Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 6
Verses 30-34
30 Dum haec aguntur, redeunt a peracta legatione Apostoli, et simul sese congregant ad Iesum, totius negotii caput. Ab eo proficiscuntur omnia, ad eundem omnia referantur oportet. Ab eo mandatis acceptis discesserant concorditer, ut in illius nomine pariter agerent quicquid agerent, ad eundem concorditer redeunt, cupientes approbari quod gestum erat. Exponunt itaque totius legationis historiam, magna alacritate commemorantes singula, quae docuerant, quaeque gesserant, et quam res ex animi sententia successisset.
31 Dominus autem comprobata illorum sincera fide, sed coercita gloria, abduxit illos in locum solitarium, in desertum urbis Bethsaidae, ut aliquantulum refocillarentur a tantis laboribus ac respirarent. Non datus est secessus ad voluptatibus laxandum animum, sed ad secreta precatione vegetandum renovandumque spiritus vigorem mox recursuris laboribus. Nam doctori Evangelico sane quam levis debet esse cura corporis. Porro qui fungitur Apostolico munere, quoniam cum infirmis ac firmis, cum doctis et indoctis, cum bonis ac malis rem habere cogitur, fieri non potest, quin interdum ab illa perfecta tranquillitate mentis nonnihil labefactetur. Id quoties accidit, ad secretas et intentissimas preces, ad purissimam rerum coelestium contemplationem animus est traducendus, ut mox vegetior factus, ad iuvandum proximum redeat. Siquidem ubi tum temporis offenderunt Dominum Iesum, innumera hominum turba ventitabat ad Iesum, ut aestuariae quaedam vices viderentur venientium et abeuntium, qui adeo nullam quietem permittebant Apostolis ex itinere lassis, ut ne cibi quidem sumendi daretur spatium.
32 Itaque dimissis turbis et conscensa navi, petierunt littus Bethsaidae vicinum, atque inde in locum desertum sese cum Domino receperunt. Verum, nec hic contigit diu latitare. Nec enim potest abscondi lux Evangelicae veritatis.
33 Secessus hic nihil aliud, quam irritavit et acuit hominum desideria. Observatum est a quibusdam, quo se contulisset, nimirum in desertum spectans civitatem Bethsaidae: moxque rumore sparso quod illic ageret, magna vis promiscuae multitudinis ex omnibus vicinis oppidis eo pedestri contendit itinere, sic ut prius eo pedites pervenerint multi, quam ipse Dominus cum discipulis, etiam navigatione adiutis. Dicas adesse tempus, quo vi pararent irrumpere in regnum Dei.
34 Iesus ubi sensit innumeram hominum multitudinem undique difficili ac pedestri itinere confluxisse, adeo non subduxit sese, nec abegit importunos, ut e secessu suo velut obviam prodierit: nimirum hoc interim agens, ut variis modis formaret discipulos suos, et institueret ad promtitudinem sine cessatione promovendi negotium Evangelicum. Itaque progressus clementissimus Iesus, ubi conspicatus est numerosam quidem, sed promiscuam et incompositam turbam puerorum, virorum ac mulierum, tactus est misericordia, ac sincerum animi dolorem ipsis oculis, ipso vultu, atque ipsa, quod aiunt, fronte prae se tulit, fingens ac formans affectum doctoris Evangelici. Sitiebant salutarem doctrinam. Id arguebat itineris et celeritas et difficultas. Amor pedibus alas addiderat, sed erant velut oves huc et illuc palantes ob boni pastoris inopiam. Siquidem Sacerdotes, Pharisaei et Scribae, neglecto grege, pascebant semetipsos. Iesus itaque misertus simplicis et inconditae multitudinis, coepit agere fidum pastorem. Primum multo doctrinae sacrae paublo refecit illorum animos, mox sanabat, quos secum adduxerant, aegrotos.