer agit adversus insidias Satanae. Nam formula sic habet: Pater noster, qui nos semel infeliciter genitos ex Adam, rursusm coelo genuisti, ubi nobis a terrenis rebus subvehendis regnum et haereditatem aeternam parasti, ipse in coelis agere dictus, quod cum impleas omnia, nihil habes fecis aut infirmitatis terrenae, fac ut per nos, tuo beneficio puros et integros, inter homines fiat inclytum et gloriosum nomen tuum. Non enim est nostra gloria, cum tui muneris sit, quicquid a nobis recte geritur. 10 Aboleatur tyrannis Satanae, ut in dies magis ac magis invalescat regnum tuum, quod non opibus aut satellitio, sed modestia, pudicitia, lenitate, tolerantia, fide, caritate constat, ut profligatis vitiis una cum malis cupiditatibus, vim suam exserant inter homines tuae virtutes coelestes; fiatque tandem, ut quemadmodum in coelis pacata sunt omnia, nec est ulla creatura, quae non obediat tuis iussis, ita in terris, nemo sit, qui non obtemperet tuae sanctissimae voluntati, cunctis (quantum patitur imbecillitas humanae naturae) iam hoc meditantibus, quod perfecte continget in futura vita. 11 Ale, Pater, quod genuisti; prospice nobis ne nos deficiat panis ille tuus doctrinae coelestis, ut eo quotidie sumto confirmemur et adolescamus, vegetique reddamur ad tua iussa perficienda. 12 Ac ne quando nostris delictis offensus, alienes animum tuum a nobis, sed pro tua clementia ignosce nobis delicta, quae per infirmitatem in te committimus, ut tecum pacem habeamus; quemadmodum et nos inter nos invicem condonantes, si quid alius in alium deliquit, mutuam alimus concordiam. 13 Te propitio nihil timemus, et concordia fulti firmiores sumus adversus hostem communem. Cui, quaesumus, ne tuos tradas tentandos, si fieri potest. Novimus enim illius malitiam, novimus improbitatem et versutiam. Quod si patieris nos incidere in tentationem, ut explores animi nostri constantiam, tu, Pater optime, libera nos ab illo pessimo. Haec vota tua bonitas rata velit esse. Videte igitur, haec brevis precatio quam multa complectitur, ut perfectus sit oportet, quisquis hanc recte pronunciaverit, hoc est, qui sic ore pronunciet, ut animus et affectus respondeat. Primum, docet vos totos non aliunde pendere quam a Patre coelesti, cui debetis quod estis conditi; cui debetis quod estis a peccatis redemti; cui debetis quicquid habetis virtutum. Pater vocatur, ut clementem ac benignum intelligatis. In coelis sic dicitur, ut illuc sustollatis animos vestros, neglectis bonis terrenis. Vestrum appellatis, ne quis sibi proprium aliquid vindicet, cum ex unius beneficentia proficiscatur omnibus quidquid habent. Et hac in parte est Regum et servorum aequalitas. Illius gloriam tantum optatis, ne quisquam in terris ulla ex re quicquam laudis adscribat sibi, unde nasci solet insolentia, animique tumor. Optatis ut ille regnet, ut illi obtemperetur, non vobis. Illius enim virtutes sunt, quae per vos operantur. Illius doctrina est, quam ex me tradetis hominibus. Nec satis est in illius bonis persistere, nisi quotidie proficiatis in melius, et ob hoc postulatis ab eo panem illum admirabilem; quem quotidie vult peti, quoniam quotidie largitur: et ab ipso vult peti, ut memineritis ab illo proficisci bona omnia. Denique quo magis caveatis ne quando excidatis a caritate Patris tam benigni, commonet vos illius improbi Satanae, qui nunquam non insidiatur piis, ut eos in suam retrahat tyrannidem. 14 Proinde priusquam hac precatione Patrem compelletis, vobiscum expendite, an vere cupiatis hoc quod petitis, et num idonei sitis, quos Pater ista precantes audiat. Sed illud in primis excutite, an cum proximis habeatis concordiam. Talem experiemini Patrem erga vos, quales vos proximus experitur erga se. Non agnoscet pro filio, cui non convenit cum fratre. Si remiseritis hominibus in vos delinquentibus, remittet et Pater vester coelestis, quod in ipsum deliquistis. 15 Quod si vos eritis duri et implacabiles erga caeteros homines, nec Pater vester condonabit vobis peccata vestra. Non vis ignoscere conservo tuo, in quem tu vicissim aliquando peccasti, et postulas a Deo, ut tibi condonet tuum admissum, qui cum nulla tibi potest esse pensatio delicti mutui? Habetis quantum oporteat vestram eleemosynam abesse ab eleemosynis Pharisaeorum, et precationes vestras a precibus illorum.