Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 2
Verses 22-31
22 Rursus quum adesset dies a partu quadragesimus, quo Lex iubet masculinum foetum primogenitum exhiberi Domino, proque purgatione puerperae simul et pueri nati, quod vulgaris mulierum partus non absque sordibus corporis constet, offerri munus: nec hic modestissima VIrguncula refugit speciem vulgarium puerperarum, quum in hoc partu nihil esset inquinatum, nihil non coelesti puritate sanctimoniaque plenum. Quid enim haberet impuri puerpera, quae citra virilem attactum, ex amplexu virtutis coelestis per officium* (oppificium) Spiritus Sancti conceperat? An vero quicquam sordidum poterat esse in foetu, qui coelitus natus, in hoc venerat, ut solus omne genus hominum purgaret a cunctis vitiorum sordibus? Sed his tam insignibus modestiae exemplis Deus humanum superbiam frangere voluit: simulque conveniebat, ut qui venerat utrumque parietem, hoc est, Iudaeorum ac gentium populum in eandem Evangelii professionem compacturus, per omnia satisfaceret Legi Mosaicae, unde prima fides et auctoritatas erat Evangelio profectura. Mater igitur ac Ioseph, qui certo Dei consilio pater adhuc credebatur Iesu, infantem suum adduxerunt Hierosolymam, ut in Templo exhiberetur in conspectu Domini, cui dicatus erat et consecratus: non quod non omnia sint Domini, sed ut mystico typo doceremur, eos demum animos esse Domino gratissimos, qui masculo spiritus robore, devictis carnis velut effoeminatae cupiditatibus, grassantur ad eo, quae coelestia sunt et aeterna.
23 Hoc innuens Lex Mosaica, praescripserat ut omne masculinum, simulatque vulva matris adaperta prodiret in lucem, haberetur Domino sacrum, sive natum esset ex hominibus, sive ex brutis animalibus, ut hinc quoque primitiae cederent Sacerdotibus: sic tamen, ut hominis primogentium a Sacerdotibus redimeretur, nisi puer esset tribus Leviticae. Atqui Lex ipsa palam liberat hanc sacram puerperam ab obligatione sua, quum ait in libro Levitico: Mulier si suscepto semine pepererit masculum. Siquidem haec nec muler erat, quae virum nesciebat, nec semine suscepto aliunde pepererat. Rursum quum ait: Omne masculinum primum adaperiens vulvam: satis indicat, se de vulgari matrum partu sentire, quae prius fracto per virum virginitatis signaculo, non sine sordibus, nec sine pudore pariunt. Hic autem foetus coelestis, nec ingrediens nec egrediens virginalis uteri claustra violavit, sed consecravit potius, et consignavit, ne in posterum etiam vel corporis ipsius veluti Templum semel Deo dedicatum, vel animus, myrothecium Sancti Spiritus, ullis humanis inquinamentis pateret.* Exhibitus est igitur veluti Legi obnoxius in Templo, qui Dominus erat omnium coelestium ac terrestrium.
24 Redemtus est exiguo pretio, qui sui sanguinis pretio redemturus erat universum mundum. Lex enim praescripserat, ut parentes primogentium masculum redimerent agno anniculo, qui dabatur in holocaustum: deinde adderetur columbus aut turtur pro expiatione peccati, si quid labis in coitu, aut post esset contractum. Debet enim undequaque puerum esse, quod Domino sit offerendum. Quod si rei familiaris angustia non patiebatur dari agnum, agni vice dabatur turtur aut pullus columbae pro redemtione pueri. Altera avis offerebatur pro expiatione peccati. Obtulerunt igitur pauperum munus: non dubium est, quin uberius fuerint largituri, nisi tenuitas obstetisset: aderat pietate dives animus, sed ad exemplum nobis parandum utilior erat professio paupertatis. Atque haec omnia divinis consilii dispensatione sic peracta sunt, quum multis aliis de causis, tum ob hanc praecipue, ut tot argumentis declararetur in puero veritas humanae naturae. Utero tumenti conspecta est in diversorio, mox enixae subsedit corporis tumor: infantem recens natum comperere pastores, adoravere Magi, circumcisus est solenni ritu. Rursus idem in Templum delatus est, ac palam exhibiturus Sacerdotibus. His rebus factum est, ut nec de partu quisquam possit dubitare, et paulatim pluribus innotesceret, sed potissimum humilibus ac piis duntaxat. Conveniebat enim ut nec paucis nec vulgaribus argumentis confirmaretur, quod creditum omnibus seculis esset allaturum salutem aeternam: non creditum, mortem aeternam. Angelus nuntiat, testis adhibetur sponsus Ioseph: Elizabeth sterilis parit, mutus Zacharias loquitur: uterque Spiritu prophetico corripitur. Exsultat Ioannes in utero matris: virgo generat: hospites Magi accurrunt et adorant, pastores praedicant. Tot argumentis, tot prodigiis, commendata est recens pueri nativitas.
25 Nunc ne non ab omni sexu, omnique aetate, omni statu et professione ferret testimonium, neque quisquam omnino relinqueretur, qui sibi ab hoc non promitteret salutem. Erat id temporis Hierosolymae vir quidam nomine Simeon, senecta iam frigidus, sed spiritu fervens: effoeto corpore, sed animo vegeto: aetate marcidus, sed vitae innocentia floridus, nimirum vere iustus, vereque pius ac religiosus: non venans exemplo Pharisaeorum gloriam ac quaestum ab hominibus, sed publicae salutis avidus: quem nulla voluptas in hac vita remorabatur, nisi ut videret oculis suis eum, quem in hoc Prophetarum oracula promiserant venturum, ut consolaretur Israeliticum populum, multis modis afflictum.
26 Is, ut erat vir bonus, afflatu Sancti Spiritus congnoverat eum diem iam adesse. Quumque votis ardentissimis rogasset Dominum, ut sibi contingeret vel semel oculis corporalibsu intueri tot iam seculis exspectatum Messiam, responsum acceperat in adyto pii pectoris a Spiritu Sancto, fore ut non emigraret ex hac vita, nisi prius oculis corporeis vidisset, quem oculis fidei iam pridem prospexerat, ut testari posset venisse, quem venturum non dubitabat, felicem illum puerum, quem videlicet Deus unxerat supra mortales omnes, ut aeterno regno, nec unquam abrogando Sacerdotio potiretur.
27 Quum igitur futurum esset, ut puer Iesus adferretur in Templum, quemadmodum diximus, beatus ille senex sobmonitus afflatu Spiritus, sub ipsum tempus venit in templum. Quumque Maria mater et Ioseph, qui tum adhuc credebatur pueri pater, infantem deferrent in Templum, ut peragerent, quae ad solennes ritus purificationis pertinebant:
28 Posteaquam Sacerdos oblatum puerum amplexus esset, eique benedixisset, non se continuit pietas senilis, quin ipse quoque desideratum infantulum complecterettur ulnis suis: simulque erupti mox defectura vox in laudem Dei, veluti cygneam quandam cantionem promens, ac dixit:
29 Satisfactume st, DOmine, votis meis. Nunc lubens ac laetus moriar, quia dimittis servum tuum animo requieto placidoque; neque quicquam praeterea desiderantem in hac vita, sed cupidum etiam ex hoc senili corpusculo demigrandi ad felix consortium priorum hominum, qui diem hunc exspectarant: nec videre contigit, nisi spiritualibus oculis fidei.
30, 31 Meis votis abundantius satisfactum est, cui sorporeis etiam oculis videre contigit, cui datum est ulnis senilibus amplecti Filium tuum unicum, per quem tibi visum est veram salutem conferre, non solum Israelitico populo, verum etiam universis mundi nationibus. Agnosco in humili corpusculo virtutem tuam.
Verses 32-36
32 Agnosco hunc esse lucem mundi, Prophetarum oraculis promissam: hunc esse Solem, quem exoriri voluisti, ut dispelleret tenebras omnium gentium, et haberet populus tuus Israel de quo merito glorietur; populus, inquam, vere tuus, non iuxta carnem tantum, unde prodiit salutis exordium, sed iuxta spiritualem cognationem, quae fide Evangelica conciliatur. Israel enim est, quisquis in hanc lucem pios intenderit oculos, ac fidei violentia irruperit in regnum coelorum. Atntehac populus Iudaeorum gloriatus est de Abraham, Isaa, et Iacob: gloriatus est de Mose, de Templo, de Prophetis. Posthac spiritualis Israel, qui per totum orbem diffusus est, gloriabitur de tuo Filio, quem post omnes, ut omnibus maiorem, mittere dignatus es. Nunc quidem latitat paucis agnitus, sed post emicabit illius lux, suis radiis cunctas mundi plagas illustraturi.
33 Porro mater infantis et Ioseph videntes, haec afflatu divini Spiritus a sene dici, conferentes interim cum his quae praecesserant, taciti secum admirabantur, quid sibi vellet senis oratio.
34 Caeterum ubi puero benedixisset, simul et parentibus bene precatus esset Simeon, versus ad Mariam, dixit: Filius hic tuus, quanquam in hoc datus est a Deo, ut salutem conferat omnibus, tamen hominum vitio fiet, ut quemadmodum multos Dei donum amplectentes, erecturus est ad spem salutis aeternae, ita multi gentis Israeliticae, respuentes obviam Dei, beneficentiam, deiiciantur in exitium aeternum: veritate per hunc prodita, cadent qui prius stare videbantur, exsurgent qui videbantur iacere. Ab omnibus Israelitis exspectatus est, sed non ab omnibus recipietur. Proponetur enim omnibus veluti signum, quale nunquam propositum fuit ab initio mundi, sed obnoxium multorum contradictioni. Obstrepent illi Pharisaei, Scribae et Pontifices.
35 Reclamabunt increduli et haeretici: tantusque tumultus concitabitur undique, ut ne tu quidem sis a malorum consortio futura immunis. Nam non ad eos tantum perveniet eorum crudelitas, qui crediderint filio tuo, verum etiam tuam ipsius animam penetrabit doloris gladius. Tale signum visum est Deo proferre sub oculos omnium, ut clara veritatis luce prolata, retegerentur cogitationes hominum, quae latebant in corde: ac versis rerum vicibus, res ipsa declararet eos abfuisse procul a vera iustitia, qui apud homines videbantur arcem tenere iustitiae: deprehenderentur impii, qui sibi vindicarant doctrinam pietatis. Contra, qui prius habebantur alieni a religione, declararentur multo fuisse propiores verae relignioni: qui videbantur esse reiecti ac deplorati, hos simplex credulitas primos admitteret in regnum coelorum. Scribae et Pharisaei semper Messiam habent in ore, Legem habent in ore, iustitiam habent in ore, frequentes versantur in Templo, orant prolixe, ieiunant crebro, latis phylacteriis insignes obambulant, sed longe aliud celant in corde, quam prae se ferunt specie. Horum subdolas et impias cogitationes arguet exorta lux Evangelicae veritatis. Publicani, meretrices, et peccatores ab his religionis hypocritis submoventur a sacris, sed hos omnium primos Deus recipiet in regnum coelorum. Gentes idololatriae deditae, subito mutata vita, studiis avidis amplectentur doctirnam verae pietatis: Pharisaei et Pontifices, penes quos erat Legis et religionis fastigium, Legis auctorem insectabuntur, et verae religioni pertinacissimis studiis adversabuntur. Nox certum iudicium non habet, ac frequenter pro rebus umbras et inania rerum simulachra obiicit oculis. Sol exortus discutit omnes praestigias, ac suam cuique faciem, suum cuique colorem reddit. Haec pius ille senex, afflato Numine pectore gaudens* (ac gestiens) depromsit.
36 Iam acceperat Dominus Iesus testimonium ab Angelis, a virgine, a sponso casto, a sacerdote Zacharia, ab infante nondum nato Ioanne, ab Elizabeth nupta, a pastoribus, a Magis, a Scribis ex prophetia pronuntiantibus, ubi Christus esset nasciturus: ab Herode sibi metuentes, a Simeone, qui nec Sacerdos erat nec Levites, sed nihil aliud quam iustus: restabat ut a vidua quoque ferret testimonium. Tanta vis erat infantis nondum exserentis iustas vires, ut omnia corriperet divino SPiritu: afflans humiles, superbos perturbans ac territans, ut ex his rerum praeludiis non difficile colligi posset, quae foret rerum mutatio futura, quum iam adultus vocem illam coelestem palam depromeret, quum miraculis inclaresceret, quum moreretur ac resurgeret, quum SPiritum Sanctum affatim e coelis in omnes credentes effunderet. Ergo seni coelibi succedit anus vidua. Erat enim Anna quaedam ex re nomen habens, nimirum a gratia, (quippe Spiritu prophetico praedita) filia Phanuelis, viri laudatide tirbu Aser, quae inter duodecim tirbus octava, tacito quodam typo designat resurrectionis beatitudinem, quam Iudaeorum sabbatismo adiecit Evangelica doctrina. Nam Aser Hebraeis beatum sonat. Haec cum esset admodum provectae aetatis, non in alud videbatur dilata, nisi ut quod ardentissimis optarat votis, anus videret promissum infantem, qui salutem esset allaturus populo Israelitico. Suggesserat enim hoc illi Spiritus Sanctus, iam esse natum. Et eiusdem Spiritus admonitu, quo fuerat afflatus Simeon, supervenit, quum haec, quae narravitmus, agerentur in Templo. Haec quum nondum esset apud Iudaeos gloriosa virginitas, vixerat cum marito septem annos a virginitate sua. Datum est hoc temporis marito et soboli.
Verses 37-40
37 Caeterum quod reliquum erat vitae, pietati consecratum est. Perseveravit enim in viduitate annos circiter octoginta quatuor. Semel experta coniugium, quamvis esset adhuc aetate vigenti, non cogitavit de repetendo matrimonio, sed veluti mundo mortua, ac Deo iam dicata, non discedebat a Templo, victimis Evangelicis illi sacrificans assidue, non interdiu solum, verum etiam noctu se totam immolans Domino hostiam vivam ac rationalem et acceptam. Nam corpus immolabat crebris ieiuniis, animum piis votis et obsecrationibus (observationibus) * offerebat.
38 Dum igitur purificationis ritus peraguntur in Templo, dum vaticinatur Simeon, dum sacris gratulationibus. redundant omnia, commodum et haec supervenit, ut et ipsa testis esset nati pueri, suique pectoris affectus cum aliorum gaudiis coniungeret, laudibus efferens divinam benignitatem, quae respexisset populum suum. Nec tacuit apud alios, quod oculis viderat, quod afflatu didicerat, sed de puero loquebatur omnibus, qui Hierosolymis exspectabant redemtionem Israeliticae gentis. Satis erat hoc viduae, tantum in Templo praedicare, venisse Christum, et pacis* (paucis) avidis hoc indicare. Nondum enim venerat hoc tempus, quod servatum erat Apostolis coelesti plenis Spiritu, de quibus dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terra verba eorum.
39 Cunctis tandem rite peractis, quae ad purificationem praescripserat Lex, reversi sunt Nazareth, ubi conceptus erat puer. Caeterum quum Herodes Rex, a Magis admonitus natum esse novum Regem Israeliticae gentis, iussisset interfici omnes infantes, qui intra biennium nati fuissent in Bethleem, atque in toto eius oppidi territorio: Ioseph admonitus ab Angelo per somnum, puerperam ac puerum abduxit in Aegyptum, atque illic commorati sunt usque ad mortem impii Regis. Eo facto, rursus Angeli admonitu reversi sunt, non in Bethleem, ne daretur occasio saeviendi Herodis filio, qui patri successerat in regni partem, sed in Galilaeam in civitatem Nazareth, ubi conceptus fuerat infans. Volebat enim ad tempus latere. Et illic habitus facile fallere poterat crudelitatem eorum, qui novi Regis exortum metuebant. Atque hactenus coelestis ille Princeps noster, qui sese nostra causa usque ad fascias, cunas, vagitus, et imbecillam corporis infantiam deiecerat, alienae vocis testimonio praedicatus est.
40 Caeterum paulatim accrescesns aetas augebat corporis modum, ac vires, ain quo velut in domicilio relucebat indoles quaedam admirabilis, aliquid prae se ferens homine maius. Augescebat et spiritus robur, in dies magis ac magis sese exserentis * cultu (vultu), incessu, sermone, factis, in quibus nihil erat, quod non spiraret modestiam, castitatem, suavitatem, pietatem. Non enim erat obnoxius his vitiis, quibus aetas illa solet laborare, ineptia, lascivia, inconstantia, stultitia: sed coelestis sapientia, qua repletus erat, non exspectatis annis, iam tum sese proferebat, sic, ut qui prius alieno testimonio fuerat commendatus, nunc raris dotibus suis redderetur omnibus et admirabilis et amabilis. Sapientia, sanctitas, integritas, maturitas, quantam in nullo sene reperias, reddebat eum omnibus admirabilem. Porro morum suavitas, comitas, medestia reddebat illum omnibus amabilem. Non erat favor vulgaris, aut temporarius, quem sibi nonnunquam aetas illa dotibus humanis colligit, puta formae gratia, aut alioqui praecoci docilitate: sed effulsit in eo divina quaedam et admirabilis gratia, pertrahens omnes in amorem virtutis.